COMPENDIUM REPETITORIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

TUM GENERALIS CUM SPECIALIS

 

–––––––

 

EX PROBATISSIMIS AUCTORIBUS COLLECTUM ET IN SYSTEMA REDACTUM

 

A

 

DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR

 

–––––––

 

Pars generalis

 

––––––

 

Tractatus tertius

 

De vera Christi Ecclesia

 

––––

 

Constitutio Ecclesiae

 

Innitentes verbo sacro: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta (1) contendunt Protestantes omnia Ecclesiae membra aequalia sibi esse nec fuisse originetenus praeter universale adhuc peculiare quoddam sacerdotium, quod, per temporis decursum introductum demum, non divinae sed mere humanae sit institutionis. Multitudo enim fidelium, quum non possit per se sacra munia obire, deputat ad ea obeunda peculiares viros ipsisque per caerimonialem quandam inaugurationem plus vel minus potestatis et auctoritatis tradit, quam omnem tamen amittunt, si a munere suo amoventur.

 

Ab hoc Protestantium placito non videtur sententia Richerii et Febronii differre, quae pariter statuit, potestatem sacram saltem jurisdictionis esse a Deo Ecclesiae datam, ut a communitate fidelium in Pastores derivetur. Contra hos et alios hujusmodi errores jam in sequentibus catholicam explicabimus doctrinam.

 

Nr. 74. Christus constituit Hierarchiam, a laicis divino jure distinctam et peculiarem, seu coetum virorum, quibus solis potestatem sacram magisterii, ministerii et regiminis, eamque et ordinis et jurisdictionis, independenter a fidelibus quibuscunque commisit.

 

Probatur:

 

1o Omnibus in locis, ubi Christus potestatem sacram duodecim discipulis seu Apostolis confert, ad hos solos, aut opposite ad reliquum coetum fidelium loquitur;

 

2o hanc triplicem potestatem Apostolis immediate ac ceteris fidelibus exclusis collatam fuisse ex eorum quoque agendi ratione in electione Apostoli Mathiae in locum proditoris Judae clare cognoscitur;

 

3o Apostoli ipsi disertis verbis declarant, se solos a Deo constitutos esse muneris sacri administratores sibique omnem propterea Ecclesiam superstrui; e. gr. S. Paulus: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei (2);

 

4o accedit, Ecclesiam plenam et perfectam in die Pentecostes demum coepisse, potestatem sacram autem jam ante Apostolis fuisse collatam, ita ut ergo per illam eis prorsus contingere non potuerit;

 

5o denique unanimis quoque consensus antiquae Ecclesiae ejusque universalis ac constans praxis confirmant idem, potestatem scilicet sacram non populo aut saecularibus Principibus, sed immediate ac unice Apostolis fuisse a Christo concessam, cujus testimonia nobis adhuc in sequentibus hujus capitis propositionibus occurrent.

 

Nr. 75. A Christo instituta Hierarchia varios gradus in se continet. Vivens enim adhuc in terris Salvator ipse inter duodecim Apostolos Petrum elegit eumque Primatem totius Ecclesiae constituit. Praeterea ut Apostoli alios successores cum plena potestate, quam ipsi acceperant, seu Episcopos, alios autem cum parte ejusdem tantum seu Presbyteros, et iterum alios, qui Eucharistiae rem sacram facientibus servirent, seu Ministros sibi deligerent, ordinavit.

 

Hierarchia, quae vox sacrum principatum sonat, est sacra potestas, subordinatis gradibus distincta.

 

Habetur duplex, coelestis et terrestris. – Coelestis est subordinatio, quae inter novem Angelorum choros, seu coelestis Ecclesiae gloriosos exercitus intercedit. – Terrestris est inaequalitas potestatis et subordinatio inter Pastores et Ministros Ecclesiae terrenae disposita.

 

Haec Ecclesiastica hierarchia iterum duplex distinguitur, pro duplici potestatis genere, Ordinis et Jurisdictionis, quarum una confertur per sacramentum Ordinis, altera per canonicam institutionem; gradus autem, quos utraque haec hierarchia plures complectitur, alii sunt jure divino, alii tantum ecclesiastico determinati.

 

Spectato tantum jure divino, hierarchia Ordinis constat Sacerdotibus et Ministris, seu, si explicite Sacerdotes primi et secundi ordinis separemus, Episcopis, Presbyteris et Ministris; hierarchia jurisdictionis vero constat: Primatu apostolico, Episcopatu et Presbyteratu.

 

Nr. 76. Christus, qui Primatum instituerat, quo Ecclesiae suae daret principium unitatis, contulit illum Petro, eique soli ac immediate, ita ut hic jure dicatur Princeps Apostolorum, Ecclesiae caput, Christi in terris vicarius visibilis. Hoc nos verba Christi nec non agendi ratio Petri reliquorumque Apostolorum edocent.

 

Christus etenim Petro contulerat Primatum, cum α) eum fundamentum Ecclesiae suae constitueret, β) ei claves regni coelorum traderet, γ) potestatem ligandi et solvendi, quam caeteris quoque Apostolis dedit, ei adhuc speciatim ac singulariter tribueret, δ) ei soli totum gregem (oves et agnos) pascendum commendaret.

 

Eandem ob rem Christus redivivus Petro seorsum apparuit, pro constantia fidei in Petro, qui dein ceteros confirmaret, specialiter oravit atque jam hujus solius Apostoli, qui antea cognominabatur Simon, fausto sane omine nomen mutavit, uti antiquis illis temporibus nominum mutationes semper novam dignitatem vel divinam indicarent vocationem, v. gr. Abraham pro Abram, vel Israel pro Jacob.

 

Hinc quoque Petrus semper Principem Apostolorum se gessit et tamquam talis a reliquis Apostolis agnitus est: Petrus enim fere semper nomine reliquorum Apostolorum locutus est, quando nomine omnium aliquid proponendum erat; ipse alium Apostolum in locum Judae eligendum esse proposuit; ipse primus Judaeis, et postea etiam, coelesti visione monitus, primus Gentilibus Christum annuntiavit atque fratrum defensionem suscepit; ipse in Concilio Apostolorum praesidem egit; ipse tandem universos coetus in Judaea, Galilaea et Samaria pertransivit tamquam imperator, ut ait (3) s. Chrysostomus, suas copias recensens. – Evangelistae denique constanter Petrum inter Apostolos primo loco collocant et Matthaeus expresse primum, τον πρωτον appellat vel praetermissis aliis solum nominat, atque Apostolus Paulus tanti fecit, ut eum visurus Hierosolymam proficisceretur.

 

Nr. 77. Quum Primatus Petro non in proprium commodum imo potius ob bonum Ecclesiae concessus esset: tamdiu perdurare debet, quamdiu Ecclesia perduratura est, id est, usque ad consummationem saeculi.

 

Possidet autem Petri primatum Romanus Episcopus, qui propterea legitimus ejus successor est, quia Petrus Romae sedem suam episcopalem habuit et eam ibidem moriendo Romanis Pontificibus tamquam successoribus reliquit.

 

Petrum Romam venisse, ibi Episcopatum tenuisse demumque et obiisse, testatur unanimi ore universa prorsus antiquitas.

 

In id enim 1. conspirant omnes Scriptores coaevi aut aetati Apostolorum proximi, qui de Petro scripserunt;

 

2. testantur varia antiquissima monumenta ut picturae, nummi et sepulchrum, quod inde ab antiquissimo tempore Romae ostendebatur;

 

3. probat universalis Ecclesiarum tum Orientalium tum Occidentalium de morte Petri Romae et de Cathedra ejus Romana per 16 saecula constans consensus, ita ut nemo ex tot schismaticis, praesertim Graecis, quorum maxime interfuisset id negare, id vel in dubium vocare in tota antiquitate usque ad recentissima tempora pertentaverit;

 

4. confirmat id tandem summa dignitas Romanae Ecclesiae, cujus excellentiae non potest alia reddi ratio, nisi quia Princeps Apostolorum illius Ecclesiae proprius Pastor et Episcopus fuit.

 

Nr. 78. Primatus, Apostolo Petro a Christo concessus, in Romano Pontifice perseverat.

 

Est de fide 1o ex decreto Concilii Florentini pro unione Graecorum; item 2o ex confessione fidei, quae Michaeli Palaeologo Imperatori a Clemente IVo anno 1267 proposita et vicissim ab ipso 1274 in Concilio oecumenico Lugdunensi IIo Gregorio X. fuit oblata, et 3o ex cap. IIo constitutionis Pastor aeternus in Concilio Vaticano: "Si quis dixerit Romanum Pontificem non esse beati Petri, in eodem primatu successorem, anathema sit".

 

Propterea α) SS. Patres Romanam sedem velut "omnium maximam", ut "Ecclesiam principalem, Ecclesiarum omnium matrem, principium et originem unitatis" etc. extollunt, β) Romani Pontifices vero inde ab initio statim constanter auctoritatem primatialem in universam Ecclesiam exercebant, etenim:

 

Controversias ubicumque ortas dirimebant atque dissidia componebant; haereses ac errores, ubicumque exorti fuerint, damnabant; sibi, utpote quorum cura per omnes Ecclesias distendatur, de omnibus, quae ad fidelium salutem pertinent, ut referretur, et sua sententia exspectaretur, prae omnibus postulabant; Episcopos obedire detrectantes deponebant (ut Stephanus Episcopum Arelatensem) atque ab aliis injuste depositos sedibus suis iterum restituebant (ut Julius Athanasium vel Innocentius Chrysostomum); denique leges pro Ecclesia universali ferebant et alios ejusmodi actus auctoritatis exercebant.

 

Nr. 79. Pontifici Romano, qui Gallicanis et asseclis Febronii tantum primus inter pares vel Ecclesiae caput solummodo ministeriale videbatur, ast princeps inter subditos dici debet, inest potestas jurisdictionis, eaque immediata, ordinaria, universalis, plena et suprema. Quam ob rem falso nonnulli contendunt:

 

1o Distinguendum esse inter Pontificum jura essentialia, quae ab his ad 6um vel 7um usque saeculum exercebantur, et jura accidentalia, quae Pontifices sibi arrogabant vel eis concedebantur e. gr. confirmatio, translatio et depositio Episcoporum, confirmatio ordinum religiosorum, censura librorum, reservationes, indulgentiarum concessio, canonisatio sanctorum etc.;

 

2o quae ab apostolica sede ad regimen ecclesiae constituuntur, vim ac valorem accipere demum assensu Ecclesiae vel placito potestatis saecularis;

 

3o Pontificem esse concilio oecumenico inferiorem huicque subditum, vel

 

4o apostolicae potestatis usum moderandum esse per canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos.

 

Ad probandas has suas erroneas sententias adversarii immerito provocant ad Concilii Florentini canonem: καθ’ όν τρόπον και εν τοις πρακτικοις των οικουμενικων συνόδων και εν τοις ιεροις κανόσι διαλαμβάνεται. Illud καθ’ όν τρόπον etenim non tantum, uti adversarii contendunt, idem ac καθώς (sicuti) significat; nam sensus genuinus hujus vocabuli perscrutandus est simul e textu latino, qui vero, itidem authenticus, sic habet: "Definimus, – ipsi (Romano Pontifici) in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi


universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur". Sensus ergo alius esse non potest, quam hic: Etiam concilia et canones Ecclesiae papae plenam et illimitatam vindicant potestatem, unde quoque notum illud axioma: Prima sedes a nemine judicatur.

 

Ex altera parte supra dicta sententia, Pontificem esse concilio subditum, tempore magni occidentalis schismatis statuebatur quidem a Patribus in concilio Constantiensi congregatis; sed quivis rerum gestarum non ignarus bene scit, concilium, quod tunc ne oecumenicum quidem fuit, his verbis non voluisse pro omni tempore aliquid definire, cum enim adjiceret "ad exstirpationem dicti schismatis". Propterea in eodem ipso concilio defendebatur postea sententia contraria, quod impossibile fuisset, si prior sententia definitio de dogmate fuisset.

 

Cum Primatus juribus expositis intime cohaeret, ut Romanus Pontifex sit quoque immunis a quovis potestate civili insuperque sit omnino independens et propterea dominium possideat in certos terrae fines, sic dictum Patrimonium Petri. Hoc non quidem pro existentia ipsa, sed pro Ecclesiae salute necessarium; nam sic demum omnino independens et liber evadit Petri successor, qui absque ulla partium suspicione pari modo curam gerere debet omnium fidelium.

 

Nr. 80. Quemadmodum autem Primatus, ita et Apostolatus sensu latiori acceptus, i. e. munus sacrum et sacra potestas ordinaria concessa Apostolis in Ecclesia perdurare debet.

 

Qua de causa, ut ex SS. Litteris omnibus constat, ab Apostolis revera successores in munere suo seu Ministri sacri sunt constituti. Verum tamen Apostoli ex ordinatione Christi non omnibus, quos muneri sacro praeficiebant, omnem potestatem, quam ipsi acceperant, tradiderunt. Constituerant enim alios, quibus plena, quam ipsi habuerant, potestas collata est – Episcopos dein dictos; alios iterum, quibus tantum pars muneris et proin etiam potestatis sacrae per eorum manuum impositionem divinitus est concessa, quique postea Presbyteri vocabantur, et insuper adhuc alios, quibus tantum officium, illis prioribus rem divinam facientibus serviendi seu ministrandi est commissum, scilicet Diaconos seu Ministros sensu strictiori.

 

Quum in SS. Litteris prout et in scriptis sanctorum Patrum ex prioribus duobus saeculis nomina Episcopi et Presbyteri promiscue adhiberentur, negare volunt nonnulli discrimen Episcopos inter et Presbyteros, ast perperam; nam illis ad hoc spectantibus locis, qui pluries obscuri vel incerti sunt sensus, obstat effatum sat clarum Apostoli Pauli: (4) Adversus Presbyterum accusationem noli recipere etc. Similem in modum non licet verba S. Hieronymi (5) in hunc finem advocare, qui ita habet: Idem est ergo Presbyter qui et Episcopus; nam idem ipse autor in aliis suis scriptis saepissime affirmat Episcopos superiores esse Presbyteris; derivat porro hoc discrimen ex institutione divina ipsa ostenditque exstitisse illud jam temporibus SS. Apostolorum; propterea s. Hieronymus minime a S. Augustino vel a quodam alio SS. Patrum arguebatur, dum e contra Aerius, qui Episcoporum et Presbyterorum aequalitatem contendere ausus erat, unanimi ore inter haereticos connumeratus est. S. Hieronymus in ipso laudato loco nil nisi aequalitatem proprietatum, quae exposci solent in ordinandis, affirmare voluit.

 

Nr. 81. Subjectum, in quo potestas Ecclesiae divina institutione residet, est clerus, qui propterea a laicis distinguitur.

 

Est de fide ex Trident. sess. 7. can. 10: "Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem: anathema sit".

 

Probatur autem exinde, quod

 

1o Christus Apostolos elegit;

 

2o ipsis solis omnem illam potestatem concessit, quam in Ecclesia sua instituit;

 

3o eandem contulit illis immediate;

 

4o exclusive et

 

5o in perpetuum successoribus eorum transmittendam, cum ratio, ob quam potestas illa fuit Apostolis concessa, eadem usque perseveret, conservatio nempe Christi religionis et Ecclesiae.

 

Ea hominum classis, qui, ut olim tribus Levi in Tabernaculo, ita nunc in Ecclesia ad regimen et cultus divini ministerium deputati sunt, ordo Clericorum seu Clerus vocantur, quia sunt pars Domino consecrata et Dominus simul eorum est pars et haereditas = κληρος. E contra, qui nulla auctoritate in Ecclesia pollent et sunt pars christianae societatis solummodo ad audiendum atque obediendum ordinata, a voce λαος = populus, laici audiunt.

 

––––––––

 

 

Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. 85-94.

 

Notae:

(1) 1 Petr. 2, 9.

 

(2) 1 Cor. 4, 1.

 

(3) Homil. 5 de Poenit.

 

(4) 1 Tim. 5, 19.

 

(5) Comment. in Epist. ad Titum c. 1.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: