INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XII

 

De Adventu Christi, et secundo Symboli articulo

 

––––

 

QUAESTIO 1. Certumne est exspectatum illum Redemptorem jam advenisse?

 

R. Omnino certissimum est. Quippe prophetiae (quas non fictas sed multis ante saeculis de Messiae adventu revera editas fuisse, ipsi nobis testes sunt inimici nostri maxime capitales Judaei) omnes in persona JESU CHRISTI evidenter impletae sunt.

 

Q. 2. Recense nonnullas, ut quod dictum est, clarius liqueat.

 

R. 1° Praedixerunt prophetae (1) variis in locis, per Messiae adventum Gentiles ad veri Dei notitiam cultumque vocandos, (2) Judaeos vero excaecandos et obdurandos esse. Utrumque a multis saeculis videmus impletum.

 

2° Praedixit patriarcha Jacobus, quod (3) non auferretur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniret qui mittendus est, id est MESSIAS. Translata a Judaeis ad alienigenam Herodem, natione Idumaeum, potestate regia, pauco post tempore in Bethlehem JESUS natus est. Eo vero tempore quo Christus passus est, agnoverunt ipsi Judaei, (4) non habere se regem nisi Caesarem, TIBERIUM scilicet, Romani orbis principem. Denique luce meridiana clarius est, jam saltem a multis saeculis, ab universa Judaeorum natione, omnem regis, et dignitatem, et potestatem, sine ulla spe recuperationis, esse ablatam.

 

3° Praedixit (5) Daniel, revelante Archangelo Gabriële, fore ut post 70 HEBDOMADAS ab edicto de reaedificandis Hierosolymis, Christo a Judaeis occiso, eorum civitas cum sanctuario dissiparetur, perpetuaque deinceps esset illius vastitas ac desolatio. Hoc iterum manifeste impletum est, et quidem praefixo tempore, in persona Jesu Christi, qui post elapsas ab edicto Artaxerxis Longimani Persarum regis sexaginta novem annorum hebdomadas, a rebellibus Judaeis occisus est.

 

4° Cum post captivitatem Babylonicam templum reaedificaretur, nonnullis inter Judaeos plorantibus, quod in magnificentia tanto esset impar primo, praedixit (6) Aggaeus propheta, fore ut post modicum tempus veniret desideratus cunctis gentibus, et domus haec novissima tanta (ab illius utique praesentia) gloria impleretur, ut hac in parte priorem longissime superaret. Porro a tot jam saeculis templum istud destructum est funditus, venit ergo MESSIAS.

 

Atque id est, quod profitemur secundo, et sequentibus articulis symboli apostolorum.

 

Secundus articulus est:

 

ET IN JESUM CHRISTUM, FILIUM EJUS UNICUM, DOMINUM NOSTRUM.

 

Q. 3. Quid indicat hoc nomen JESUS?

 

R. Hebraeum est, idem valens ac latine Servator. Nomen est quod Messiae, priusquam in utero Virginis conciperetur, impositum est per angelum Gabriëlem, hac addita ratione: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (7).

 

Q. 4. Quid vero nomen CHRISTUS?

 

R. Graecum est, idem valens ac hebraeum Messias, et latinum unctus.

 

Ungebantur olim sacerdotes, reges, et prophetae. Quia igitur Salvator noster (8) plenus omni gratia et veritate, Spiritu sancto invisibiliter unctus est (9), ut sit rex, sacerdos et doctor noster, idcirco CHRISTUS dicitur.

 

REX noster est, quippe qui pro nobis ipse pugnavit, et (10) fortem armatum, a quo detinebamur captivi, vicit, et (11) spoliatum ejecit foras.

 

SACERDOS est (12) in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui semel in ara crucis cruento modo hostiam obtulit semetipsum Deo, incruento autem modo etiamnum indies per sacerdotes ministros suos, (13) semper vivens ad interpellandum pro nobis.

 

PROPHETA etiam est, id est doctor et magister noster, qui solus (14) docet hominem scientiam, ita quidem ut nisi ille intus doceat, frustra cujuslibet hominis lingua laboret.

 

Q. 5. Quid sequentia verba indicant: FILIUM EJUS UNICUM?

 

R. Unicus Dei Filius dicitur, quia non adoptivus sed naturalis, solusque ex Patre ab aeterno genitus, Patri consubstantialis, et secundum Divinitatem omnino aequalis. Sunt quippe et alii qui filii Dei vocantur, sed minus proprie, per adoptionem tantum, non per naturalem ex Deo Patre nativitatem.

 

Q. 6. Qua ratione Jesum Christum DOMINUM NOSTRUM nuncupamus?

 

R. Tum quia Deus noster est, tum quia nos peccato perditos jugoque peccati et damnationis obnoxios liberalissima bonitate redemit. Plenissimo ergo jure Dominus noster est, credentium praesertim atque justorum, in quibus per fidem, spem, et charitatem dominatur. Quamquam et impiorum Dominus sit, tum quia redimendis omnibus venit, tum quia (15) pedibus ejus subjecta sunt omnia, omnesque aliquando hostes suos, quantumvis invitos, suae subjiciet potestati, ac veluti (16) paleam igne comburet inextinguibili.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 39-42.

 

Notae:

(1) Psalm. LXXI, 8 et 17. Isai. II, 2. Jerem. XVI, 19. Oseae II, 1 et 24 etc., locis pene innumeris.

 

(2) Isai. VI, 9 et 10.

 

(3) Gen. XLIX, 10.

 

(4) Joann. XIX, 15.

 

(5) Dan. IX, 24.

 

(6) Agg. II, 7, etc.

 

(7) Matth. I, 21.

 

(8) Joann. I, 14.

 

(9) Psalm. XLIV, 8.

 

(10) Luc. XI, 22.

 

(11) Joann. XII, 51.

 

(12) Psalm. CIX, 4. Hebr. V, 6.

 

(13) Hebr. VII, 25.

 

(14) Psalm. XCIII, 10.

 

(15) 1 Cor. XV, 26.

 

(16) Matth. III, 12.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: