COMPENDIUM REPETITORIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

TUM GENERALIS CUM SPECIALIS

 

–––––––

 

EX PROBATISSIMIS AUCTORIBUS COLLECTUM ET IN SYSTEMA REDACTUM

 

A

 

DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR

 

–––––––

 

Pars generalis

 

––––––

 

Tractatus primus

 

Theoria revelationis in genere

 

––––

 

Religionis indoles et necessitas

 

Evicta Dei existentia sponte sua ac necessario sequitur necessitas religionis et Ecclesiae.

 

Nr. 14. Religio est cognitio et cultus Dei. Non immerito cognitio Dei "religio intellectus", cultus Dei vero "religio voluntatis" appellatur.

 

Si vero religio non in hoc sensu proprio sed potius improprio seu translato sumitur, nimirum pro doctrina, qua instituimur, quomodo nobis Deus cogitandus seu credendus sit atque colendus, tunc definiri debet ut complexus veritatum seu sententiarum de Deo rebusque divinis atque cultu Deo exhibendo.

 

Etymologia vocis "religio" dubia est. Dum Cicero (1) hanc vocem a relegere (= iterata vice legere et pertractare) derivat, dicit Lactantius (2), qui et Cicero christianus audit, vocis hujus verbum religare = iterum conjungere radicem esse; cui s. Augustinus (3) assentit dicens: "Ad unum Deum tendentes et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus". Alii denique vocabulum nostrum a reeligere = iterum (denuo) eligere derivant.

 

Nr. 15. Religio est:

 

1. aliquid subjectivi, i. e. in efficacia humana vel in usu facultatum nostrarum, nequaquam autem aliquid objectivi, i. e. in relatione Dei ad mundum generatim hominemque speciatim, et mundi hominisque ad Deum naturali sive substantiali sic dicta dynamike positum;

 

2. relatio moralis hominis ad Deum, non vero mutua relatio, sive realis sive moralis, Dei et hominis;

 

3. ea res, quae omnem debet occupare hominem, omnibusque facultatibus naturae nostrae exerceri et omni nostra efficientia coli, ita ut eapropter α) Deum agnoscamus, β) quaecunque in mundo eveniunt per causas secundas, ad Deum tamquam causam primam referamus et γ) cognitioni nostrae Dei addamus quoque sensus reverentiae et amoris, spei et timoris Dei cum motibus seu decretis voluntatis ipsis respondentibus conjunctos, nec non religionem externam, quo respectu eam in religionem intellectus et voluntatis et deinde in religionem externam et internam dispescere convenit.

 

Nr. 16. Religio imprimis duplex distinguitur: 1o vera et falsa, 2o ratione principii autem naturalis et supernaturalis seu revelata.

 

Religio ea est vera, quae Deo vero cultum debitum praestat; falsa, quae vel non Deum verum, vel Deum quidem verum sed modo indebito, ex. gr. hominibus ipsis sacrificandis colit.

 

Distinguitur autem religio objective et subjective vera; illa, quae talis scilicet est, qualem eam pro sua idea esse oportet, manifesto non potest esse nisi una; subjective verae religiones autem multae ac diversae pro diversitate subjectorum esse possunt, a vera plus minus recedentes.

 

Naturalis ea dicitur religio, quae ex sola hominis natura sibi relicta absque ullo speciali adjutorio divino orta cogitatur; supernaturalis autem, quae originem non tantum efficacitati humanae, sed etiam auxilio Dei supernaturali interno et externo simul, aut saltem interno, debet, cum extraordinaria et supernaturali revelatione Deique manifestatione nitatur et innotescat.

 

Nr. 17. Religio universalis dicenda est:

 

1. quatenus bonum commune hominum omnium temporum ac locorum est;

 

2. quatenus hominem totum afficit, omnes ejus vires occupat, omnem ejus efficacitatem quasi pervadit, atque totam ejus vitam temperat ac moderatur.

 

Erant quidem inter viatores, qui ex inconsiderantia populos omni religione destitutos sibi deprehendisse visi sunt; at accuratiore postea examine instituto, has omnes gentes, quae antea nulla religione detineri ferebantur, et divinitatem coluisse et ritus suos habuisse compertum est; ita ut factum hoc supra omnem dubitationem positum habeant increduli quoque, neque athei ipsi illud amplius inficientur. Sit porro, singulas gentes crassissimos errores commisisse, toto coelo a vero deviasse: religione tamen minime caruerunt.

 

Mira haec populorum quoad religionem consensio atque totius vitae nostrae per illam occupatio nullo modo explicari potest, nisi in natura humana facultas religionis atque ejusdem indigentia ac necessitas haud exstinguenda agnoscatur. Religio etenim non res est ab extrinseco homini illata, sed in natura hominis condita, quod fundamentum subjectivum ajunt.

 

Non est propterea religionis origo a metu repetenda, cum et pecudes timorem ostendant neque tamen ad Dei cognitionem perveniant. Eo minus fraude sacerdotum introducta dici potest generis fors humani subjugandi causa; nam non potuerunt religionis ministri et sacerdotes exstare, nisi praecessisset religio atque in animo hominum radicata fuisset.

 

Nr. 18. Cum religionis facultas in natura humana sita sit, sponte sua etiam necessitas religionis exinde sequitur, quae sequentibus quoque comprobatur observationibus:

 

1. Homo ex testimonio sensus intimi, communi hominum persuasione atque agendi ratione idem comprobante, facultate verum, honestum ac pulchrum cognoscendi seu ratione, porro facultate honestum libere appetendi seu libera voluntate, nec non facultate sensiones gratas percipiendi seu sensu instructus est, quae tria principales mentis nostrae, cui tamquam suo necessario principio inhaerent, facultates sunt.

 

2. Prout autem triplex nobis facultas inest, ita quoque triplicem nobis insitum stimulum, quo ad verum, honestum jucundumque sectandum urgemur, deprehendimus.

 

3. Humana natura accuratius expensa cognoscit ac docet, hominem pro tribus illis facultatibus et totidem stimulis eisdem respondentibus ad studium veritatis et virtutis atque huicce respondentem aliquando felicitatem ex voluntate Dei Creatoris nostri sapientissimi esse natum.

 

Cum itaque ex una parte nati simus, ut sapientiam et virtutem ac sanctitatem sectemur atque consequentem in vita futura felicitatem exspectemus, ex altera autem parte sine vera religione nulla vera sit sapientia, nulla virtus ac sanctitas nullaque felicitatis futurae spes et hinc etiam nulla animi vera quies et tranquillitas, certum est homini religionem eamque veram esse necessariam.

 

Nr. 19. Valent hucusque dicta de religione interna. Obstringimur autem simul etiam ad religionem externam, non tantum privatam sed et publicam exercendam, quod ex sequentibus videri licet:

 

1o Homo non solum ex anima constat, sed etiam ex corpore, quo illa velut instrumento utitur, atque non tantum quoad illam sed et quoad hocce a Deo totus pendet et propterea etiam modo sensuali seu externo tributum suum venerationis, dilectionis etc. Deo exsolvere debet;

 

2o nostrae naturae indoles ea est, ut quod in anima intus est et vivit, foras prorumpere nitatur et vicissim neglectus cultus divini externi necessario negligentiam religionis internae ejusque decrementum post se trahat;

 

3o nos, ut ad religionem internam in nobis sic et in aliis excitandam ac promovendam tenemur, quod iterum, quum alii ad cordis nostri interiora penetrare haud possint, alio modo prorsus fieri nequit quam religione externa,

 

quae porro, ut indigentiis nostris satisfaciat non privata tantum sed et publica sit necesse est; etenim

 

1. ad hoc jam per stimulum societatis, qui nobis inest, jam natura nostra incitamur; 2. nos officio communis reverentiae erga Deum, ad quam utpote unam familiam constituentes obstringimur, alio modo quam cultu communi ac publico satisfacere haud valemus; 3. officio religionem internam tum in nobis tum in aliis excitandi atque promovendi per religionem externam privatam non nisi imperfecte satisfit.

 

Nr. 20. Religio uti necessaria sic etiam utilis dicenda est, constituens scil. firmissimum rei publicae firmamentum ac praesidium:

 

1. Conciliat enim imperantibus eorumque vices gerentibus auctoritatem divinam sicque tum obedientiam subditorum, tum imperantium justitiam quam maxime promovet;

 

2. religio porro, dum lex humana nonnisi ordini externo invigilat, interiora hominis pervadit, vitia clanculum serpentia, quae adeo saluti publicae adversantur, radicitus evellit atque virtutes cunctas colit ac provehit.

 

Religio eapropter ea est, in qua salus nostra constat non tantum aeterna ac coelestis, sed et temporalis ac terrestris, quapropter Plato recte judicavit dicens: (4) "Veri Dei ignorantia est summa omnium rerum publicarum pestis; omnis humanae societatis fundamentum convellit, qui religionem convellit".

 

––––––––

 

 

Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. 30-35.

 

Notae:

(1) De nat. deor. l. 2, c. 28.

 

(2) Instit. div. l. 4, c. 28.

 

(3) De vera relig. c. 55.

 

(4) De legibus, lib. 10.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: