BREVILOQUIUM

 

S. BONAVENTURA

 

S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM

 

EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

PROOEMIUM

 

Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis, secundum divitias gloriae suae, virtute (a) corroborari per spiritum ejus in interiori homine (b), habitare Christum per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere, cum omnibus Sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum; scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (1). Magnus Doctor gentium, et praedicator veritatis, divino repletus spiritu, tanquam vas electum et sanctificatum, in hoc verbo aperit sacrae Scripturae, quae Theologia dicitur, ortum, progressum et statum: insinuans ortum Scripturae attendi secundum influentiam beatissimae Trinitatis; progressum autem, secundum exigentiam humanae capacitatis; statum vero sive fructum, secundum superabundantiam superplenissimae felicitatis.

 

Ortus namque non est per humanam investigationem, sed per divinam revelationem, quae fluit a Patre luminum (2), ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur (3), a quo per Filium ejus Jesum Christum manat in nos Spiritus sanctus; et per Spiritum sanctum dividentem, et distribuentem dona singulis, sicut vult (4), datur fides; et per fidem habitat Christus in cordibus nostris (5). Haec est notitia Jesu Christi, ex qua originaliter manat firmitas et intelligentia totius Scripturae sacrae. Unde et impossibile est, quod aliquis in ipsam ingrediatur agnoscendam, nisi prius Christi fidem habeat sibi infusam, tanquam ipsius totius Scripturae lucernam, januam, et etiam fundamentum. Est enim ipsa fides omnium supernaturalium illuminationum, quandiu peregrinamur a Domino (6), et fundamentum stabiliens, et lucerna dirigens, et janua introducens: secundum cujus etiam mensuram necesse est mensurari sapientiam, nobis divinitus datam: ne quis sapiat plus quam oportet sapere, sed sapiat ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (7). Mediante igitur hac fide, datur nobis notitia sacrae Scripturae secundum influentiam beatissimae Trinitatis, juxta quod expresse insinuat Apostolus in prima parte auctoritatis prius inductae.

 

Progressus autem sacrae Scripturae non est coarctatus ad leges ratiocinationum, et diffinitionum, et divisionum, juxta morem aliarum scientiarum; et non est coarctatus ad partem universitatis: sed potius, cum secundum lumen supernaturale procedat, ad dandam homini viatori notitiam rerum sufficientem, secundum quod expedit ei ad salutem, partim per plana verba, partim per mystica, describit totius universi continentiam quasi in quadam summa, in quo attenditur latitudo; describit excellentiam finaliter salvandorum, in quo attenditur sublimitas; describit et miseriam damnatorum, in quo profunditas consistit non solum ipsius universi, verum etiam divini judicii. Et sic describit totum universum, quantum expedit de ipso habere notitiam ad salutem, secundum ipsius latitudinem, longitudinem, altitudinem, et profunditatem. Ipsa etiam habet in suo progressu haec quatuor, secundum quod posterius declarabitur, quia sic exigebat conditio capacitatis humanae, quae magna et multa nata est magnifice et multipliciter capere, tanquam speculum quoddam nobilissimum, in quo nata est describi non solum naturaliter, verum etiam supernaturaliter rerum universitas mundanarum, ut sic progressus sacrae Scripturae attendatur secundum exigentiam capacitatis humanae.

 

Status vero, sive fructus sacrae Scripturae, non est quicumque, sed plenitudo aeternae felicitatis. Nam haec est scriptura, in qua verba sunt vitae aeternae; quae ideo scripta est non solum ut credamus, verum etiam ut vitam possideamus aeternam. In qua quidem videbimus, amabimus, et universaliter omnia desideria nostra implebuntur. Quibus impletis, vere tunc sciemus supereminentem scientiae charitatem, et ita impleti erimus in omnem plenitudinem Dei. Ad quam quidem plenitudinem conatur nos divina introducere Scriptura, juxta praedictae sententiae apostolicae veritatem. (I) Hoc igitur fine, hac etiam intentione, sacra Scriptura perscrutanda est et docenda, et etiam audienda. Et ut ad istum fructum et terminum recto perveniamus progressu per viam recti itineris Scripturarum, inchoandum est ab exordio: hoc est, ut cum mera fide ad Patrem luminum accedamus, flectendo genua cordis nostri, ut ipse per Filium suum in Spiritu sancto det nobis veram notitiam Jesu Christi, et cum notitia amorem ipsius, ut sic ipsum cognoscentes et amantes, et tanquam in fide solidati, et in charitate radicati, possimus ipsius sacrae Scripturae nosse latitudinem, longitudinem, altitudinem et profunditatem; et per hanc notitiam pervenire ad plenissimam notitiam, et excellentissimum et excessivum amorem beatissimae Trinitatis, quo Sanctorum tendunt desideria, in quo est status et complementum omnis veri et boni.

 

 

De Latitudine sacrae Scripturae.

 

Hujus sacrae Scripturae fine concupito et intento, et principio credito simul et invocato, videndus est progressus, quantum ad ipsius latitudinem, longitudinem, sublimitatem et profunditatem, secundum viam et ordinem apostolici documenti. Consistit autem ipsius latitudo in multitudine suarum partium; longitudo vero, in descriptione temporum et aetatum; altitudo, in descriptione hierarchiarum gradatim ordinatarum; profunditas, in multitudine mysticorum sensuum et intelligentiarum. Si igitur velimus latitudinem sacrae Scripturae speculari, prima fronte occurrit nobis sacra Scriptura secanda in duo Testamenta, scilicet Vetus, et Novum. (II) Vetus autem occurrit cum multitudine librorum: habet enim libros legales, historiales, sapientiales et prophetales: ita quod primi sunt quinque, secundi decem, tertii quinque, quarti sunt sex; ac per hoc in universo viginti sex. Novum similiter Testamentum habet libros his correspondentes, secundum quadruplicem formam. Nam legalibus correspondent libri evangelici; historialibus, Actus apostolici: sapientialibus, Epistolae apostolorum, et maxime Pauli; prophetalibus correspondet liber Apocalypsis: ut sic mira sit conformitas inter Vetus et Novum Testamentum, non solum in continentia sensuum, verum etiam in quadriformitate partium. In cujus figuram et consignationem, vidit Ezechiel (8) rotam quatuor facierum, et rotam in medio rotae, quia Vetus est in Novo, et e converso. Nam in libris legalibus et evangelicis est facies leonis, propter excellentiam auctoritatis; in historialibus est facies bovis, propter exempla virtutis; in sapientialibus est facies hominis, propter prudentiam sagacem; in libris prophetalibus est facies aquilae, propter intelligentiam perspicacem.

 

(III) Recte autem sacra Scriptura dividitur in Vetus et Novum Testamentum, et non in theoricam et practicam, sicut Philosophia; quia cum sacra Scriptura fundetur proprie super cognitionem fidei, quae virtus est et fundamentum morum, et justitiae, et totius rectae vitae, non potest in ea sequestrari notitia rerum, sive credendorum, a notitia morum. Secus autem est de Philosophia, quae non tantum de veritate morum, verum etiam agit de vero nuda speculatione considerato. Quoniam igitur Scriptura sacra est notitia movens ad bonum, et revocans a malo, et hoc est per timorem et amorem; ideo dividitur in duo Testamenta, quorum brevis differentia est timor et amor. (IV) Et quia quadrupliciter potest quis moveri ad bonum, et removeri a malo, scilicet per praecepta potentissimae majestatis, vel per documenta sapientissimae veritatis, vel per exempla et beneficia innocentissimae bonitatis, vel ex his omnibus in unum collectis; ideo tam in Novo, quam in Veteri Testamento, sunt quadriformiter traditi libri continentes sacram Scripturam, secundum correspondentiam ad quatuor praemissa. Nam libri legales movent per praecepta majestatis omnipotentissimae; historiales, per exempla bonitatis innocentissimae; sapientiales, per documenta veritatis sapientissimae; prophetales movent ex omnium praedictorum aggregatione, sicut in eis manifestissime apparet. Unde ipsi sunt quasi rememorativi totius legis, sapientiae, et doctrinae. (V) Est igitur Scriptura sacra similis fluvio latissimo, qui ex concursu aquarum multarum aggregatur magis ac magis, secundum quod longius decurrit. Nam cum primo in Scriptura essent libri legales, postea supervenit aqua sapientiae historialium librorum; tertio vero superadvenit doctrina sapientissimi Salomonis; post hoc etiam doctrina sanctorum Prophetarum, et tandem doctrina evangelica revelata, per os carnis Christi prolata, per evangelistas conscripta, per sanctos apostolos divulgata: additis etiam documentis, quae Spiritus sanctus, super eos veniens, docuit nos per eos: ut sic omnem veritatem per Spiritum sanctum, juxta divinum promissum (9), edocti, omnis veritatis salutaris doctrinam Ecclesiae Christi darent, et sacram Scripturam consummando, veritatis notitiam dilatarent.

 

 

De Longitudine sacrae Scripturae.

 

Habet etiam haec sacra Scriptura longitudinem, quae consistit in descriptione tam temporum, quam aetatum, a principio scilicet mundi, usque ad diem judicii. Describit enim per tria tempora mundum decurrere, scilicet per tempus legis naturae, legis scriptae, et legis gratiae; et in his tribus temporibus septem distinguit aetates: (VI) quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione Babylonis usque ad Christum, sexta a Christo usque ad finem mundi. Septima decurrit cum sexta, quae incipit a quiete Christi in sepulchro, usque ad resurrectionem universalem, quando incipiet resurrectionis octava. Et sic Scriptura est longissima, quia in tractando incipit a mundi et temporis exordio in principio Genesis, et pervenit usque ad finem mundi et temporis, scilicet in fine Apocalypsis. Recte autem universum tempus, quod decurrit secundum triplicem legem, scilicet inditam interius, datam exterius, et desuper infusam, decurrit per septem aetates, et consummatur in fine sextae, ut sic mundi decursus respondeat mundi exordio, et majoris mundi decursus correspondeat decursui vitae minoris mundi, scilicet hominis, propter quem etiam factus est. Nam prima aetas mundi, in qua facta est ipsius mundi formatio, casus daemonum, et confirmatio angelorum, recte respondet primae diei, in qua facta est lux, et divisa a tenebris. Secunda, in qua per arcam, et diluvium, salvati sunt boni, et deleti mali, respondet secundae diei, in qua per firmamentum facta est distinctio aquarum ab aquis. Tertia, in qua vocatus est Abraham, et inchoata Synagoga, quae fructificare et generare debebat prolem ad Dei cultum, correspondet diei tertiae, in qua apparuit terra, et protulit herbam virentem. Quarta, in qua viguit regnum et sacerdotium, quia David rex ampliavit cultum divinum, correspondet quartae diei, in qua facta est formatio luminarium et stellarum. Quinta, in qua transmigrantes inter populos multos versati sunt et tribulati, correspondet diei quintae, in qua facta est formatio piscium ex aquis. Sexta aetas, in qua natus est Christus in effigie hominis, qui vere est imago Dei, correspondet sextae diei, in qua formatus est homo primus. Septima, in qua est quies animarum non habens finem, correspondet septimae diei, in qua requievit Deus ab omni opere quod patrarat. Et sic distinguuntur hae septem aetates propter insignia facta, quae fuerunt in earum exordiis, ratione quorum correspondent diebus formationis mundi. Vocatur autem prima aetas infantia, quia sicut infantia tota oblivione deletur, sic illa prima aetas per diluvium est consumpta; secunda, pueritia: sicut enim in pueritia loqui incipimus, sic in secunda aetate facta est distinctio linguarum. Tertia dicitur adolescentia, quia sicut vis generativa tunc incipit in actum suum exire, sic (c) tunc vocatus est Abraham, et data est ei circumcisio, et facta est ei promissio de semine. Quarta dicitur juventus, quia sicut in juventute floret hominis aetas, sic in quarta aetate sub Regibus floruit Synagoga. Quinta dicitur senectus, quia sicut in senectute vires minuuntur et decidit pulchritudo, sic et in transmigratione factum est de Judaeorum sacerdotio. Sexta aetas dicitur senium (d), quia sicut illa est quae copulatur cum morte, habens tamen magnam lucem sapientiae; sic sexta aetas mundi terminatur cum die judicii, et in ea viget sapientia per doctrinam Christi. Sic igitur totus ille mundus, ordinatissimo decursu, a Scriptura sacra describitur procedere, a principio usque ad finem, ad modum cujusdam pulcherrimi carminis ordinati, ubi potest quis speculari, secundum decursum temporis, varietatem, et multiplicitatem, et aequitatem, et ordinem, rectitudinem et pulchritudinem multorum divinorum judiciorum, procedentium a sapientia Dei gubernante mundum. Unde sicut nullus potest videre pulchritudinem carminis, nisi aspectus ejus feratur super totum versum; sic nullus videt pulchritudinem ordinationis et regiminis universi, nisi eam totam speculetur. Et quia nullus homo tam longaevus est, quod totam possit videre oculis carnis suae, nec futura potest per se praevidere; providit nobis Spiritus sanctus librum Scripturae sacrae, cujus longitudo commetitur se decursui regiminis universi.

 

 

De Sublimitate sacrae Scripturae.

 

Habet nihilominus Scriptura sacra in suo processu sublimitatem, quae consistit in descriptione hierarchiarum gradatim ordinatarum, quae sunt hierarchia ecclesiastica, angelica, et divina, seu subcoelestis, coelestis, et supercoelestis: ita quod primam describit patenter, secundam aliquantulum magis occulte, et tertiam adhuc magis occulte. Ex descriptione ecclesiasticae hierarchiae est alta; ex descriptione angelicae, altior; ex descriptione divinae, altissima, ita ut possimus dicere illud Prophetae: Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam (10). Et hoc quidem satis recte: nam cum res habeant esse in materia, vel natura; habeant etiam esse in anima per notitiam acquisitam; habeant etiam esse in ea per gratiam; habeant etiam in ea esse per gloriam, et habeant etiam esse in arte aeterna: Philosophia quidem agit de rebus ut sunt in natura, seu in anima, secundum notitiam naturaliter insitam, vel etiam acquisitam; sed Theologia, tanquam scientia super fidem fundata, et per Spiritum sanctum revelata, agit et de eis quae spectant ad gratiam, et sapientiam, et etiam ad gloriam aeternam. Unde, ipsa substernens sibi philosophicam cognitionem, et assumens de naturis rerum quantum sibi opus est ad fabricandum speculum, per quod fiat repraesentatio divinorum, quasi scalam erigit, quae in sui infimo tangit terram, et in suo cacumine tangit coelum; et hoc totum per illum unum hierarcham Jesum Christum, qui non tantum, ratione naturae humanae assumptae, est hierarcha in ecclesiastica hierarchia, verum etiam in angelica, et est media persona in illa supercoelesti hierarchia beatissimae Trinitatis: ita quod per ipsum a summo capite Deo descendit unctionis gratia, non solum in barbam (11), verum etiam in oram vestimenti: quia non tantum in Hierusalem supernam, verum etiam usque in Ecclesiam militantem. Est enim pulchritudo magna in machina mundana; sed longe major in Ecclesia, pulchritudine sanctorum charismatum adornata; maxima autem in Hierusalem superna; supermaxima autem in illa Trinitate summa et beatissima. Ideo ipsa Scriptura sacra non tantum habet altissimam materiam, per quam delectat, et per quam in altum levat intelligentiam mentis; verum etiam ipsa est venustissima, et miro quodam modo intellectum nostrum delectat, et sic magis ac magis delectando assuefacit ad divinorum spectaculorum contuitus et anagogias.

 

 

De Profunditate sacrae Scripturae.

 

Habet postremo ipsa sacra Scriptura profunditatem, quae consistit in multiplicitate mysticarum intelligentiarum. Nam praeter litteralem sensum, habet in diversis locis exponi tripliciter: scilicet allegorice, moraliter, et anagogice. (VII) Est autem allegoria, quando per unum factum indicatur aliud factum, secundum quod credendum est. (VIII) Tropologia sive moralitas est, quando per id, quod factum est, datur intelligi aliud, quod faciendum est. (IX) Anagogia, quasi sursum ductio, est quando datur intelligi illud quod desiderandum est, scilicet aeterna felicitas beatorum.

 

(X) Recte autem hic triplex sensus debet esse in sacra Scriptura praeter intelligentiam litteralem; quia sic competit ipsius Scripturae subjecto, ipsius auditori seu discipulo, ipsius origini, ipsius etiam fini. Subjecto, inquam, competit, quia ipsa est doctrina, quae est de Deo, de Christo, de operibus reparationis, et de credibili. Subjectum enim illius, quoad substantiam, Deus; quoad veritatem, Christus; quoad operationem, reparationis opus; quoad omnia haec, est ipsum credibile. Deus autem est trinus et unus: in essentia unus, in personis trinus: ideo Scriptura quae est de ipso, habet in unitate litterae triformitatem intelligentiae. Christus etiam cum sit unum verbum, omnia per ipsum facta dicuntur (12), et in ipso relucent, ita quod ejus sapientia est multiformis et una. Opera reparationis cum sint multa, omnia ad Christi oblationem principaliter habent aspectum. Credibile autem, ut credibile, diversimode relucet secundum diversum statum credentium. Ideo propter conformitatem ad omnia praemissa, sacra Scriptura in una littera multiformem parit intelligentiam. (XI) Competit etiam hoc auditori: quia nullus conveniens est ejus auditor, nisi humilis, mundus, fidelis, et studiosus. Ideo sub cortice litterae aperte occultatur mystica et profunda intelligentia, ad comprimendum superbiam, ut ipsius profunditate in humiliate litterae latente, et superbi comprimantur, et immundi repellantur, et fraudulenti declinentur, et negligentes excitentur ad intelligentiam mysteriorum. Et quia auditor doctrinae istius non est unius generis, sed cujuslibet: omnes enim salvandos oportet aliqua de doctrina hac scire; ideo ipsa multiformem habet intelligentiam, ut sic omnem intellectum capiat, et omni intellectui condescendat; omnem intellectum superexcedat, et omnem intellectum, sibi diligenter intendentem, multitudine radiositatis suae illuminet pariter et accendat. Competit etiam principio, a quo est; quia est a Deo per Chritum et Spiritum sanctum, loquentem per ora prophetarum, et aliorum, qui hanc doctrinam scripserunt. (XII) Quoniam autem Deus non tantum loquitur per verba, verum etiam per facta, quia ipsius dicere facere est, et ipsius facere dicere, et omnia creata tanquam Dei effectus innuunt suam causam; ideo in Scriptura divinitus tradita non tantum debent significare verba, verum etiam facta. Christus etiam doctor, licet esset humilis in carne, altus tamen erat in deitate: ideo decebat ipsum, et ejus doctrinam, habere humilitatem in sermone cum profunditate sententiae, ut sicut Christus fuit panniculis involutus, ita sapientia Dei in Scriptura figuris quibusdam humilibus involveretur. Spiritus etiam sanctus diversimode illustrabat, et revelationes faciebat in cordibus prophetarum; ipsum etiam nullus latere potest intellectus, qui missus erat omnem docere veritatem: ideo competebat ejus doctrinae, ut in uno sermone multiplices laterent intelligentiae. Competit nihilominus ipsi fini; quia Scriptura data est, ut per ipsam dirigatur homo in cognoscendis et agendis, ut tandem perveniat ad optata. Et quia omnes creaturae ad hoc factae sunt, ut serviant homini tendenti ad supernam patriam; ideo Scriptura assumit ipsarum creaturarum species diversas, ut sic per ipsas doceat nos sapientiam dirigentem nos ad aeterna: (XIII) et quia homo non dirigitur ad aeterna, nisi cognitiva agnoscat verum credendum, et operativa faciat bonum operandum, et affectiva suspiret ad Deum videndum, et amandum, et perfruendum; hinc est, quod Scriptura sacra, per Spiritum sanctum data, assumit librum creaturae, referendo in finem secundum triplicem modum intelligentiae: ut sic per tropologiam habeamus notitiam agendorum moraliter; per allegoriam, credendorum veraciter; per anagogiam, desiderandorum delectabiliter: ut sic purgati per virtuosam operationem, illuminati per radiosam fidem, et perfecti per ardentissimam charitatem, perveniamus tandem ad bravium felicitatis aeternae.

 

 

De Modo procedendi ipsius sacrae Scripturae.

 

In tanta igitur multiformitate sapientiae, quae in ipsius sacrae Scripturae continetur latitudine, longitudine, altitudine et profundo, unus est communis modus procedendi authenticus, videlicet intra quem continetur modus narrativus, praeceptorius, prohibitivus, exhortativus, praedictivus, comminatorius, promissivus, deprecatorius, et laudativus. Et omnes hi modi sub uno modo authentico reponuntur, et hoc quidem satis recte. Quia enim haec doctrina est ut boni fiamus et salvemur, et hoc non fit per nudam considerationem, sed potius per inclinationem voluntatis; ideo Scriptura divina eo modo debuit tradi, quo modo magis possemus inclinari. (XIV) Et quia magis movetur affectus ad exempla, quam ad argumenta; magis ad promissiones, quam ad ratiocinationes; magis per devotiones, quam per diffinitiones: ideo Scriptura ista non debuit habere modum diffinitivum, divisivum, et collectivum ad probandum passiones aliquas de subjecto ad modum aliarum scientiarum; sed oportuit quod haberet modos proprios secundum varias inclinationes animorum diversimode animos inclinantes: ut si quis non movetur per praecepta et prohibita, saltem moveatur per exempla narrata; si quis non per haec movetur, moveatur per beneficia sibi ostensa; si quis nec per haec movetur, moveatur per monitiones sagaces, per promissiones veraces, per comminationes terribiles, ut sic saltem excitetur ad devotionem et Dei laudem, in qua percipiat gratiam, per quam dirigatur circa opera virtuosa. Quoniam igitur hi modi narrativi non possunt fieri per viam certitudinis rationum, quia particularia gesta probari non possunt; ideo ne Scriptura ista tanquam dubia vacillaret, ac per hoc minus moveret, loco certitudinis rationis providit Deus huic Scripturae certitudinem auctoritatis, quae adeo magna est, quod omnem perspicuitatem humani ingenii superexcellit. Et quia non est certa auctoritas ejus, qui potest fallere et falli; nullus autem sit, qui falli non possit, et fallere nesciat, nisi Deus, et Spiritus sanctus: hinc est, quod ad hoc, quod Scriptura sacra modo sibi debito esset perfecte authentica, non per humanam investigationem est tradita, sed per revelationem divinam. Ideo nihil in ipsa condemnandum tanquam inutile, nihil respuendum tanquam falsum, nihil repudiandum tanquam iniquum: pro eo quod Spiritus sanctus ejus auctor perfectissimus nihil potuit dicere falsum, nihil superfluum, nihil diminutum: et propterea coelum et terra transibunt, verba Scripturae sacrae non praeteribunt (13), quin impleantur: Donec enim coelum et terra transeat, iota unum, aut unus apex, non praeteribit a lege, donec omnia fiant, Salvatore testante. Qui ergo solverit ea, quae Scriptura docet, et docuerit sic homines, hic minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (14).

 

 

De Modo exponendi sacram Scripturam.

 

Quemadmodum autem Scriptura haec specialem habet modum procedendi, sic juxta suum procedendi modum, speciali suo modo debet intelligi et exponi. Cum enim ipsa sub una littera multiplicem tegat intelligentiam, expositor debet abscondita producere in lucem, et illam eductam manifestare per aliam Scripturam magis patentem: sicut si exponerem illud Psalmi: Apprehende arma et scutum, et exurge in adjutorium mihi (15), et velim explicare quae sint arma divina, dicam, quod ejus veritas et bona voluntas: et quod ita sit, probatur per Scripturam apertam. Nam et scribitur alibi: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (16); et iterum: Scuto circumdabit te veritas ejus (17). Ad quod non potest quis de facili pertingere, nisi, per assuefactionem lectionis, textum et litteram Bibliae commendet memoriae: alioquin in expositione Scripturarum nunquam poterit esse potens. Unde sicut qui dedignatur prima ediscere elementa, ex quibus dictio integratur, nunquam potest cognoscere nec dictionum significatum, nec rectam legem constructionum; sic qui litteram sacrae Scripturae spernit, ad spirituales ejus intelligentias nunquam assurget. Attendat autem expositor, quod non ubique requirenda est allegoria, nec omnia sunt mystice exponenda. Propter quod notandum est, quod Scriptura sacra quatuor habet partes. (XV) Una est, in qua secundum litteram agit de mundanis naturis, et per illas significat reparationem nostram, sicut apparet in descriptione formationis mundi. Alia est, in qua agit de actibus et processibus illius populi Israelitici; et per illos significat reparationem generis humani. Tertia est, in qua nudis verbis significat et exprimit ea, quae pertinent ad nostram salutem quantum ad fidem vel mores. Quarta est, in qua praenuntiat nostrae salutis mysterium, partim verbis nudis, partim aenigmaticis et obscuris. Et propterea Scriptura in his locis variis non est uniformiter exponenda.

 

(XVI) Debet autem expositor dirigi in expositione sacrae Scripturae secundum triplicem regulam, quae trahi potest de verbis beati Augustini. Prima est haec: Ubicumque in hac Scriptura prima verborum significatio significat res creationis, sive singulares actus humanae conversationis, ibidem res significatae per verba primo significantur, deinde nostrae reparationis mysteria. Ubi vero prima significatio verborum exponit fidem, sive charitatem, ibi nulla est allegoria quaerenda.

 

Secunda regula est ista: Ubi verba hujus Scripturae significant res creationis, aut conversationis populi Israelitici, ibi quaerat ex alio Scripturae loco, quid quaelibet res significet; et deinde significationem suam eliciat per verba nude significantia fidei veritatem, vel morum etiam honestatem: utpote si dicatur: «Oves pariunt gemellos foetus» (18), ostendat quod oves significant ibi homines, et geminus foetus geminam charitatem.

 

Tertia regula est ista: Quando aliqua Scriptura habet aliquem intellectum litteralem, et spiritualem, debet discutere expositor, utrum illa attributio conveniat historico, an spirituali significato, si forte utrique non poterit convenire; si autem utrique competit, tunc litteraliter et spiritualiter debet affirmari. Si vero altero modo tantum, tunc spiritualiter solum debet intelligi: sicut sabbatum legis esse perpetuum, sacerdotium aeternum, possessionem terrae aeternam, et pactum circumcisionis esse aeternum, quae omnia ad spirituale significatum referenda sunt.

 

(XVII) Ad hoc autem, quod per sacrarum Scripturarum silvam, quis secure incidendo et exponendo incedat, opus est ut prius noverit ipsius sacrae Scripturae veritatem per verba explicita: videlicet, ut attendat quomodo Scriptura describat initium, progressum et consummationem duplicis corporis, quasi ex opposito se respicientium: bonorum scilicet, qui hic se humiliant, ut exaltentur sempiternaliter in futuro; et malorum, qui hic se exaltant, ut aeternaliter deprimantur. Unde ipsa agit de toto universo quantum ad summum et imum, primum et ultimum, et quantum ad decursum inter medium, sub forma cujusdam crucis intelligibilis, in qua describi habet, et quodam modo videri lumine mentis, tota machina universi: ad quam quidem intelligendam oportet nosse rerum principium, scilicet Deum, ipsarum rerum creationem, lapsum, redemptionem per sanguinem Jesu Christi, reformationem per gratiam, curationem per sacramenta, et tandem retributionem per poenam et gloriam sempiternam.

 

Et quia haec doctrina tam in scriptis Sanctorum, quam etiam Doctorum sic diffuse tradita est, ut ab accedentibus ad Scripturam sacram audiendam, non possit per longa tempora videri, nec audiri, propter quod etiam novi theologi frequenter ipsam Scripturam sacram exhorrent, tanquam incertam et inordinatam, et tanquam silvam opacam: rogatus a sociis, ut paupere portiuncula scientiolae nostrae aliquid breve in summa dicerem de veritate theologiae, eorumque precibus devictus, (XVIII) assensi breviloquium quoddam facere, in quo summatim non omnia, sed aliqua magis opportuna ad tenendum, breviter tangerentur, addens simul cum hoc rationem aliquam ad intelligendum, secundum quod occurrebat pro tempore. Quia vero theologia sermo est de Deo, et de primo principio, utpote quia ipsa, tanquam scientia et doctrina altissima, omnia resolvit in Deum, tanquam in principium primum et summum: ideo in assignatione rationum, in omnibus quae in hoc toto opusculo, vel tractaculo continentur, conatus sum rationem sumere a primo principio, ut sic ostenderem veritatem sacrae Scripturae esse a Deo, et de Deo, et secundum Deum, et propter Deum: ut merito ista scientia appareat una esse, et ordinata, et theologia non immerito nuncupata. Si quid igitur imperfectum, vel obscurum, vel superfluum, vel minus rectum ibi fuerit, venia occupationi, et brevitati temporis, et pauperculae scientiae concedatur; si quid vero rectum, soli Deo honor et gloria referatur. Ut autem sequentia clarius elucescant, titulos particulares capitulorum praemittere curavi (19), ad faciliorem memoriam, et lucidiorem contuitum dicendorum, quae septem partitionibus, et septuaginta duobus capitulis distinguuntur.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 240-248.

 

Notae:

(1) Ephes. III, 14-19.

 

(2) Jac. I, 17.

 

(3) Ephes. III, 15.

 

(4) I Cor. XII, 11.

 

(5) Ephes. III, 17.

 

(6) II Cor. V, 6.

 

(7) Rom. XII, 3.

 

(8) Ezech. I, 16.

 

(9) Joan. XVI, 13.

 

(10) Psal. CXXXVIII, 6.

 

(11) Psal. CXXXII, 2.

 

(12) Joan. I, 3.

 

(13) Matth. XXIV, 35.

 

(14) Matth. V, 18, 19.

 

(15) Psal. XXXIV, 2.

 

(16) Psal. V, 13.

 

(17) Psal. XC, 5.

 

(18) Ex Cant. IV, 2.

 

(19) Tituli, de quibus Doctor noster, in hac editione, uniformitatis causa, remittuntur ad calcem tomi, sive Indicem.

 

(a) Caet. edit. virtutem.

 

(b) Vulg. interiorem hominem.

 

(c) Ita Edit. Lug.; Edit. Vat. et Ven. sicut.

 

(d) senectus.

 

Tituli marginales:

(I) Scriptura sacra quo fine perscrutanda.

 

(II) Veteris et Novi Testamenti libri sibi respondentes.

 

(III) Sacrae Scripturae divisio.

 

(IV) Quatuor modis potest quis moveri ad bonum, et revocari a malo.

 

(V) Scriptura sacra fluvio similis.

 

(VI) Aetates septem.

 

(VII) Allegoria.

 

(VIII) Tropologia.

 

(IX) Anagogia.

 

(X) Quatuor sensuum sacrae Scripturae congruentia.

 

(XI) Auditor Scripturae qualis debet esse.

 

(XII) Deus et verbis, et factis loqui consuevit.

 

(XIII) Homo quomodo ad aeterna dirigitur.

 

(XIV) Affectus quibus magis moveatur.

 

(XV) Scripturae sacrae quatuor partes.

 

(XVI) Tres regulae exponendi sacram Scripturam ex B. Augustini verbis, de Doct. Christ., c. 7, depromptae.

 

(XVII) Quae oporteat prae cognosci ad secure exponendum Scripturam sacram.

 

(XVIII) Breviloquii scribendi causa, materia, modus procedendi in eo, et ejusdem divisio.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis S. Bonaventurae 

BREVILOQUIUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: