COMPENDIUM REPETITORIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

TUM GENERALIS CUM SPECIALIS

 

–––––––

 

EX PROBATISSIMIS AUCTORIBUS COLLECTUM ET IN SYSTEMA REDACTUM

 

A

 

DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR

 

–––––––

 

Pars generalis

 

––––––

 

Tractatus primus

 

Theoria revelationis in genere

 

––––

 

Revelationis possibilitas

 

Ratio humana ad religionem, eamque objective veram nobisque pernecessariam, neque inveniendam neque constituendam sibi sufficit, sed indiget utroque respectu revelatione supernaturali divina, cujus possibilitas ante omnia evincenda erit.

 

Adversarii hujus doctrinae praeter Pantheistas, qui ordinem in mundo nonnisi naturalem admittunt, sunt: 1. Deistae (Naturalistae), qui omnem prorsus revelationem tamquam realiter, 2. Rationalistae, qui eam tamquam saltem moraliter impossibilem, utpote haud necessariam et Deo indignam, respuunt, aut vero contendunt Deum nil posse homini revelare, quod hic ratione assequi non valeat, et speciatim non posse legi naturali superaddere praecepta positiva.

 

Nr. 21. Revelatio, vi etymologica vocis, est manifestatio rei occultae. – Vi acceptionis, est manifestatio rei occultae per signum. Signum autem potest esse naturale vel supernaturale, et hinc distinguitur revelatio naturalis et supernaturalis.

 

Naturalis, est manifestatio veritatis a Deo homini facta, medio et modo mere naturalibus. Haec est revelatio late et improprie sumpta, quo sensu tota creatio revelatio vocari possit. – Supernaturalis est manifestatio veritatis a Deo homini facta, medio aut modo supernaturalibus. Unde est proprie dicta locutio Dei ad homines.

 

Revelatio supernaturalis est proprie et stricte dicta revelatio, quae in immediatam et mediatam subdividitur. Immediata est, quum Deus ipse directe loquitur ad hominem; mediata, quum Deus ad homines per alios homines loquitur. Quam efficientiam Dei interiorem in legatum divinum inspirationem appellant.

 

Nr. 22. De hac revelatione divina proprie dicta nobis agendum, quae jam sic definitur:

 

sumpta subjective, seu pro ipso actu revelandi, est alicujus veritatis incognitae externa manifestatio, vel veritatis jam cognitae clarior explicatio homini a Deo per proprie dictam locutionem, mediate vel immediate facta;

 

sumpta vero objective, est ipsa veritas vel veritatum complexus, supernaturaliter, i. e. per viam a naturali rationis lumine diversam, manifestatus.

 

Nr. 23. Revelatio dividitur pro modo, quo fieri cogitatur, in internam vel externam, ratione indolis suae vero in formalem et materialem.

 

Interna est, quando per internam Dei in hominem efficientiam seu inspirationem, externa autem, quando per signa externa, verba articulata, symbola et ejusmodi fit. Formalis revelatio talia complectitur, quae captum hominis minime excedunt, quum ea clare ac perspicue cogitare atque eorum internam necessitatem perspicere valeamus; materialis vero comprehendit ejusmodi res, quae captum nostrum omnino superant, ita ut ea nec perfecta cum claritate cogitare nec earum internam rationem mente nostra assequi valeamus.

 

Nr. 24. Revelatio supernaturalis est possibilis, si nihil eidem obstat, neque ex parte Dei, qui revelat, neque ex parte hominis, qui revelationem excipit, neque ex parte veritatum ipsarum, quae revelantur. Atque nihil horum obstat.

 

Etenim 1o ex parte Dei obstare tantum posset vel impotentia physica vel inhonestas, quia naempe dedeceret perfectiones ejus; sed ex una parte Deus est omnipotens: potest, quae voluerit, homini manifestare, sive externa voce sive interna intellectus vel phantasiae illuminatione; ex altera autem parte, hominem erudire bonitate ac sapientia Creatoris est dignissimum. – 2o Non obstat quidquam ex parte hominis, qui natura ita comparatus est, ut ad veritatum cognitionem multo magis doctrina et institutione quam propria investigatione perveniat; quodsi potest homo ab homine erudiri, eo facilius et melius a Deo. – 3o Neque ex parte veritatum quid obstat; nam multa sunt, quae homo ignorat quaeque proin doceri potest.

 

Nr. 25. Revelatio legis ac religionis naturalis humano generi ad recte vivendum non quidem absolute sed moraliter necessaria est, ergo ita, ut sine illa – absolute loquendo – finem quidem nostrum naturalem consequi possemus, non autem revera consequeremur, quod argumentari licet ex insufficientia rationis; nam: 1. ratio humana, qualis vulgo hominibus inest, non sufficit ad eos in religione et bona vita instituendos, et 2. ratio philosophica ad eandem religiosam hominum institutionem insufficiens est.

 

Nr. 26. Ratio humana, qualis vulgo hominibus inest, non sufficit ad eos in religione et bona vita instituendos.

 

Probatur 1o a priori. Insufficiens est ratio vulgaris ad religionem, si neque sufficit ad illam cognoscendam neque ad eam observandam; atqui ad neutrum sufficit; nam, α) ut ratio sufficeret ad cognoscendam religionem, requireretur in hominibus passim tum mentis perspicacitas et judicium sanum sine praejudiciis aut pravis affectibus, tum summa attentio et constans inquirendi diligentia, quam autem vulgo non adesse constat. Itemque ratio non sufficit β) ad religionem observandam, quae, ut sufficeret, habere deberet convenientes sanctiones, i. e. motiva obvia et sat efficacia ad hominum animos in obsequium inclinandos, quae iterum non habet;

 

2o ex facto: naempe gentes extra revelationis lumen positae neque veram religionem habuerunt, neque sanos mores cognoverunt aut servarunt.

 

Nr. 27. Ratio philosophica ad eandem religiosam hominum institutionem pariter est insufficiens, quae propositio probata est, si populorum ignorantiae mederi neque scivit, neque potuit, neque voluit philosophia, sive antiqua sive recentior; atqui res ita se habet:

 

1o non scivit, quod patet ex historia testante ipsos philosophos in praecipuis religionis et legis naturalibus capitibus caecutiisse;

 

2o non potuit et quidem ex defectu consensionis, persuasionis, conformitatis actionum cum doctrina, nec non ex defectu auctoritatis;

 

3o non voluit partim ex defectu firmitatis in conspectu veterum superstitionum, quas impugnare debuit, partim ex principiis erroneis, cujusmodi illud: philosophiam seu veram sanamque doctrinam non esse plebi, multitudini communicandam.

 

Jam ab initio propterea judicare possumus Deum, qua est sapientia et benignitate maxima, homines non sibi ipsis relinquere, sed supernaturali sua revelatione eos adjuvare voluisse. Interrogare propterea debemus: deditne Deus revera tam necessariam revelationem? Ast responsuris ad haec prius scitu nobis opus sunt criteria revelationis.

 

––––––––

 

 

Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. 35-39.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: