COMPENDIUM REPETITORIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

TUM GENERALIS CUM SPECIALIS

 

–––––––

 

EX PROBATISSIMIS AUCTORIBUS COLLECTUM ET IN SYSTEMA REDACTUM

 

A

 

DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR

 

–––––––

 

Pars generalis

 

––––––

 

Tractatus primus

 

Theoria revelationis in genere

 

––––

 

De revelationis cognoscibilitate

 

Quaestio jam succedens non est, utrum revelatio a Deo facta ab homine percipi et cognosci possit: haec enim quaestio in propositione de revelationis possibilitate decisa est; quaeritur vero, quomodo revelatio, quae tamquam divinitus data proponitur, examinanda sit, ut certo nobis constet de ejus veritate: de veritate inquam, non rerum revelatarum in se, sed ipsius facti revelationis et quomodo vera revelatio a falsa dignosci possit. Hoc autem praestant

 

Nr. 28. Criteria revelationis, sub quibus intelliguntur characteres, notae vel indicia et quasi sigilla, quibus revelatio vere divina a falsa discerni possit, sicut epistola regis ex regio sigillo agnoscitur.

 

Hominis munus rigidissimum esse, a Deo revelatis firmam fidem praestare, nemo dubitabit; ast tum demum obstringimur ad credendum, quando certiores facti sumus, Deum et revera loquutum esse et revelationem, quae nobis ad credendum proponitur, vere divinam esse. Ut autem divinas revelationes a falsis dignoscere valeamus, necesse est, ut Deus revelationes suas talibus instruat characteribus, ut illas perspicue, facile ac indubie qua divinas percipere possimus; Deus enim vult, ut rationabile obsequium ei praestemus.

 

Nr. 29. Distinguuntur haec criteria in interna vel externa. Criteria interna porro possunt esse vel negativa vel positiva.

 

Interna ea sunt, quae oriuntur ex natura doctrinae revelatae, ex persona praeconum vel ex tempore aliisve adjunctis praedicationis. Externa sunt facta seu signa supernaturalia, quae fiunt in confirmationem doctrinae, et duo sunt: miracula et prophetiae. – Negativa sunt ea, quae probant negative, id est: vel revelationem esse confictam, vel e contra, eandem non esse evidenter falsam et posse esse veram. Positiva sunt ea, quae probant positive, id est, revelationem certo esse veram et a Deo auctore provenire, quo modo miracula et prophetiae probant.

 

Criteria externa negativa esse non posse, sed ad criteria positiva pertinere, ex eorum indole per se intelligitur.

 

Criteria revelationis interna negativa facile ex revelationis idea colligi possunt. Revelatio etenim, quatenus est factum in mundo sensibili, neque pugnare debet cum adjunctis seu conditionibus certis ac exploratis personarum, per quas aut quibus, neque temporis et loci, quo facta traditur; quatenus autem est factum divinum, nil contineat necesse est, quod a Deo proficisci non potest, quod itaque aut ejus sapientiae aut ejus sanctitati repugnaret.

 

Nr. 30. Notae negativae, quae ergo probant revelationem non esse evidenter falsam et posse esse veram, sunt sequentes:

 

1. Si doctrina non evidenter repugnet rationi et divinis perfectionibus, neque in se, neque in modo, quo data est;

 

2. si non repugnet anteriori revelationi certae;

 

3. si conferat ad Dei majestatem commendandam;

 

4. si conferat ad hominis veram felicitatem procurandam;

 

5. si ex parte praeconis adsit aptitudo ac proin prudentia et scientia rerum, quas praedicat;

 

6. si adsit quoque sinceritas et probitas, ac proin nec mendax ille praeco, nec impostor esse convincatur.

 

Nr. 31. Eminent inter criteria revelationis illa jam supra dicta externa, quum talia sint, ut non iterum aliis nobis testimoniis divinis opus sit, quae potius tamquam divina necessario jam per se cognoscantur adeoque pro sua natura a Deo solummodo, et quidem ad revelationem factam comprobandam edita esse possunt. Quaeritur ergo proximo, quid sit miraculum.

 

Haec vox, desumpta a mirando, significat generatim effectum, cujus causa nos latet. Quodsi causa haec sit naturalis, effectus potius vocatur mirus vel mirabilis; sin fuerit supernaturalis causa, tunc effectus dicitur proprie vel prodigium vel miraculum: prodigium quidem, si non provenerit a Deo; sin autem a Deo, miraculum.

 

Nr. 32. Juxta mentem S. Thomae (1) miraculum ita definitur: est opus sensibile, quod divinitus efficitur praeter ordinem naturae.

 

Miraculum exinde phaenomenon est in mundo sensibili praeter consuetum naturae et gratiae ordinem productum, quod viribus naturae progigni non potest, sed a Deo – tamquam causa efficiente – immediate, ad religionem objective veram inter homines promovendam seu revelationem datam comprobandam est effectum.

 

Quum juxta definitionem miraculum fieri debeat divinitus, id est a Deo, vel immediate per se efficiente vel mediate per creaturam, cuique patet, hominem illud nullatenus posse per vires proprias patrare, cum opus miraculosum humanas vires essentialiter superet. Potest autem homo vel prece impetrare, ut Deus miraculum faciat; vel ipse potentia sua obedientali a Deo praeternaturalem vim accipere, qua, tamquam instrumentum Dei, miraculum operetur. – Angeli vero mali miracula, etiam improprie dicta, patrare non possunt, nisi permittente Deo, qui equidem justo judicio permittere potest, ut daemones vel ad exercendos bonos vel ad puniendos malos naturali sua virtute utantur, licet ad talem suae virtutis usum minime natura sua ordinentur.

 

Nr. 33. Miraculum triplex distinguitur. Datur: 1. miraculum quoad substantiam, quoad subjectum et quoad modum; 2. miraculum supra, praeter et contra naturam; 3. miraculum primi et secundi ordinis.

 

Miraculum quoad substantiam est, quando effectus in se spectatus nullis unquam naturae viribus produci nec ab ea exigi potest, ut glorificatio humani corporis; quoad subjectum, quando effectus in se quidem naturalis est, sed spectatus in subjecto est supernaturalis, ut visio in caeco nato; quoad modum, quando secundum se spectatus effectus naturae vires non excedit sed tantum quoad modum, quo producitur, ut subita morbi gravissimi depulsio.

 

Miraculum supra naturam est, quando effectus naturae vires absolute superat, ut restitutio vitae in mortuo; praeter naturam, quando eo modo producitur, quo nequit a natura procedere, ut sanatio Naaman in Jordane; contra naturam, quando effectus producitur remanente in objecto dispositione contraria, uti sol consistens vel retro gradiens jubente Josua et Isaia.

 

Miraculum primi ordinis illud est, quod superat vires totius naturae creatae visibilis et invisibilis, et vocatur quoque miraculum majus, miraculum in se, absolute et stricte sumptum; secundi ordinis, quod etiam dicitur miraculum minus, miraculum quoad nos et sensu vulgari sumptum, illud est, quod solius naturae visibilis et corporeae vires superat.

 

Nr. 34. In propatulo est, miracula possibilia esse; nam miraculum non repugnat neque ex parte subjecti seu creaturae neque ex parte causae seu Dei.

 

Esse miracula relate ad Deum possibilia, patet ex ejus omnipotentia, pro qua Deo nihil adeoque et nullus effectus in mundo sensibili extraordinarius impossibilis est; relate vero ad mundum ex hujus contingentia et absoluta a Deo dependentia colligitur.

 

Insuper etiam miraculorum moralis possibilitas extra omne dubium collocatur, quum miracula, si fiunt, tantum ad religionem veram inter homines promovendam patrentur, quem in finem, ut jam vidimus, sunt absolute necessaria, atque sapientiae et sanctitati divinae quam maxime conveniat ea perficere. Quia praeterea quoque miraculi notio nullam involvit repugnantiam, miraculum quoque logice et consectanee simul realiter possibile est.

 

Hinc et omnes populi, necessaria relatione Dei ad mundum, quae sana ratione non potest non admitti, coacti, possibilitatem miraculorum admittunt admittebantque, nec ulla gens monstrari potest, quae illam negaverit aut neget: ita ut sententia nostra testimonio quoque sensus communis sit confirmata.

 

Nr. 35. Ut autem miracula nobis sint testimonia divinae revelationis, requiritur eorum tum historica tum philosophica certitudo, qua nobis constet, illa non tantum evenisse sed etiam miracula veri nominis esse.

 

α) Ad certitudinem miraculorum historicam jam requiritur, quod etiam in factis aliis externis necessarium est, ut pro veris habeantur, scilicet aut proprium firmum sensuum sanorum testimonium, aut vero testimonium testium fide dignorum.

 

Non enim de modo supernaturali, quo effectus producitur, sed de ipso effectu tantum, quoad phaenomenon sicut de actu quocumque alio considerato, testimonium perhibetur; quod autem effectus hic supernaturalis a Deo patratus sit, utique non ex testimoniis, sed ex argumentis internis seu ex natura hujus effectus ipsius petitis probandum est. – Quoniam tamen miracula sunt exceptiones ab ordine consueto et praesumtio semper stat pro re ordinaria ac consueta, in eventum quemvis extraordinarium accurate est inquirendum, cum hic mera probabilitas minime sufficit, sed proprie dicta moralis certitudo requiritur, quae etsi non possibilitatem oppositi, tamen omne prudens dubium excludit et sufficiens est, quae alioquin quoad facta unice haberi potest, dum ex altera parte non minus tuta ac firma est, quam certitudo metaphysica.

 

β) Ad philosophicam certitudinem requiritur 1mo ut omnia absint, ob quae eventus ille ad Deum referri non possit, et 2do ut talia praesto sint, quae nos cogant ad eventum divinae causalitati adscribendum; priora constituunt negativa, posteriora positiva miraculorum criteria.

 

Pertinent autem ad negativa criteria miraculorum: 1. ut eventus extraordinarius, qui miraculum sit, non manifeste propter alios fines quam religiosos sit factus; 2. ut revelatio, cujus gratia miracula patrata traduntur, non sit aperte falsa et erronea, aut manifeste honestatem et virtutem evertens; 3. ut ob eandem causam legatus, cujus ergo miraculum patretur, non sit fallaciae et inhonestatis suspectus; 4. ut in eventu extraordinario tum quoad rem ipsam seu objectum, tum quoad modum nil occurrat, quod certe Deo esset indignum.

 

Miraculorum vero positiva criteria sunt: 1. si eventus insolitus per vires naturae aut prorsus non, aut saltem hoc modo, quo contigit, effici nequeat; 2. si ex testimonio divino, per certam prophetiam aut alia certa miracula comprobato, constet eventum aliquem immediate a Deo esse effectum.

 

Ex his duobus criteriis veritas miraculi philosophica cum absoluta certitudine demonstratur, per sequentia vero saltem magnopere confirmatur: 1. si miraculum aliquod quoad suum universalem, vel etiam specialem finem conditioni personarum, loci et temporis quam maxime conveniat; 2. si omnes, qui miraculis patratis interfuerunt, culti aeque ac inculti, amici ac inimici, de illorum veritate sunt persuasissimi; 3. si effectus, qui miracula sequuntur, secus explicari prorsus non possunt.

 

Nr. 36. Alterum genus criteriorum externorum, quibus divina origo revelationis seu divina legati alicujus illam annuntiantis missio patescit, sunt prophetiae seu vaticinia.

 

Prophetia, quae si vocabuli (προ, φάω) est praedictio, seu dictio rei ante eventum, definitur: est clara, certa ac determinata, cum praescientia conjuncta, eventu comprobata rerum futurarum contingentium praedictio, quae ex ipsis sive in se sive in suis causis cognitis fieri non potuit, sed a Deo ipso ad religionem veram promovendam facta est.

 

Nr. 37. Prophetia possibilis est, si neque Deo repugnat neque homini. Atqui:

 

1. Non repugnat Deo. Nam Deus tamquam omniscius omnia, quaecumque futura sunt, perfectissime ab aeterno cognoscit et tamquam omnipotens etiam ea, sive per internam illustrationem sive per signa externa manifestare potest; imo convenire apprime videtur, ut ad sapientiam suam glorificandam nonnulla ex divinis mysteriis atque consiliis Deus cum homine communicet.

 

2. Nec homini repugnat, qui ejusmodi communicationis, sive internae sive externae, nequaquam incapax est. Si enim per narrationem vel etiam per monumenta omnis generis praeterita cognoscere valet: cur non etiam futura per Deum edoceri possit?

 

Nr. 38. Vis probandi vaticiniorum in eo sita est, quod: 1. res, quae praedicuntur, tales sunt, quae neque in se neque in suis causis praesciri possunt sed a Deo ipso sunt patefactae seu quod praedictionis nullae adsunt, ut ajunt, notiones praemissae, unde illa possit deduci, et 2. quod edita sunt ad veram religionem promovendam seu comprobandam divinam revelationis originem vel divinam praeconis ejusdem missionem.

 

Nr. 39. Ut autem prophetiis revera illa vis probandi insit, vaticinia certa esse debent, et quidem, uti miracula, tum certitudine historica tum philosophica.

 

Ad priorem necessario deposcitur, ut ex testimonio fide digno constet vaticinium eo tempore revera editum esse, quo perhibetur, et simul exitum per omnia accurate praedictioni respondisse; philosophica vero vaticiniorum certitudo similiter, ut miraculorum, partim ex criteriis negativis partim positivis prodit.

 

Sunt jam criteria negativa: 1. non debet esse praedictio obscura, neque ambigua aut conjecturalis, neque etiam vaga seu generalis, ita ut ne illi quidem, qui complementum vident, sat secure cognoscere valeant, certum aliquem eventum prophetia praedictum fuisse; 2. non sit praedictio singularis, utpote quae etiam casu fortuito adimpleri possit; 3. non sit vaticinium alium ob finem quam religiosum editum; 4. revelatio, in cujus confirmationem vaticinia eduntur, nil aperte falsi aut erronei contineat; 5. legatus, in cujus gratiam fiunt, non sit vir mendax ac improbus; 6. in ipso vaticinio nil quoad materiam et nil quoad formam seu modum, quo editur, occurrat, quod manifeste Deo sit indignum.

 

Ad positiva criteria vaticiniorum autem pertinent: 1. ut exitus praedictioni accurate respondeat; 2. ut nullae adfuerint praemissae; 3. certa esset quoque prophetia, quae forsan in se dubia, aliis indubitatis prophetiis vel miraculis confirmaretur, seu a legato divino ceu talis declararetur.

 

Nr. 40. Commemoranda quoque est relatio prophetiam inter et miraculum. Haec eadem est, quae intercedit inter genus et speciem. Nam prophetia est species miraculi; sed eo prae ceteris miraculis eminet, quod est revelatio demonstrationem suam sibimetipsi suppeditans. Miraculum est, cum sit effectus vires intellectuales creaturarum superans; et simul revelatio est, cum notitiam contineat, quae non nisi a Deo communicari possit.

 

––––––––

 

 

Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. 39-47.

 

Notae:

(1) P. 1, q. 110, art. 4; Contr. gent. L. 3, cap. 110.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: