INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT X

 

Religionis series a DAVIDE usque ad CAPTIVITATEM BABYLONICAM

 

––––

 

QUAESTIO 1. Quis in regno Israëlitico Saüli successit?

 

R. DAVID filius Isaï de Tribu Juda. Hic post (1) profligatum a se Goliathum immanis staturae gigantem, aliaque fortissimi animi facinora, invidiae Saülis obnoxius (2) graves ac diuturnas ab illo persecutiones sustinuit; quibus omnibus Deo mirabiliter protegente superatis, post (3) occisum in praelio a Philistinis Saülem cum filio Jonathâ, (4) primo Judaeo, ac deinde post 7 annos totius Israëlis regnum plena auctoritate obtinuit.

 

Vir secundum cor Dei (5), princeps potentissimus, propheta, psalmographus, quam nihil infirmitati humanae fidendum sit, id quidem (6) adulter factus et homicida, luculenter ostendit: sed Deo miserante ad se reversus non minus luculentum dedit (7) sincerae poenitentiae exemplum.

 

Sicut autem (8) Abrahamo, ita et (9) Davidi singulariter promissum fuit, fore ut ex ejus semine CHRISTUS nasceretur.

 

Q. 2. Quem habuit David regni sui successorem?

 

R. SALOMONEM (10) filium suum. Hic (11) quam optarat, sapientiam super omnes mortales adeptus, nimia demum prosperitate enervatus, et (12) prodigioso mulierum amore infatuatus fuit.

 

Nihilominus rex pacificus pacifici Regis Christi in multis typum gessit. (13) TEMPLUM quoque ipse Hierosolymis exstruxit magnificentissimum, cum a Mose ad id usque tempus in tabernaculo portatili, quod olim (14) Deo jubente constructum fuerat, divini cultus caeremoniae peractae fuissent.

 

Q. 3. Quis Israëlitici regni status fuit a morte Salomonis?

 

R. Mox a (15) ROBOAMO filio ejus decem Tribus avulsae sunt per JEROBOAMUM duoque deinceps regna in terra promissionis exstiterunt: alterum complectens duas tantum Tribus, Juda nempe et Benjamin, regnum Juda dicebatur; alterum caeteras decem continens, regnum Israël appellatum fuit.

 

Porro regnum Israël duce Jeroboamo, sub 19 quos habuit regibus, in impietate et idololatria perstitit, donec per Assyrios (16) regnum deletum, omnesque in captivitatem abducti sunt, numquam ultra ad pristinum regnum redituri.

 

Q. 4. Quid vero regnum Juda?

 

R. Inter 20 reges, nonnullos habuit excellenti pietate et religione praeditos, inter quos eminent (17) Josaphat, (18) Ezechias, et (19) Josias; plures tamen malos et impietati deditos, quorum exemplum populus plerumque est imitatus.

 

Cum autem sub SEDECIA ultimo rege Juda, praestituta impietati mensura esset impleta, a (20) NABUCHODONOSORE capta, diruta et incensa sunt Hierosolyma, et plerique omnes Babylonem in captivitatem abducti, annis plus centum post deletum regnum Israël.

 

Q. 5. Numquid durante utroque regno, Deus multipliciter commoneri et ad poenitentiam vocari curavit Israelitas?

 

R. Omnino id fecit per PROPHETAS, (21) viros utique dictis factisque mirabiles, quos identidem suscitavit, ut populo sua crimina demonstrarent, minas intentarent, ventura praedicerent, ac praecipue MESSIAM praenuntiarent. Id autem sapientissime Deus providebat, ut per praedictiones, quas populus visurus esset impleri, remotioribus aliis de adventu Redemptoris indubitata fieret fides.

 

Prophetarum aliqui scripta ediderunt, quae ad nos usque pervenerunt, ut ISAIAS, JEREMIAS, EZECHIEL, DANIEL, BARUCH item, et 12, qui, quod pauciora scripserint, vocantur minores prophetae: alii non item, ut ELIAS et ELISAEUS prophetae sanctissimi, et rerum gestarum fama celeberrimi.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 35-37.

 

Notae:

(1) 1 Reg. XVII.

 

(2) Cap. XVIII, et seqq.

 

(3) Cap. XXXI.

 

(4) 2 Reg. II et V.

 

(5) 1 Reg. XIII, 14.

 

(6) 2 Reg. XI.

 

(7) Cap. XII. Psalm. L, etc.

 

(8) Gen. XII, 3, et XXII, 18.

 

(9) 2 Reg. VII, 12. Psalm. CXXXI, 11.

 

(10) 3 Reg. I.

 

(11) Cap. III.

 

(12) Ibid., XI.

 

(13) Ibid., VI.

 

(14) Exod. XXVI.

 

(15) 3 Reg. XII.

 

(16) 4 Reg. XVII.

 

(17) Josaphat, 3 Reg. XV, 24.

 

(18) Ezechias, 4 Reg. XVI.

 

(19) Josias, 4 Reg. XXII.

 

(20) 4 Reg. XXV.

 

(21) Idcirco a Deo mittebantur, ut et praecones essent majestatis ejus, et correctores pravitatis humanae. Lactant. lib. I de falsa relig. cap. IV.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: