INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XIII

 

De tertio Symboli articulo: id est Incarnatione, Conceptione et Nativitate JESU CHRISTI

 

––––

 

QUAESTIO 1. Quid credendum proponit tertius articulus: QUI CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NATUS EX MARIA VIRGINE?

 

R. Continet quod idem ille Dominus, qui jam inde ab aeterno a Deo Patre genitus est sine matre, propter nos homines et propter nostram salutem de coelo (1) descenderit (quod tamen numquam dereliquit) humanamque assumpserit naturam, in qua temporaliter conceptus sit et natus ex illibata Virgine sine patre; ita videlicet operante in ea Spiritus sancti virtute, ut (quod omnem vim intellectus nostri superat,) Verbum Caro (2) fieret, id est, qui ab aeterno Deus erat, in tempore esset homo, et Maria simul Dei Mater esset et Virgo.

 

Q. 2. Ut quae in unum paucis congesta sunt, distinctius innotescant, primum dici velim, quomodo vocari soleat mysterium illud de quo in hoc articulo agitur.

 

R. Mysterium INCARNATIONIS DOMINICAE. Natura hominis anima rationali constat, et carne, sive corpore; quamvis autem utrumque certo assumpserit Dei Filius (ut contra veteres quosdam haereticos (3) profitetur Ecclesia), a parte tamen hominis infima mysterium hoc nomen accepit, ad commemorandam tam stupendam Dei erga nos benignitatem, nostramque gratitudinem excitandam, quod Dei Filius eousque propter nos ultro se abjecerit, et quodammodo (4) exinaniverit.

 

Q. 3. In quo consistit igitur mysterium Incarnationis Dominicae?

 

R. In eo quod Filius Dei, id est secunda persona SS. Trinitatis, factus sit Filius hominis, ita ut eadem persona Jesu Christi sit verus Deus, et verus homo. Verus Deus, quia ante omnia saecula genitus est aequalis et consubstantialis Patri; verus homo, (5) quia corpus habet, animamque rationalem, per omnia similis nobis, excepto peccato.

 

Q. 4. Suntne ergo in Christo Jesu DUAE NATURAE, et UNA dumtaxat PERSONA?

 

R. Sic plane credit et profitetur Ecclesia catholica; unicam in Christo personam Verbi Dei agnoscit contra Nestorium, damnatum in (6) Concilio Ephesino: duas tamen in eodem naturas esse profitetur, distinctas et inconfusas, divinam et humanam contra Eutychetem, damnatum in Concilio (7) Chalcedonensi.

 

Q. 5. Estne etiam in Christo duplex voluntas?

 

R. Cum duae sint in Christo naturae, facultatibus, proprietatibus, et operationibus vere inter se distinctae et inconfusae, duplicem quoque in ipso esse voluntatem necesse est, divinam scilicet et humanam; ita quidem ut haec illi plenissime semper subdita sit, sed tamen naturali operatione distincta. Hoc contra haereticos MONOTHELITAS definivit Ecclesia in VI SYNODO generali Constantinopoli (8) celebrata.

 

Q. 6. Solusne Filius, an Pater etiam aut Spiritus sanctus homo factus est?

 

R. Solus Filius, sive secunda persona SS. Trinitatis naturam humanam divinae suae personae conjunxit. Haec porro unio, qua natura humana divinae personae conjuncta est, HYPOSTATICA dici consuevit.

 

Q. 7. Quomodo grande illud et ineffabile dominicae Incarnationis mysterium peractum fuit?

 

R. Virtute et operatione Spiritus sancti in utero Virginis Mariae, ex purissimo ejus sanguine, efformatum est corpus humanum, eique anima rationalis infusa: quod utrumque, eodem temporis puncto, sibi cunjunxit Filius Dei, Verbum aeternum Patris.

 

Q. 8. Cur opus istud, quod toti SS. Trinitati commune est, singulariter attribuitur Spiritui sancto?

 

R. Quia est opus immensae charitatis et benignitatis Dei erga humanum genus: jam vero, cum Spiritus sanctus per amorem a Patre Filioque procedat, divini amoris opera illi singulariter attribui solent.

 

Q. 9. Potestne B. Virgo Maria veraciter appellari MATER DEI?

 

R. Sic certe contra Nestorium eam vocat Ecclesia, non satis habens, ut Christipara dicatur, nisi etiam credatur, et vocetur Deipara; non quia Divinitatem genuit (quod plane impossibile est) sed quia e suo sacratissimo utero talem Filium talemque personam in lucem edidit, quae non tantum homo est, sed simul Deus. Atque haec est eximia Virginis illius dignitas, qua creaturas caeteras antecellit.

 

Q. 10. Quae causa est, ob quam Dei Filius factus est homo?

 

R. Prima quidem, divinae gloriae illustratio; 2° autem ut (9) salvum faceret quod perierat, exhibendo condignam Deo satisfactionem pro peccatis generis humani, quod nisi ab eo qui simul Deus esset et homo praestari non potuit; nam si tantum Deus esset, poenam homini debitam subire non posset: si vero tantum esset homo, ad justitiae rigorem satisfacere non posset.

 

Q. 11. Quid a nobis exigit admiranda erga nos immeritos Dei benignitas, qua Filium suum unigenitum nobis dedit Redemptorem?

 

R. Ut tanti beneficii memoria numquam nobis excidat, sed in grata illius recordatione totam vitam transigamus.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 42-45.

 

Notae:

(1) Joann. III, 13.

 

(2) Joann. I, 14.

 

(3) Apollinaristas, etc.

 

(4) Philip. II, 7.

 

(5) Hebr. IV, 15.

 

(6) Celebratum est sub S. Coelestino I, Pontif., et Theodosio juniore imperatore, an. 431.

 

(7) Celebratum est sub S. Leone I, Pontif., et Marciano imperatore, an. 451.

 

(8) Sub Agathone Papa et Constantino Pogonato imperatore, an. 680.

 

(9) Luc. XIX, 10.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: