INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

CATECHISMI NECESSITAS

 

ET

 

PARTITIO.

 

––––

 

CATECHISMI nomen recepto usu eam doctrinam denotat, qua quid credendum sit, sperandum et diligendum, ut finem ad quem creatus est homo assequatur, verbis claris atque simplicibus explicatur.

 

Doctrinae hujus auctor est Jesus Christus humani generis Doctor et Redemptor, qui (1) viam Dei in veritate docuit, et quod in sinu Patris ab omni aeternitate hauserat, hominibus enarravit (2). Hic ad Patrem rediens, et visibili sua praesentia terram destituens, apostolis, quos suae religionis praecones elegerat, mandatum dedit ut (3) evangelium (id est laetum redemptionis nuntium) toto orbe terrarum promulgarent (4), gentesque omnes et nationes docerent servare omnia quaecumque illis ante mandaverat.

 

Hoc magistri sui praeceptum eo alacrius illi impleverunt, quod scirent doctrinae hujus indispensabilem esse necessitatem, fructumque eximium. Necessitas inde patet, quod teste apostolo (5) sine fide impossibile sit placere Deo; (6) sed Fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi, quod sine praedicante audiri non potest. Sine fide latent nos et finis ultimus vitae nostrae et ratio eum assequendi. Fructus porro evangelii et doctrinae christianae est vita aeterna: Virtus enim Dei est (evangelium) in salutem omni credenti (7).

 

Contra vero quidquid in orbe christiano dissolutionis et corruptelae est, id quidem partim concupiscentiae qua natura nostra post Adami lapsum infecta est, sed partim etiam rerum credendarum et agendarum ignorantiae tribuendum est. Infelices istae ignorantiae tenebrae solo divinae claritatis lumine dissipari possunt; sed aeterna veritas ministerio hominum lumen suum solet diffundere, inflictumque a concupiscentia vulnus sanare, dum Christiana veritas eo modo quo oportet annuntiatur.

 

Hanc ut apta methodo proponamus, S. Augustinum secuti, ad tria summa capita revocabimus, fidem, spem et charitatem. Haec enim vera hominis sapientia est, nosse quid credendum, quid sperandum, quid diligendum sit: credere autem, sperare et diligere quod oportet et sicut oportet, verus Dei cultus et vera hominis justitia est.

 

Partiemur itaque institutionem hanc doctrinae christianae in partes tres, acturi prima parte de fide et symbolo, sacramentis item ac caeremoniis Ecclesiae; secunda de spe et oratione; tertia de charitate, praeceptis Dei ac Ecclesiae, caeterisque officiis justitiae christianae.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 7-8.

 

Notae:

(1) Luc. XX, 21.

 

(2) Joann. I, 18.

 

(3) Marc. XVI, 15.

 

(4) Matth. XXVIII, 20.

 

(5) Hebr. XI, 6.

 

(6) Rom. X, 17.

 

(7) Rom. I, 16.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: