INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT XIV
De VITA CHRISTI, ab infantia usque ad aetatem 30 annorum
––––
HOMINIS christiani officium est, non ignorare vitam et res gestas benignissimi Redemptoris sui; quocirca per aliquot deinceps capita, haec in compendio proponenda sunt, quae a quatuor Evangelii scriptoribus Matthaeo, Marco, Luca, et Joanne fusius recitantur.
QUAESTIO 1. Quid itaque de Jesu Christi CONCEPTIONE narrat historia evangelica?
R. Hanc exhibet illius rei seriem: (1) Gabriël angelus (qui sex ante mensibus Zachariae sacerdoti nuntiaverat, ex ipso jam sene, et Elisabetha uxore sterili, nasciturum filium Joannem, Messiae praecursorem) missus a Deo fuit in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad eminentissimae sanctitatis Virginem, MARIAM nomine, de domo et familia regis David, desponsatam viro justo, cui nomen JOSEPH, ex eadem domo atque familia.
Ingressus ad eam Angelus, post honorificam salutationem, legationem suam exequitur, et Virgini nuntiat, concepturam illam esse, et parituram filium qui vocandus sit JESUS, id est Salvator, quique in solio Davidis patris sui perpetuo regnaturus sit; id quod de regno spirituali per fidem et gratiam intelligendum est.
Virgo de virginitate sua, quam illibatam se servaturam voverat, unice sollicita, postquam ab Angelo intellexit sine illius detrimento, sola divini Spiritus operatione futurum, quod nuntiaverat, consensum praebuit, et repente Dei Mater effecta est.
Post haec divino Spiritu acta, longo se itineri sine mora accinxit, ut Elisabetham cognatam suam, quam ab Angelo sex jam mensibus gravidam esse didicerat, visitaret. Hic Matrem Domini sui, suique Redemptoris praesentiam, divinitus mater et foetus agnoscunt; Maria vero Dei magnalia divino cantico celebrat.
Elapsis tribus mensibus, Elisabeth filium peperit, cui, quod Angelus praenuntiaverat, nomen JOANNIS imponitur. Zacharias pater ejus, qui, quod dictis Angeli non sat promptam fidem habuisset, linguae usum tantisper amiserat, hunc nato filio recepit, divinoque Spiritu afflatus, instantem generis humani redemptionem celebri cantico praedicavit.
Q. 2. Quid de Christi Nativitate Evangelistae memorant?
R. Cum immineret Virgini pariendi tempus, occasione edicti, quo Caesar Augustus jusserat, (2) ut omnes Romano imperio subditi, nomen suum profiterentur, compulsa est Maria comitari sponsum Josephum proficiscentem Bethlehemum, oppidulum Tribus Juda, suaeque originis locum: sic Deo mirabiliter disponente, ut quod per prophetam Michaeam (3) de MESSIA Bethlehemi nascituro praedixerat, impleretur.
Huc postquam Virgo advenit, locum in diversorio non inveniens ad stabulum se recepit, ubi DEUM HOMINEM Jesum Christum, humani generis Redemptorem peperit, quem caeterorum more infantium, fasciis involutum (4) reclinavit in praesepio.
Sub haec, coelestis Angelorum cohors Deo laudes canit, natumque Messiam vigilantibus in ea regione PASTORIBUS nuntiat. Accurrunt hi, vident, adorant, gaudioque et admiratione pleni revertuntur.
Q. 3. Quid octavo a nativitate die factum est?
R. CIRCUMCISIONIS legem (5) Abrahamo et posteris ejus olim a Deo praescriptam, etsi ea non teneretur, Christus sponte subiit: eodemque tempore inditum illi fuit adorandum JESU nomen, (6) quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur.
Q. 4. Quid de MAGORUM adoratione in evangelio suo narrat (7) MATTHAEUS?
R. Illos ex Oriente venisse Hierosolymam ut novum Judaeorum regem, quem ex insolitae (8) STELLAE apparitione natum didicerant, adorarent.
Horum adventu turbatus HERODES, sibique et regno metuens, postquam ex principibus sacerdotum scribisque cognovit, per Michaeam praedictum esse, fore ut BETHLEHEMI Christus nasceretur, callide dissimulans, eo Magos misit, qui ductu prioris illius stellae, quam in Oriente viderant, ad locum pervenerunt, ubi cum Maria Matre PUER erat.
Hunc quamvis imbecillem, et splendore regio destitutum, suppliciter venerati sunt Magi, (9) prostratique adoraverunt, et de thesauris suis ei munera obtulerunt, aurum, thus et myrrham. In somnis porro divino oraculo moniti, ne redirent ad Herodem, (10) per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Q. 5. Quid quadragesimo die a Christi Nativitate memorabile contigit?
R. (11) Virgo puerpera (12) legi qua non tenebatur sponte subjecta, in templo hierosolymitano consuetam parientium PURIFICATIONEM subiit, filiumque suum primogenitum (quod (13) alia lege mandabatur) Deo obtulit. Superveniens interim Simeon vir senex et justus Messiam, quem dudum desiderabat, agnovit; ANNA quoque sanctissima vidua, et prophetissa testimonium perhibuit Redemptori, et (14) loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
Q. 6. Cum ad Herodem, ut condictum fuerat, non redirent Magi, nihilne ille egit, quo se contra novum regem tutum redderet?
R. Imo vero ut eum certa ruina involveret, (15) infantes omnes, biennio non majores, occidi jussit in Bethlehem, et finibus ejus; atque hi sunt, quos sub SS. Innocentium nomine veneratur Ecclesia. Verum Joseph Angeli monitu, cum Maria et filio ejus in Ægyptum secedens, hunc unum quem Herodes quaerebat puerum, illius furori subduxit.
Defuncto Herode illo Idumaeo, in terram Israël regressus Joseph, in Nazareth Galilaeae oppido denuo commoratus est, unde (16) Nazaraei nomen puer accepit.
De reliqua Christi infantia, primaque pueritia, usque ad aetatem duodennem, nihil in evangelio expressum voluit Spiritus S., nisi quod (17) puer crescebat et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo.
Q. 7. Quid autem memorabile contigit, ubi JESUS duodennnis factus est?
R. (18) Cum solemni Paschae die, parentibus ejus pro consuetudine Hierosolymam petentibus, ipse illis junctus pariter ascendisset, his domum remeantibus, ille remansit Hierosolymis, ac demum post triduum ab iis in templo repertus est inter doctores, illos audiens, et vicissim interrogans, cunctis stupentibus super doctrina et responsis ejus.
Q. 8. Quid deinceps usque ad aetatem 30 annorum, de Christi vita nobis innotuit?
R. Hoc unum Scriptura commemorat, Jesum cum parentibus in Nazareth reducem, vixisse (19) subditum illis. Nec dubium est quin cum Josepho (20) fabrilem artem exercens, suaeque praedicationis tempus exspectans, frugalem interim, humilem et laboriosam vitam egerit, nobis (1) relinquens exemplum ut sequamur vestigia ejus.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 45-49.
Notae:
(1) Vide Luc. I.
(2) Luc. II.
(3) Cap. V, 2.
(4) Luc. II, 7.
(5) Gen. XVII, 10.
(6) Luc. II, 21.
(7) Cap. II. Magi in Persia vocabantur viri exquirendi divinarum humanarumque rerum scientiis occupati. Creduntur fuisse numero tres, ex Chaldea venisse, et 30 die post Christum natum Bethlehemum advenisse.
(8) Vide Numer. XXIV, 17.
(9) Matth. II, 11.
(10) Ibid., 12.
(11) Luc. II, 22.
(12) Lev. XII, 6.
(13) Exod. XIII, 2.
(14) Luc. II, 38.
(15) Matth. II, 16.
(16) Matth. II, 23. Multis ante saeculis Isai. cap. II, 1, Christus vocatus fuerat hebraice Netzer, id est germen, aut flos.
(17) Luc. II, 40.
(18) Luc. II, 1 et seqq.
(19) Luc. II, 51
(20) Vide Marc. VI, 3.
(21) 1 Pet. II, 21.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: