INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT XI
Series religionis a CAPTIVITATE BABYLONICA usque ad CHRISTUM
––––
QUAESTIO 1. Quanto tempore duravit CAPTIVITAS BABYLONICA?
R. 70 annis, ut (1) Jeremias propheta futurum ante praedixerat.
Judaei itaque (2) libertati restituti per CYRUM regem Persarum, orientis imperium recens adeptum (3) inter multas vicinarum gentium infestationes, civitatem suam Jerusalem reaedificarunt, templumque denuo instaurarunt, structurae quidem magnificentia impar primo, sed ob corporalem Messiae praesentiam, qua decoratum fuit, longe illustrius; quod quidem fore praedixerat (4) Aggaeus propheta.
Q. 2. Quis deinde fuit status populi Judaici?
R. Non legitur deinceps ad idololatriam sponte sua fuisse prolapsus.
Nullos aliquamdiu reges habuit, sed Persis tributarius supremam tamen aliquam habebat potestatem. (5) Post mortem Alexandri Macedonis qui Persas devicerat, regibus Ægypti et Syriae tributarius factus, multas insuper et utriusque vexationes passus est; maxime sub ANTIOCHO ILLUSTRI Syriae rege, qui ut Judaeos a sua religione ad sacra gentilium transferret, acerbissime in eos saeviit; (6) sed tandem inutiliter poenitens, miserabili interitu saevitiae suae poenas dedit.
Q. 3. Quid ea occasione memorabile contigit?
R. Praeter trucidationem plurimorum Judaeorum, inprimis celebris fuit mors Eleazari; matris quoque cum 7 filiis, dictis vulgo MACHABAEIS. Post haec, tam iniquam tyranni et usurpatoris oppressionem vindicare coepit MATTHATHIAS, cum filiis suis JUDA, JONATHA, et SIMONE; qui alter alteri in ducatu populi succedentes, cum exiguo plerumque exercitu, Deo visibiliter protegente, formidabiles hostium copias aliquoties profligarunt; usque adeo ut Simon, populi princeps, et summus sacerdos, primus post reditum ex captivitate Babylonica, totius Judaei principatum obtinuerit. Hic deinde sub regni nomine a Simonis posteris possessus fuit, donec HERODES (7) religione quidem Judaeus, sed natione Idumaeus, impetrato a ROMANIS regno, Hyrcanum legitimum illius possessorem expulit, atque ita translato a Judaeis ad ALIENIGENAM principatu, necesse fuit ut in terris appareret tot retro saeculis exspectatus Messias, juxta id quod Gen. cap. XLIX moriens praedixerat patriarcha JACOBUS, non auferendum scilicet regnum et principatum de Juda nisi veniret promissus servator.
Q. 4. Agnoveruntne istud Judaei?
R. Tunc quidem (ut ex (8) evangelio et antiquissimis historiis constat) communis erat penes eos traditio, tempus imminere quo juxta Jacobi et (9) Danielis vaticinia venturus erat MESSIAS, sed cum venisset externa specie humilis et abjectus, (10) sui eum non receperunt, imo vero ignominiosissima morte mulctarunt.
Q. 5. Qua poena tantum Judaeorum scelus punitum fuit?
R. 40 circiter annis post Christi mortem, (11) civitas eorum et templum a Romanis funditus deleta sunt. Ex ipsis in obsidione perierunt undecies centena millia. Reliqui toto orbe dispersi, sine principe, sine templo, sine altari, sine sacrificio, in sua pertinaciter hactenus obstinatione perseverant, (12) in fine demum saeculi convertendi.
Q. 6. Quis fuit status GENTILIUM a vocatione Abrahami?
R. Pene omnes in criminibus et idololatria summisque ignorantiae tenebris vitam egerunt; quamquam fuerint aliqui (ut constat de (13) Melchisedech et Job, quorum hic etiam propheta fuit, et forte scriptor divinitus inspiratus) qui Deum verum veraciter colentes, legesque rectae rationis implentes, in praestolatione Redemptoris mortui, et salvi facti sint.
Q. 7. Quomodo ante Christi adventum salvari quisquam potuit, cum pretium redemptionis nostrae necdum esset persolutum?
R. A Deo fuit acceptatum, multisque applicatum, tametsi nondum esset reipsa oblatum: hinc Agnus ille qui tollit peccata mundi (14) a mundi origine occisus dicitur, in Dei nempe praevisione et acceptatione.
Q. 8. Quare tot crimina, tantamque impietatem permisit Deus ante Christi adventum?
R. Dei justitia et aequitas impenetrabile nobis est sacramentum. Quamquam haec ratio dari solet, ut nempe homines, rationis naturalis et virium suarum infirmitatem longa experientia edocti, ad venturum Redemptorem ardentius suspirarent.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 37-39.
Notae:
(1) Jerem. XXV, 11.
(2) 1 Esdr. I.
(3) Vide libros Esdrae.
(4) Aggaei II, 7 et seqq.
(5) Vide libros Machabaeorum.
(6) 1 Machab. VI.
(7) Joseph, lib. XVII, cap. X.
(8) Joann. IV, 25.
(9) Dan. IX, 25.
(10) Joann. I, 11.
(11) Vide Joseph de bello Judaico lib. XVII et S. August. de civitate Dei lib. XVIII, cap. XLV.
(12) Rom. XI, 26.
(13) Gen. XIV.
(14) Apoc. XIII, 8.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: