–––––––
DOCTORE CONSTANTINO JOAN. VIDMAR
–––––––
––––––
Sermo erit: 1. de Deo ejusque existentia; 2. de religionis indole et necessitate; 3. de revelationis possibilitate; 4. de revelationis cognoscibilitate.
De Deo ejusque existentia
Nr. 5. Dei nomine intelligimus Ens summum, quo nihil melius aut perfectius esse vel cogitari potest, cujus proin idea includit in se absolutum esse.
Non autem semper Deus, sicut hic describitur, ita etiam formaliter concipitur; sed saepe venit sub conceptu supremi rerum omnium Domini, vel primae causae ac entis supremi, vel spiritus absolute perfecti, qui rationem suae existentiae in sua infinita natura et rerum reliquarum omnium, scilicet mundi tum physici tum moralis, in voluntate sua habet, ideoque mundi physici Creator, Conservator, Gubernator, mundi vero moralis Legislator, Moderator et Judex est.
Notio Dei nobis innata seu ingenita dici potest, sed eatenus tantum, quatenus per habitum innatum principiorum facile et naturali quadam pronitate ad efformandam ideam de Deo perducimur. Notionis Dei comparandae facilitatem testantur Scriptura et Patres: e. gr. Job. 12, 7: Interroga jumenta et docebunt te; et volatilia coeli et indicabunt tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? Tertullianus (1) ex testimonio animae Deum esse comprobans, postquam observavit ab ipsis gentilibus in augustiis Deum unum nominari, exclamat: "O testimonium animae naturaliter christianae!".
Existentia Dei est prima veritas in ordine ontologico, seu in ordine entium, juxta quem unum ens dependet ab altero, siquidem existentia Dei est id, in quo omnia entia fundantur. Non est tamen prima in ordine logico seu cognitionis nostrae, juxta quem cognitio unius entis in nobis ab alterius cognitione dependet. Nam, ut ait s. Thomas (2), Deus non est primum, quod a nobis cognoscitur; sed magis per creaturas in Dei cognitionem pervenimus.
Nr. 6. Dei existentia propterea quoque ex ratione demonstrari potest demonstratione illa, quae a posteriori vocatur.
Triplex enim distinguitur demonstrationis species: 1. a priori, quando effectus per suam causam vel quasi causam, id est rationem intrinsecam probatur; 2. a posteriori, dum causa ostenditur per effectum; et 3. a simultaneo, cum demonstratur res per aliquod sui attributum.
Cum demonstratio a priori ea sit, quae fit per causas rei, quae demonstratur, Deus vero nullam habeat suae existentiae causam, quia est ens a se, sequitur nullam dari demonstrationem a priori. – Argumenta petita ex idea Dei et entis necessarii dici possunt demonstrationes a simultaneo, et hae passim ut inefficaces a compluribus habentur, Angelicum doctorem secutis (3). Eo efficacius autem existentia Dei a posteriori, hoc est per creaturas, praesertim collective sumptas, demonstratur, respectu habito ad principium causalitatis, cui omnia, quae pro Dei existentia adduci solent argumenta, licet diversimode, innituntur.
Homo enim, respiciens mundum et quae in eo sunt, juxta illud causalitatis principium cognoscit, omnia haec causam existentiae suae habere debere. Siquidem porro res, quae in mundo conspiciuntur, sub hoc vel illo respectu considerari possunt, multiplex via naturaliter ad Dei existentiam ascendendi expanditur, varia ergo argumenta ad Dei existentiam probandam nobis praesto sunt: cosmologicum, si mundi contingentiam, finitatem et mutabilitatem respicimus; physico-theologicum seu teleologicum, si ordinem in mundo consideramus; psychologicum et ethicum, si hominem et ordinem moralem, historicum, si consensum populorum de existentia Dei ante oculos ponimus. Hisce tandem asseritur argumentum sic dictum ontologicum; quod, licet fiat a simultaneo, tamen aequo plus a recentioribus sperni consuevit.
Licet idea Dei in supra dictum modum homini innata sit, nihilominus argumenta pro Dei existentia superflua non sunt; inserviunt potius duplici fini: una ex parte, ut dictamen illud sensus naturae communis scientifice quoque evolvatur sicque ad majorem claritatem et certitudinem evehatur; ex altera vero parte, ut simul constet nihil sanae rationi magis adversum esse quam atheismum, quem qui profitetur, desipiat necesse est.
Nr. 7. Argumentum ontologicum, nomen suum exinde habens, quod ex idea Dei reali ad Dei realitatem concludere vult, per temporis decursum triplicem nactum est formam, prouti naempe primum ab Anselmo Canterburiensi, deindeque per philosophos Cartesium et Leibnitzium evolvebatur.
Antequam tamen argumentum hoc exponamus, non abs re erit, notiones tou possibilis et impossibilis atque tou necessarii et contingentis praemittere.
Possibilitas triplex distinguitur: logica, realis et moralis: Logice possibile est id, quod cogitari potest, seu quod in conceptum (notionem) junctum cum se ipso non repugnat; realiter, i. e. objective possibile est omne id, quod existere potest vel α) in se seu metaphysice, cum partes singulae, quibus constituitur, secum non repugnant, vel β) relate ad causam efficientem, cum vires hujus causae non excedit, vel γ) relate ad causam effectum recipientem, cujus recipiendi haec non est incapax; moraliter possibile et quidem in abstracto, est, quod lege morali fieri permittitur; vel vero in concreto et quidem α) in sensu strictiori, quod pro indole morali alicujus entis intelligentis facile fieri potest; β) sensu tamen latiori omne id, quod sine magna difficultate ab ente aliquo rationali, considerata etiam natura ejus nonnisi physica, fieri potest.
Necessarium vel explicatius absolute necessarium illud dicitur, quod pro sua natura ac indole existere debet, ita ut non exstare prorsus non possit; e contra illud, quod pro sua natura seu essentia existere et non existere potest, contingens dicitur.
His praemissis facilius intelligitur argumentum ipsum, quod jam s. Anselmus sequentem in modum concinnaverat.
Omne ens verum, i. e. quod in se consideratum impossibile non est, pro sua natura aut necessarium aut contingens est. Ens autem infinitum possibile et verum esse, et quidem non tantum logice sed et realiter ac objective, evidens est, cum attributa, quibus essentia entis perfectissimi constituitur, quia sunt pariter infinite perfecta, secum invicem nequaquam pugnent. Quapropter ens infinitum, prout omne ens verum, pro sua indole, in se consideratum, aut necessarium aut contingens sit necesse est. Atqui ens perfectissimum, recte ideo, quoniam perfectissimum est, contingens, quod ex altero pendeat et propterea limitatum sit, esse, immo cogitari prorsus non potest, hinc necessarium est. Ens vero, quod est necessarium, non potest non existere; ergo Deus, qui est ens perfectissimum, existere debet.
Serius philosophus Cartesius hac in re brevius sic argumentabatur: Si Deus non existeret, tamquam non existens etiam cogitari posset. Verumtamen Deum, utpote ens infinitum, tamquam non necessarium et hinc non existentem, dummodo sat claram Dei notionem teneamus, mente concipere haud valemus. Deus itaque non existens et non necessarius est nonens, sicque prorsus esse nequit, ut Deus non existat.
Leibnitz denique putabat, argumento ontologico in Cartesiana forma existentiam infinite perfecti entis hac tantum conditione evinci, si prius illius possibilitas demonstratur. Haec autem exinde apparet, cum enti infinite perfecto realitas insit nullumque ens reale qua tale alii enti repugnet. Quod vero alii enti non repugnat, possibile dici debet. Ens summe perfectum, cum sit possibile, eo ipso etiam realiter existit: si enim non existeret, tunc simul possibile non esset; nam produci non posset, quia ens infinitum neque unquam causa aliqua producente indigere neque ab aliqua causa productum esse potest, quia alioquin ens independens, illimitatum ac infinitum haud esse posset. Ergo Deus, qui est ens absolute perfectum, necessario, et quidem a se ipso, existere debet.
Non immerito contra hocce argumentum objicitur: a posse ad esse conclusionem non valere, et perfectionem ratione existentiae confundi commutarique cum perfectione ratione essentiae. Propterea ejus vis adhuc corroboranda est reliquis argumentis, inter quae celeberrimum dici debet
Nr. 8. Argumentum cosmologicum, quod ex ordine metaphysico ducitur, et mundum universum seu macrocosmum ex rerum contingentia, finitate et mutabilitate respiciens Deum existere concludit. Exinde quoque triplicem prae se fert formam.
1. Res in mundo sunt contingentes = a) sunt causatae in suo esse et b) non sunt necessariae, propterea existere possunt et possunt etiam non existere.
α) Res, quae in mundo sunt, hominibus non exceptis, non ex se et per se ortae, sed per alias causas sunt productae. Hae causae iterum aut sunt ex se, aut ab alia tertia re dependentes sunt productae. Sicque series rerum causatarum simulque causantium quam maxime quidem prolongari potest, numquam autem hanc seriem infinitam praedicare possumus, cum infinita series causarum finitarum actu existere nequeat. Huc porro accedit, quod experientia testante singula rerum organicarum genera vel species non nisi aliquid sibi simile aut par producere possunt; hinc necessario tot series infinitae causarum diversarum finitarum assumendae essent, quot sunt genera vel species. In hac affirmatione autem absurdissima inclusa est sententia, infinitum multiplex esse posse. Quod cum esse nequeat, ultimo assumenda est causa adaequata et primaria omnium rerum, quae ipsa habet esse ex se et in semetipsa et cum aliis rebus deinde esse participavit, i. e. eas procreavit.
β) Res, quae in mundo sunt, porro, uti exhibet nobis quotidiana experientia, non sunt necessariae, i. e. existere possunt, et possunt non-existere, sunt contingentes sensu strictiore. Homini ipsi propria persuadet conscientia, se minime absolute necessarium esse, idemque merito judicat tum de aliis sibi aequalibus tum maiore cum iure de irrationalibus et inanimatis. Nullus dies, quo non res novae producantur et existere incipiant, nullus dies, quo non innumerabiles res corrumpantur et evanescant. Si autem res essent necessariae, semper existere deberent. Hinc cum possint existere et possint non-existere, requirunt causam, quae illas in suo esse aliquando constituit. Et si iterum placeat maximam seriem causarum contingentium assumere, tandem tamen, quia infinita series est impossibilis, statuenda est causa absolute necessaria uti causa adaequata et primaria, quae ex se semper extitit et exsistit.
2. Res in mundo sunt finitae non tantum ratione existentiae sed etiam ratione essentiae. Una res alia quidem saepe est perfectior, omnes autem res etiam perfectissimae finitam tantum perfectionem exhibent. Ex utroque patet, res perfectionem non habere ex se, vi essentiae, sed eam aliunde participasse. Si enim haberent perfectiones vi essentiae, tunc in omnibus pares esse deberent eatenus, quatenus illis eadem competit essentia. Ex eo autem, quod perfectio in diversis est diversa, in omnibus autem ideo finita et limitata, quia nil imperfecti pro se existit, sequitur eo ipso, hanc perfectionem iis aliunde fuisse datam, esse perfectionem participatam ab ente, quod infinita gaudet perfectione. Hinc tale ens infinita pollens perfectione revera existere debet.
3. Res mundanae denique sunt mutabiles, ab uno statu in alium transire possunt. Quidquid vero movetur, ab alio movetur. Causa mutationis in solis rebus non potest esse posita. Si enim totam causam determinationis, quae ex mutatione oritur, in se solis haberent, determinationem istam non demum accipere possent sed iamiam haberent. Hinc res dependent a causa externa movente et mutationem causante, quae res necessario ipsa est immutabilis. Quodsi ergo res singulae in mundo sunt contingentes, finitae, mutabiles, et propterea causam ultimam absolutam, necessariam, infinitam, immutabilem requirunt, ut existentia et essentia earum explicari et intelligi possit, certe mundus ipse, qui est nonnisi summa singularum rerum seu compositio, easdem qualitates et notas contingentiae sc. finitatis et mutabilitatis prae se ferre debet, quoniam ex contingentibus non exurgere potest necessarium et incausatum, ex finitis nil oriri infiniti, ex mutabilibus non potest componi immutabile. Hinc mundus quoque praefatam ultimam causam clamat, et hanc ipsam causam Deum appellamus.
Deus autem necessario ut ens personale nobis est praedicandus. Nam α) in mundo praeter inanimata et irrationalia existunt etiam entia rationalia, personalia, homines. Cum autem nil sit in effectu, quod non fuerit in causa, certe ens, a quo ducit homo personalis originem, personalitate gaudere debet. β) Praeter hunc mundum, qui revera existit, alii mundi complures certe in se possibiles fuissent, certeque est causa, cur hicce mundus et non alius creatus fuerit. Haec causa autem non potest esse sita in ipsis rebus mundanis utpote contingentibus, sed posita esse debet extra mundum et quidem non nisi in ipsa causa mundi suprema ita quidem, ut Deus e compluribus mundis possibilibus huncce realiter existentem elegerit. Omnis electio autem praesupponit cognitionem et voluntatem; ergo ens supremum seu Deus hisce pollere hincque personalis esse debet.
Porro Deus transscendentalis haberi debet, estque nefas cum pantheistis Deum tantum sumere ceu causam mundo immanentem. Mundus quidem certe quandam similitudinem Dei prae se fert; nam nil est in effectu, quod non fuerit aliqualiter in causa. Haec similitudo autem non ita potest intelligi et amplificari, ut Deus cum mundo prorsus identificetur, et si nihilominus in systemate pantheistarum Deus uti causa immanens cum mundo confunditur, aut contingentia mundi evanescit aut esse absolutum Dei periclitatur. Uti in antecedentibus patefactum est, mens nostra, ne inquirens causam rerum stet in media via, necessario seriem causarum contingentium, finitarum et mutabilium egredi et ad causam absolutam, necessariam, infinitam simul ac immutabilem ascendere, i. e. Deum transscendentalem assumere debet.
Nr. 9. Argumentum physico-theologicum seu teleologicum, cujus auctor Anaxagoras, qui primus omnium ex mundi ordine physico existentiam intellectus ordinantis concludebat, fuisse dicitur, iterum praeprimis personalitatem entis supremi, quod necessario existere debet, evincit sequentem in modum:
Quocumque in mundo oculos vertamus, ubique et in omnibus conspicimus pulcherrimum ordinem mirabilem summumque concentum singularum rerum ad certos fines, summam conspirationem ad certa consilia. Unde, quaerimus merito, hicce ordo, unde concentus finalis? Sicuti in antecedente argumento quaestio movebatur de causa efficiente mundi, ita nunc agitur de causa finali, et perscrutatio huius quaestionis denuo exhibebit certitudinem, existere Deum personalem, qui omnia in hoc mundo disposuerit et ordinaverit.
Ordo supra laudatus in mundo conspicuus non casu fortuito existere potest. Licet enim semel atque iterum aliquid certo fini conveniens casu evenire possit, tamen dispositio omnigena ad certos fines, concentus et conspiratio singularum rerum ab invicem maxime diversarum explicari nequit, nisi assumamus causam intelligentem, causam ergo personalem ordinantem. Haec causa ordinans autem non potest esse ens personale finitum. Nam ordo in mundo non est mere accidentalis sed substantialis seu essentialis, qui ergo in ipsa interna conditione et qualitate rerum fundatur. Exinde sequitur, quod qui illum ordinem posuerit, naturam singularum rerum optime nosse debuit. Hoe autem non potest praedicari de ente intelligenti finito, a quo res singulae sunt prorsus independentes, quod essentia rerum quoad maximam et principalem partem omnino fugit; hinc credere debemus existere ens infinitum, rationale ac intelligens, a quo ordo in mundo originem sumpserit. Hocce ens infinitum autem et personale est Deus, qui omnes ac singulas res iuxta liberum suum arbitrium cum propriis qualitatibus et viribus in suo esse fundavit simulque ordinem mirabilem illum ubique conspicuum naturae rerum convenientem statuit.
In argumento cosmologico causas efficientes, in teleologico causas finales respicientes hucusque macrocosmum consideravimus. Nunc jam animum ad microcosmum attendentibus ante omnia
Nr. 10. Argumentum psychologicum, ex hominis facultate intelligendi vel cognoscendi haustum, de existentia Dei persuadet.
Homo gaudet intellectu et cognitione, ita ut varias res cognoscere, earum naturam perspicere, immo etiam se supra ea, quae in mundo apparent, cogitando evehere possit. Attamen intellectus noster dependens est et finitus: α) Homo conditionem et perfectionem intellectualem nonnisi ab extra praeprimis ab aliis iam eruditis et educatis capere potest; β) in cognitione dependet ab objectis externis et eatenus tantum veritatis cognoscendae capax est, in quantum naturam rerum perspicere potest, cum e contra spiritus absolutus omnia ex sua essentia nosse deberet; γ) obnoxius est variis erroribus multisque dubiis; δ) cognoscit et agnoscere debet veritates necessarias semper et ubique valentes etiam tum, si intellectus humanus eas non cognosceret vel existere prorsus desineret. Tales veritates sunt logicae, mathematicae, metaphysicae et morales, principia per se nota, quae unicuique ubi primum ea cognovit, ceu vera apparent, fundamenta omnis cognitionis, iuxta quae mens finita intelligens se formare et dirigere debet, ut cognitio sua sit rationalis et libera ab erroribus. Omnia haecce testantur, hominis intellectum esse finitum tum in cognoscendo tum in suo esse. Intellectus enim, qui est a se, non indiget eruditione ab extra sed omnia vi essentiae cognoscit. Quodsi autem intellectus humanus est dependens et finitus hincque causatus, existere debet spiritus infinite perfectus, a quo mens nostra creata fuerit et dependeat, et hicce spiritus infinite perfectus est Deus, intellectus purus et absolutus.
Caeterum hujus argumenti pluribus sequens arridet modus:
Omnibus perspicuum est, veritatem tam certo existere quam nostra mens eius cognoscendae capax est et studiosa. Ast veritas non fundatur in nostra ratione. Veritas existit, antequam eam inquirere et investigare possimus vel etiam velimus. Veritas est quasi lex cognitionis nostrae, quae est ante et supra intellectum humanum et sine hoc quoque necessario perdurat et permanet. Veritas autem etiam non fundatur in rebus seu objectis, quae cognoscuntur, cum res sint contingentes, veritas autem sit necessaria. Ratio nostra veritatibus praedictis necessariis assensum praebet absolutum, et exinde patet existere veritates ideales, ab actualibus rebus independentes, quae quidem in mente humana refulgent et in rebus elucent, originem autem et fundamentum in hisce non habent.
Cum autem veritas non existat pro se, sed non nisi in aliqua ratione et in spiritu, cuius est idea propria, existere debet summa ac suprema aliqua ratio, quae sit ante et post et supra rationem finitam et individualem hominis, in qua positae sint et requiescant infinitae veritates, quae ex parte tantum in objectis sunt obviae et rationi humanae innotescunt. Haec autem suprema ratio est Deus, fons omnis luminis, ipsa veritas aeterna.
Nr. 11. Argumentum ethicum, notum praeprimis SS. Patribus tamen per Kantium demum philosophum illustre factum, ducitur ab existentia legis atque ordinis mundi moralis sequentem in modum.
Sicuti hominis intellectus ita quoque voluntas eius finita est et dependens. Homo natura et necessario studet perfectioni et felicitati, et quidquid illi videtur hisce inservire, ceu bonum appetibile assequi conatur. Attamen homo, ubi primum studium praedictum appetitus concupiscibilis oritur, conscius sibi fit legis cordi suo insitae, cuius dictamine quaedam ut moraliter bona appetere, alia vero ceu moraliter mala aversari adigitur. Haec lex uti norma invertibilis et ineluctabilis liberarum hominis actionum non in ipsius hominis voluntate est fundata, acsi homo ipse sibi illam dedisset. Propria uniuscuiusque conscientia perhibet, non semel atque iterum sed iteratis vicibus legem naturae nostrae concupiscibili adversari et tunc saepissime obedientiam ac subiectionem voluntatis nostrae exposcere et efflagitare, cum appetitus noster ex se in adversa prorsus nitatur.
Haec lex porro non tantum praecipit sed transgressorum simul damnat et vocem eius nec vehementissimae concupiscentiae nec effrenatae libidines nec intumescentes passiones silere facere possunt. Ecce gravissima argumenta, hanc legem non ab ipso homine originem ducere, qui certe eam naturae suae concupiscenti accomodasset; aut si postea tandem adimpletio facta fuisset impossibilis vel potius difficilis et molesta, eam abrogasset aut immutasset. Certe etiam ab aliis nobis non est imposita; nam ex una parte quilibet huic legi est obnoxius et ex altera nos obligatos scimus etiam, quando vel ubi a nullo homine animadvertimur. Insuper omnis lex superiorem clamat auctoritatem. Quae est ergo ista auctoritas?
Sicuti veritas in suprema ratione fundatur, sic lex quoque a suprema voluntate nobis insita esse debet, et sicuti quaelibet lex personalem legislatorem supponit, ita lex moralis quoque supremum legislatorem personalem exposcit. Existit ergo Deus, qui cum hominem creaverit, cordi eius voluntatem suam uti legem moralem inscripsit.
Haec lex, uti supra dictum est, semper subiectionem voluntatis nostrae flagitat, ut bona semper faciamus, mala vero omittamus, licet priora nobis sint molesta, haec vero videantur iucunda et accepta sint; damnat porro eum, qui temere eam transgreditur, et conscientia dulci et suavi beat eos, qui sub maximis quoque difficultatibus eam observant. Cum autem lex non nisi sit effluxus voluntatis divinae, testimonium simul perhibet de sanctitate et justitia supremi legislatoris, qui ipse bonum supra omnia amat, malum autem semper ac infinito odio aversatur.
Adiici potest hic alterum argumentum ex remuneratione justa, quae bonis et malis debetur, deductum. Conscientia enim nostra intima exposcit, ut ille, qui legem moralem semper observaverit, mercedem justam accipiat, maleficus autem, qui legem istam saepissime conculcaverit, poenam promeritam sortiatur. Cum autem hicce in terris hoc minime semper fiat, immo e contra justus ac bonus laboret et opprimatur, nefarius autem in fortunis et deliciis versetur, speramus merito ac optimo jure, fore, ut post hanc vitam unicuique fiat secundum meritum vel demeritum merces vel poena. Ordo moralis certe non sine fine constitutus est. Hinc iam ex eo, ne ordo moralis fine suo frustretur, retributio illa finalis exposcitur. Existere ergo debet supremus judex omnium hominum, qui omnia illorum facta optime sciat et ad amussim ea aestimet singulisque deinde mercedem et poenam retribuat. Existit ergo Deus, qui uti legem moralem dedit, simul observationi eius invigilat et olim ut judex justissimus ac sanctissimus ordinem laesum restituet.
Nr. 12. Argumentum historicum denique, depromtum ex sensu seu consensu communi et fide perpetua atque constanti omnium gentium, omnium temporum, confirmat adhuc quod antecedentibus argumentis ex consideratione mundi generatim et hominis speciatim deduximus et probavimus.
Sicut jam Cicero (4) annotaverat, nulla est gens, neque tam immansueta neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret, qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. Hic constans et communis consensus in assumendo ente supremo seu Deo certe causam sufficientem et constantem exquirit. Haec autem non nisi in natura rationali hominis posita esse potest; nam haec unica ubique et semper est una eademque omnibus hominibus omnium saeculorum communis. Si autem consensus ille in rationali natura humana nititur, tunc veritate niti debet, cum non liceat assumere rationem humanam omnes homines omnium temporum in errorem eundem simul adducere potuisse; secus enim, si hoc esset possibile, omnis certitudo cognitionis in quaestionibus fundamentalibus nobis evanesceret. De quo autem natura omnium consentit, ait idem Cicero (5), hoc verum necesse est, parique modo s. Thomas (6): "Quod ab omnibus dicitur, impossibile est totaliter esse falsum; falsa enim opinio infirmitas quaedam intellectus est. Defectus autem per accidens est, non potest esse semper et in omnibus".
Nr. 13. Ex argumentis pro Dei existentia modo allatis haud difficulter falsitas cujusvis sententiae oppositae dignosci potest, ad quas praecipue sequentes pertinent:
1. Atheismus, qui generatim negatio seu non agnitio Dei definiri potest, est duplex: atheismus practicus, quo quis ita se gerit, quasi nullum agnosceret ac reformidaret Deum, et atheismus theoreticus, qui dicitur scepticus, si existentiam Dei in dubium vocat, dogmaticus autem si insuper argumentis, Deum non existere, demonstrare conatur.
Cum Dei existentiae veritas tam facile occurrat, certum est neminem posse, saltem diu, invincibiliter atheismo mentis addictum esse; eorum autem, qui vel actione vel corde athei sunt fundamentum unicum est cupiditas, vitiorum omnium foecunda radix, cui quilibet deserviens nullum Deum esse exoptat et sibi persuadere cupit et desiderat.
2. Materialismus, seu commentum illud, quo statuitur, omnia, quaecunque existunt, e materia absolute necessaria et aeterna casu coeco esse nata atque omnia, quaecumque fiunt etiam per homines, effectus esse corporum motibus productos.
Insulsus dicendus est materialismus; statuit enim: α) materiam esse absolute necessariam et simul mutationibus fortuitis, quae in ipsa materiae natura rationem non habeant, adeoque non necessariis obnoxiam et imperfectam, quod manifeste locum habere non potest, quia, quod necessarium est, non necessarias mutationes admittere nequit atque infinite perfectum sit necesse est; β) ordinem in rerum natura ubique conspicuum, qui, ut vidimus summam arguit rationem et sapientiam, casui coeco attribuendum esse.
Ex altera autem parte simul quam maxime perniciosum se ostendit omnem rationem et libertatem nec non legem moralem nobis insitam negans. Etenim: α) cum una tantum statuatur substantia et quidem contra testimonium uniuscujusque nostrum, tollitur discrimen inter materiam et spiritum et propria singulorum personalitas; β) idea Dei destruitur et religio Dei perditur; γ) tollitur libertas hominum, ut non detur imputatio actionum, non virtus, non vitium, nullum jus, nullum officium; evanescit tandem δ) omnis moralitas, cum jam negetur immortalitas, simulque beatitudo et felicitas terrestris consequenter qua supremus finis hominis praedicetur. Vae societati humanae, si tam pestifera placita omnibus probarentur!
3. Pantheismus, qui contendit Deum esse omnia et omnia esse Deum. A priore materialismi errore eo tantum differt, quod saltem verbis spiritualitatem Dei non neget, sed spiritum divinum substantiam mundi esse ponat.
Pantheistae alii sunt veteres, alii recentiores. Veteres omnes admittunt pantheismum quemdam realem, quem in unitate substantiae objectivae reponunt. Sunt enim vel hylozoistae, adstruentes aeternitatem materiae animatae et improductae, quae caeterarum rerum principium sit; vel emanatistae, naturam totam ex Dei substantia, ut filum ex aranea prodiisse delirantes. – Recentiores pantheistae, quorum agmen ducunt Spinoza et Kantii discipuli nec non Fichte, Schelling, Hegel, in realistas et idealistas dividi possunt. Realistae unam dari substantiam statuunt, cujus infinitae sunt manifestationes, determinationes seu modificationes particulares; Idealistae Deum esse universalitatem idealem affirmant.
Nemo, qui sanae est mentis, pantheismo adhaerebit; nam Deum, etsi non sit a mundo exclusus utpote omnibus rebus contingentibus non tantum sua operatione ac virtute sed etiam tamquam ens simplex sua substantia intime praesens seu inexistens, tamen supra et extramundanum esse jam inde clarissime patescit, quoniam Deus, ut vidimus, est ens absolutum seu necessarium, aeternum, immensum ac infinite perfectum; mundus vero cum omnibus ad ipsum pertinentibus contingens, temporalis, limitatus ac per omnia imperfectus et finitus. Accedit, negato discrimine inter Deum et mundum, discrimen quoque inter materiam et spiritum hujusque substantiam simplicem et immortalitatem negari; porro necessitate absoluta statuta libertatem arbitrii merendique facultatem tolli, et hinc una omnem nostram dignitatem moralem proculcari, Deumque omnium nostrorum operum non tantum bonorum sed et malorum, summorum criminum ac scelerum, auctorem seu causam efficientem statui.
4. Dualismus seu error eorum, qui duo summa principia ceu duo numina sibi contraria statuunt. Hujusmodi fuerunt Aegyptii, qui nomine Isidis et Osiridis; Persae, qui nomine Oromasis et Ahrimanii duo principia colebant; porro haeretici Gnostici, inter quos celeberrimi sunt Manichaei, qui in Asia exorti et primum commorati, deinde etiam in Occidente sub Albigensium et Catharorum nomine diu perdurarunt.
Falsitas Dualismi evidens est; nam si duo existerent numina divina sibi aequalia, in se invicem agendi potestatem haberent aut non haberent. In utroque autem casu sive unus sive alter sive uterque illimitatus non esset. Ex eadem causa falsus est etiam
5. Polytheismus, qui plures admittit Deos. Caeterum de illo historice haec duo constant: α) polytheismum licet antiquissimum esse tamen monotheismo posteriorem ejusdemque corruptelam; β) Ethnicos passim polytheismi proprie dicti reos fuisse vel plura numina colendo vel idolis visibilibus cultum absolutum, aut ad falsos deos relativum tribuendo.
Haec posterior assertio adversus Protestantes ponitur et quosdam neotericos audaciores. Protestantes enim, ut cultum SS. Imaginum apud Catholicos vigentem tamquam idololatriam traducerent, dixerunt Ethnicorum idololatriam et Israelitarum, cum Baalim adorarent, non aliud quam cultum veri Dei, licet relativum, fuisse, et Israelitas tantum eo peccasse, quod contra legis vetitum imaginem Dei venerarentur. – Neoterici autem quidam perperam affirmarunt: Ethnicos pluralitatem deorum minime admisisse, eosque idola solummodo ut unius veri Dei simulacra coluisse, quae Neoterici ideo excogitarunt, ut consensum communem generis humani in unius veri Dei unitate admittenda adstruerent.
6. Ideotheismus denique, qui secundum Kant ejusque asseclas Deum ens objectivum et reale ad summum postulatum rationis practicae docet, quin ratio theoretica ejus objectivam et realem existentiam cognoscere possit; et Deismus seu sententia, quae Deum haud personalem causam efficientem vel creatorem rerum esse contendit hancque causam eatenus tantum personalem dicit, quatenus, ut fertur, in homine ad sui conscientiam eluctatur.
Sub deismo tamen non semper idem intelligebatur. Primi enim, qui Deistae appellari volebant, deum personalem agnoscebant, solummodo revelationem supernaturalem impugnantes; posteriores autem etiam providentiam, alii specialem dumtaxat, alii vero omnem inficiati sunt, in naturalismum et atheismum prolapsi.
Doctrina de Deo vivo et personali exadversus placitum deismi theismus appellatur.
––––––––
Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Ex probatissimis auctoribus collectum et in systema redactum a Doctore Constantino Joan. Vidmar. CUM FACULTATE IMPRIMENDI REV. ET EXCELL. ORDINARIATUS SANHYPPOLYTANI. Editio altera. Viennae. 1897, pag. 11-29.
Notae:
(1) Apolog. 17.
(2) P. I. q. 88, art. 3 in corp.
(3) P. I. q. 2, a. 1.
(4) De leg. I, 24.
(5) Cicero de nat. deor. I, 17.
(6) C. Gentil. II, 34.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006
Reditus ad indicem
Repetitorii Theologiae Dogmaticae