INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT PRIMUM
De Fide, ejus objecto, exercitio et necessitate
––––
QUAESTIO 1. Quid est fides?
R. Est virtus theologica divinitus infusa, qua firmiter assentitur homo atque adhaeret iis, quae ut credantur a Deo revelata sunt, et ab Ecclesia nobis proposita.
Theologica virtus dicitur, quae Deum ipsum habet pro objecto, tam formali quam materiali, circa quod immediate versetur, cujusmodi tantum sunt tres: fides, spes et charitas.
Distinguitur contra virtutem moralem, cujus proprium munus est humanos mores dirigere et recte ordinare.
Infusa virtus dicitur quam Deus in nobis sine nobis operatur. Contra acquisitam distinguitur, quae saepe repetitis actibus comparatur.
Q. 2. Quaenam sunt credenda?
R. Ipsa definitio indicat: Quaecumque ut credantur divinitus revelata sunt, et ab Ecclesia nobis proposita. Atque id est quod passim objectum materiale fidei vocari solet.
Q. 3. Quaenam vero est ratio ob quam firmiter, et omni penitus dubitatione, falsique suspicione exclusa, rebus credendis adhaereamus?
R. Dei revelantis infinita veracitas: neque enim spectat fides naturae ordinem, non sensuum fidit experientiae; non potentia aut ratione humana, sed virtute et auctoritate divina nititur, illud plane certum habens, summam aeternamque veritatem, quae Deus est, nec falli posse unquam nec fallere.
Haec summa Dei revelantis veracitas, objectum formale fidei appellari consuevit.
Q. 4. Numquid imprudens est credere quod non intelligas?
R. Minime, si modo constet a Deo revelatum esse. Prudentissimum utique est captivare (1) intellectum in obsequium illius, apud quem (2) non est difficile nedum impossibile omne verbum, et cui non minus impossibile est mentiendo fallere, quam non esse.
Q. 5. Unde nobis constat, ea quae credimus, divinitus revelata esse?
R. Ex auctoritate Ecclesiae catholicae ista ut talia proponentis; hanc enim Deus tot tantisque notis insignivit, ut in hoc ipsi merito adhibeatur fides tamquam (3) columnae et firmamento veritatis: imo cum S. Augustino jure possumus dicere (4): ego evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae catholicae commoveret auctoritas. Sed de his pluribus infra ubi de Ecclesia.
Q. 6. Veramne fidem habet qui eorum, quae per Ecclesiam Deus credenda proponit, aliqua recipit, et aliqua rejicit?
R. Nequaquam: nam qui vere credit, nititur auctoritate Dei revelantis, quae cum sit omnibus quae ipse revelavit communis, omnibusque aequaliter per Ecclesiae propositionem applicata, non Deo, sed sibi credit, qui ex iis aliqua recipit, alia respuit.
Q. 7. Quaenam sunt ad consequendam salutem creditu necessaria?
R. Alia dicuntur necessaria necessitate medii, alia sola necessitate praecepti.
Necessitate medii creditu necessaria dicuntur, quorum fides velut medium a Deo statuta est, sine quo justitia et salus obtineri non possint, undecumque illud contingat abesse.
Necessitate praecepti creditu necessaria dicuntur, quae quidem jubemur credere, sed si sine culpa nostra ignorentur, nos a salute non excludunt.
Q. 8. Quaenam igitur sunt creditu necessaria necessitate medii?
R. Omni tempore sic necessarium fuit credere: 1° Unum Deum esse (5); 2° eumdemque Remuneratorem esse bonorum, ac proinde vindicem quoque malorum. Ad haec post sufficientem evangelii promulgationem eadem necessitate requiritur (ut Scriptura et SS. Patres innuunt) 3° fides SS. Trinitatis, et 4° Mediatoris, id est incarnationis, mortis et resurrectionis Jesu Christi Domini nostri, qui genus humanum peccato perditum, sua morte redemit (6).
Q. 9. Quaenam sunt creditu, scituve necessaria necessitate praecepti?
R. Ea omnia quae in symbolo fidei continentur, aliaque pro status cujusque diversitate diversa. Neque enim omnes aequaliter doctrina fidei debent esse imbuti, sed quibus docendi munus incumbit, ea debent esse pleniores, ut et in alios transfundere possint.
Caeterum generalis obligatio est, ut unusquisque non tantum communia christiani hominis officia, sed peculiares etiam sui status obligationes probe habeat perspectas.
Q. 10. Satisne est ea quae credenda et scienda sunt semel in juventute didicisse?
R. Minime, sed fidem, quam singulari Dei favore semel suscepimus, assiduo exercitio conservare et nutrire oportet. Nam (7) justus ex fide vivit, fide videlicet praebente perpetuum spirituali vitae ejus alimentum. Tam frequentes igitur fidei actus exercere debet homo christianus, ut censeri possit ex fide vivere. Ad id etiam exercitium singulariter, quisque obligatur, dum vel contra fidem tentatio vel mortis periculum ingruit.
Q. 11. Solane fides ad salutem sufficit?
R. Fides, inquit Jacobus apost. (8), sine operibus mortua est. Imo vero gravius a Deo judicandus est, qui (9) quod per fidem novit, factis negat. Illa ergo demum fides ad salutem sufficit (10) quae per charitatem operatur, et Dei mandata custodit. Haec fides viva dicitur, et charitate formata: illa vero informis nominatur et mortua.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 10-13.
Notae:
(1) 2 Cor. X, 5.
(2) Luc. I, 37.
(3) Tim. III, 15.
(4) Contra epist. fundam. cap. V.
(5) Hebr. XI, 6.
(6) Vide S. Thom., 2, 2, quaest. 2, art. 7 et 8.
(7) Rom. I, 17.
(8) Jac. II, 20.
(9) Tit. I, 16.
(10) Galat. V, 6.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: