COMPENDIUM REPETITORIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

TUM GENERALIS CUM SPECIALIS

 

–––––––

 

EX PROBATISSIMIS AUCTORIBUS COLLECTUM ET IN SYSTEMA REDACTUM

 

A

 

DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR

 

–––––––

 

Praefatio

 

Paucis te remoror, Lector humanissime. Atque id primum scias velim, Deo Optimo favente prius quam sane exspectari potuit necessitatem jam obvenisse hujus mei Compendii evulgari editionem hancce alteram, in qua nulla essentialiter aliquid immutandi fuit ratio, cum eorum, qui de hocce meo opere dogmatico in scriptis publicis vel privatis judicium censuramque fecere – ni fallor – nemo non erat, qui illud majore minoreve laude non extulit. Quamobrem magna me tenet spes, librum a me confectum omni ex parte satisfecisse votis lectorum minimeque a praestituto sibi scopo longius abscessisse.

 

Neque vero me fugit querela tribulium doctorum "sensim sine sensu nos prope consenescere, cum quasi viribus deficientes compendiariis lucubrationibus contenti simus et ea, quae veteres theologi longe lateque versarunt, attingamus vix summis digitis". Exadversum jam † B. A. Egger, quo tempore sat cognitae ephemeridi suae adnexae bibliothecae theologicae formam consiliumque describeret, dilucide diserteque optimo jure annotaverat: hominum literatorum opera et scripta ampla praeclaraque doctrina ornata conficiendis (et nunc jam confectis) Compendiis Repetitoriis haudquaquam aboleri, quin immo ipsis adhortantibus magis magisque expetitum iri.

 

Compendia autem hujusmodi breviter concinnata uti exinde minime detrimentum inferre possunt studiis scientificis, quae potius hisce libellis promoventur: desiderantur paene ab omnibus, qui sacro ministerio addicti, temporis angustiis praepediuntur, quominus latos scientiae theologicae fluvios adeant, e rivulis tamen ejusdem sacros latices haurire coguntur. Sicque nec ego gravabar hocce Theologiae dogmaticae Compendium conficere, id in animo habens, ut commodo confratrum in tentamine concursus parochialis suppeditet et ut illi, qui in pristinis studiis strenuis ac assiduis doctrinam hanc sufficienter penetrarunt, brevissimo quo fieri potest modo repetitionem instituant et in memoriam revocent systematicum et scientificum hujus disciplinae fundamentum. Eventus autem jam probat metam me attigisse: prima etenim editio, licet inde ab ejus lucubratione in 2500 exemplaribus nondum quatuor sint elapsi anni, jamjam tota distracta divenditaque est.

 

Errata si qua non obstante diligentia, quam adhibui in adornanda hac altera editione, humanitus sint admissa, ut alienum a me haudquaquam puto, id aequo licebit Aristarcho οβελίζειν cerulisque, ut antiquo more dicam, notare miniatulis; fruar ego tamen recti consilii, et optime collocatae operae conscientia. Vale!

 

Scribebam Chremisae anno salutis 1896mo die praecedente noctem, in qua Angelorum cantus audiebatur in terris: "Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis".

 

Dr. Vidmar.

 

––––––––

 

 

Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. III-IV.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: