INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

––––

 

QUONIAM fides lumen est animae, ostium vitae, radix justitiae, fundamentum salutis aeternae, sine qua Deum invenire et invocare, Deo servire et placere nullus in hac vita potest: (1) Credere enim oportet accedentem ad Deum, inquit apostolus: (2) Qui vero non crediderit condemnabitur. Imo (3) jam judicatus est ex Christi sententia; idcirco necesse est ut a fide exordium sumat christianae religionis institutio.

 

Ad fidem autem sacramenta, sacrosque Ecclesiae ritus reducemus, quia illa non nisi per fidem innotescunt, neque alio intuitu quam nutriendae et profitendae fidei sunt instituta.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, p. 9.

 

Notae:

(1) Hebr. XI, 6.

 

(2) Marc. XVI, 16.

 

(3) Joann. III, 18.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: