COMPENDIUM REPETITORIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

TUM GENERALIS CUM SPECIALIS

 

–––––––

 

EX PROBATISSIMIS AUCTORIBUS COLLECTUM ET IN SYSTEMA REDACTUM

 

A

 

DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR

 

–––––––

 

Pars generalis

 

––––––

 

Tractatus secundus

 

Theoria revelationis christianae

 

––––

 

De indole religionis christianae

 

Evicta religionis christianae veritate, antequam disquiramus, ubinam ea pura ac integra asservata inveniatur, quaedam adhuc de illius indole in universum, scilicet de ejus ambitu, absoluta perfectione, indefectibilitate ac necessitate praemittenda sunt, quae demonstrationis catholicae subsequentis quodammodo fundamentum sunt.

 

Nr. 60. Ad ambitum religionis christianae pertinent et hinc fide divina credenda sunt omnia, quaecunque Christus Dominus per se aut per Apostolos revelavit, dum ex altera parte ad hanc religionem succedente tempore nihil aliud accedere potuit aut nunc potest, ita ut revelatio eorum, quae sunt nobis ad salutem necessaria, clausa in Apostolis dicatur.

 

Protestantes falso asserunt distinguendum esse inter articulos fundamentales, naempe eos, qui necessario credendi sunt, atque non fundamentales seu tales, qui salva quoque salute rejici possunt; nam 1. auctoritas, ob quam veritates revelatae pro divinis habendae sunt, relate ad omnes eadem est; 2. neque Christus neque Apostoli hanc distinctionem fecerunt; 3. nemo hucusque definire valuit, quaenam doctrinae sacrae capita ad fundamentalia, quaenam ad non fundamentalia pertineant; 4. haec sententia statuens; posse articulos quosdam, licet sint revelati, non credi ac negari, necessario ad indifferentismum erga omnem religionem christianam ducit.

 

Non melior est de eadem re distinctio recentiorum Rationalistarum, juxta quos non fundamentales seu illustrantes ii vocantur articuli, qui salva religionis integritate tolli possunt e. gr. de peccato Angelorum; fundamentales vero, qui salva religionis integritate tolli nequeunt et discernuntur α) primarii seu constitutivi, qui complectuntur decreta religionis Christi prorsus necessaria v. gr. doctrina de Deo spiritu perfectissimo, de Jesu Christo redemtore; β) secundarii, qui tantum propius aut remotius cum illis cohaerent, ut ex. gr. doctrina de Angelis.

 

Nr. 61. Religio Christi est absolute perfecta, ita ut non tantum nullae revelationes novae ei adjiciendae sint, sed et ipsa in se seu objective considerata perfici nequeat.

 

α) Religioni Christi nullae revelationes novae adjiciendae sunt.

 

Probatur:

 

1o Jam exinde, quod ipsa nobis per ipsum unigenitum Dei filium est allata, cujus forma Dei-hominis inter varias revelationis formas certe est perfectissima;

 

2o praestat perfectam hominis cum Deo reconciliationem, quae autem summus omnis religionis revelatae scopus est;

 

3o id ipsum pariter docent Christus ejusque Apostoli; fides enim christiana ab ipsis ubique ceu revelatio perfecta et absoluta in oppositione Legis imperfectae et praeparatoriae describitur, v. gr. Matth. 5, 17: Nolite putare, quoniam veni solvere Legem aut Prophetas: non veni solvere, sed adimplere.

 

Rationalistae recentiores false propterea asserunt Christum Dominum et Apostolos se ad opiniones populares, etiam vanas, demisisse sicque in proponenda sua doctrina accomodatione doctrinali positiva usos fuisse; quod si enim facere voluissent, doctrinam, quae visa est Judaeis scandalum et Gentibus stultitia, haud proposuissent. Adhibuerunt autem jure meritoque accomodationem didacticam, se ad conceptus auditorum demittendo et consuetum docendi modum adoptando, atque etiam doctrinalem negativam, quatenus quae auditores capere nondum poterant, haud proponebant, cujus utriusque accomodationis in SS. Litteris varia occurrunt indicia (1).

 

β) Religio Christi etiam ipsa in se seu objective considerata perfici nequit; nam

 

1. si religio christiana, ut Rationalistae contendunt, successu temporis perfectior reddi posset, unum ex his duobus admittendum esset: vel Christum vel Apostolos veram ac genuinam doctrinam aut ignorasse aut tradere noluisse, quod autem absurdum est;

 

2. admisso hoc systemate ratio necessario revelationis divinae judex adeoque supra revelationem constitueretur, quo vero stabilito omnis revelatio divina abjicitur, quin imo nihil plane in societate humana incolume relinquitur, quia, si nonnisi id verum habetur, quod ratione humana perspicitur: neque liberi, ut jam s. Augustinus (2) scribit, parentes colere tenebuntur, quum nesciant sed credant veros esse parentes suos.

 

Licet autem religio christiana in se perfectior fieri non possit, potest tamen magis explicari ac evolvi nec non subtilius, apertius ac definitius proponi, dum e contra fideles possunt, imo debent satagere, ut semper meliorem et perfectiorem religionis revelatae cognitionem sibi acquirant, quo religio subjectiva perficitur.

 

Nr. 62. Religio christiana indefectibilis quoque est, i. e. nunquam potest aut prorsus desistere aut quidquam de sua integritate amittere, quod ex sequentibus patet:

 

1o Christus Dominus, qui venit, ut ipse testatur, salvare, quod perierat (3) religionem nobis attulit, ut per eam ad salutem pervenire possimus;

 

2o declarat porro futurum esse, ut omnes populi ad religionem suam convertantur, dicens: fiet unum ovile et unus pastor (4);

 

3o Apostolus (5) docet esse voluntatem Dei, ut omnes ad agnitionem religionis christianae perveniant – ad quos fines autem religio haec certe necessario integra ac incorrupta conservari debet, cum illud aliter fieri prorsus non posset.

 

Nr. 63. Religio christiana exinde quoque omnibus hominibus divinitus est obligatoria; nam

 

1o Christus auctor Novi Testamenti a prophetis jam legislator universalis exhibetur, e. gr. Dan. 2, 44: suscitabit Deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur et regnum ejus alteri populo non tradetur; comminuet et consumet universa regna haec: et ipsum stabit in aeternum;

 

2o Christus revelationem suam suscipiendam mandat omnibus sub comminatione aeterni supplicii: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit condemnabitur (6);

 

3o rationis sanae dictamen: quam vehementer enim ad salutem nostram vel finem nostrum ultimum sectandum tenemur, tam vehementer quoque ad religionem christianam profitendam obstringimur, cum sine revelationis supernaturalis ac divinae auxilio, ut supra demonstravimus, salutem nostram consequi haud valeamus, religio autem Christi, eaque sola, divinam prae se ferat originem.

 

––––––––

 

 

Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. 72-76.

 

Notae:

(1) Cf. Matth. 12, 1 sq.; 1 Cor. 3, 1 sq.; Gal. 3, 15; Hebr. 5, 11.

 

(2) De utilit. cred. c. 12. n. 16.

 

(3) Matth. 18, 11.

 

(4) Joan. 10, 16.

 

(5) 1 Tim. 2, 4.

 

(6) Marc. 16, 15.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: