INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XVI

 

De Miraculis Christi

 

––––

 

QUAESTIO 1. Quomodo probavit Jesus se Messiam esse et vere a Deo missum?

 

R. Primo quidem, (1) ostendendo veteres prophetarum praedictiones in se impleri.

 

Secundo, per MIRACULA, signa atque prodigia fere innumera, quorum quidem firmandae fidei nostrae multa ab Evangelistis conscripta sunt, sed ut ipse (2) Joannes indicat, ab iisdem etiam plurima sunt praetermissa.

 

Q. 2. Quisnam miraculorum Christi proprius character et nota est?

 

R. Beneficentia: neque enim ad ostentationem ut magi et impostores solent, neque ad terrorem, uti plerumque Moses olim et Elias, sed ad miserorum levamen atque subsidium miracula patrabat benignissimus Salvator, ea illis bona procurans, quae summa in terris aestimant, vitam utique et sanitatem.

 

Q. 3. Recense pro specimine nonnulla Christi miracula quae in Evangelio referuntur.

 

R. Imprimis variis locis atque temporibus, sanitatem, membrorumque integritatem reddidit innumerabili hominum multitudini, qui omni morborum et infirmitatum genere vexabantur: febricitantibus, fluxum sanguinis patientibus, hydropicis, paralyticis, leprosis.

 

Sanabat autem eos subito plerumque et sine temporis mora, uno saepe verbo, et quandoque absentes, uti de (3) Reguli filio, et (4) Centurionis servo narrat Evangelium. (5) Quocumque introibat Jesus in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

 

Non raro etiam tam frequens ad eum erat populi concursus, (6) ut domus, in qua erat, obsideri videretur, ita ut saepe ne comedendi quidem otium inveniret, atque in desertum secedere cogeretur, quo eum undique innumerabilis hominum multitudo sequebatur.

 

Plurimis caecis visum reddidit; inter caeteros (7) caeco nato, cui luto liniverat oculos. Mutis loquelam, surdis auditum, claudis gressum restituit; obsessos a daemoniis liberavit; mortuos denique suscitavit.

 

Q. 4. Quot mortuos suscitasse legitur?

 

R. Tres tantum referuntur in Evangelio; videlicet 1° Jaïri filia, puella annorum duodecim, recens defuncta (8). 2° Adolescens filius viduae, qui extra portam civitatis Naim sepeliendus efferebatur (9). 3° Lazarus frater Mariae et Marthae, qui jam faetebat quatriduanus in monumento (10).

 

Q. 5. Quid per hos mortuos, quos ad vitam corporis Salvator revocavit, adumbratum fuisse censent sancti Patres?

 

R. Docent adumbratos fuisse eos, qui a spirituali morte per peccatum inflicta, ad novam animae vitam per Christi gratiam suscitantur: ita quidem, ut puella recens defuncta designet eos, quorum lapsus etiamnum est recens, qui facilius spirituali vitae redduntur; adolescens autem ille, qui jam ad sepulcrum efferebatur, denotet eos, qui aliquanto diutius in peccatorum luto haeserunt, in quibus conversionis difficultas major est: Lazarus denique, faetens ille quadriduanus, significet illos, qui inveteratam in peccatis consuetudinem sensim contraxerunt, quorum conversio ut constaret quam sit operosa in Lazari suscitatione Christus (11) infremuit spiritu, et turbavit seipsum, lacrymatus est, et voce magna clamavit: Lazare veni foras.

 

Q. 6. Recense praeterea alia nonnulla Christi miracula.

 

R. (12) Discipulis quadam nocte in mari Galilaeae adverso vento remigantibus, repente Jesus abstitit, super aquas ambulans, fecitque ut et sic Petrus ambularet.

 

Exortam aliquando tempestatem verbo sedavit, ventis et fluctibus imperio ejus obtemperantibus (13).

 

Fecit ut discipuli post totam noctem inutili labore consumptam, ingentem illico piscium multitudinem comprehenderent (14).

 

Aliquando quinque panibus, et duobus piscibus, quinque virorum millia, praeter mulieres et parvulos, in deserto satiavit, superantibus duodecim plenis cophinis fragmentorum (15).

 

Alio tempore quatuor virorum millia, praeter mulieres et parvulos, septem panibus, paucisque pisciculis saturavit, superfueruntque de fragmentis septem sportae plenae (16).

 

Hominum oculis quando libuit, se subduxit (17).

 

Abditissimas humani cordis cogitationes noverat, et futura praenuntiabat (18).

 

Q. 7. Quid de Christi Transfiguratione Evangelistae commemorant?

 

R. (19) Eum quadam die tres secum discipulos in montem excelsum seorsim adduxisse, Petrum, Jacobum et Joannem, utque his aliquod gloriae suae specimen exhiberet, novam subito speciem, figuramque induisse, ita ut vestes ejus nive candidiores apparerent, faciesque sole splendidior. Moses et Elias cum eo colloquentes visi sunt, voxque audita quae diceret: (20) Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui, ipsum audite.

 

His omnibus signis liquido demonstrabat Jesus, eum se esse quem dicebat, nempe Messiam et Filium Dei. Caeterum non per se tantum edebat miracula, (21) sed similia, majoraque etiam quondam patrandi potestatem discipulis tribuebat.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 52-55.

 

Notae:

(1) Vide Luc. IV, 21.

 

(2) Vide Joann. XX, 30 et cap. XXI, 25.

 

(3) Joann. IV, 50.

 

(4) Matth. VIII, 13.

 

(5) Marc. VI, 56.

 

(6) Marc. I, 33 et 45. Item, III, 20.

 

(7) Joann. IX, 6.

 

(8) Luc. VIII, 41.

 

(9) Ibid., VII, 12.

 

(10) Joann. XI, 1.

 

(11) Joann. XI, 33, 35 et 43.

 

(12) Matth. XIV, 25.

 

(13) Matth. VIII, 26.

 

(14) Luc. V, 5.

 

(15) Matth. XIV, 19.

 

(16) Matth. XV, 34.

 

(17) Luc. IV, 30.

 

(18) Joann. II, 25.

 

(19) Matth. XVII, 1.

 

(20) Ibid., 5.

 

(21) Luc. IX, 1. Joann. XIV, 12.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: