BREVILOQUIUM

 

S. BONAVENTURA

 

S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM

 

EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

PRIMA PARS

 

IN QUA

 

DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI AGITUR

 

––––––

 

CAPUT IX.

 

De Voluntate Dei, et Providentia

 

(I) De voluntate Dei, haec tenenda sunt, quod ipsa sic est recta, quod nullo modo possit obliquare; sic est efficax, ut nullo modo possit impediri; sic est una, ut tamen multiformiter habeat significari. (II) Significatur enim divina voluntas, quae est voluntas beneplaciti, per voluntatem signi, secundum quinque differentias signorum, quae sunt praeceptio, prohibitio, consilium, impletio, permissio: secundum quae disponuntur a voluntate beneplaciti quaecumque in universo fiunt. Est enim voluntas Dei, prima et summa causa omnium specierum et motionum. Nihil enim fit visibile aut intelligibile in ista totius creaturae amplissima quadam universaque republica, quod non de illa imperiali aula summi Imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam praemiorum atque poenarum, retributionum et gratiarum.

 

(III) Et quia ista voluntas, ratione regulata, dicitur providentia; hinc est quod omnia, quae in universo fiunt, aguntur et reguntur divina providentia, quae per omnia est irreprehensibilis, quae nihil praecipit, prohibet, vel consulit, nisi juste; nihil agit, nisi bene; nihil permittit injuste. Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: Primum principium, cum sit summe nobile, et voluntatem habet, et nobili modo habet. Cum igitur voluntas de se dicat illud secundum quod in agentibus a proposito attenditur regula rectitudinis, et efficacia operationis; necesse est quod voluntas in Deo sit rectissima et efficacissima. Ideo autem rectissima, quia idem est in Deo voluntas, et veritas; ideo efficacissima, quia idem prorsus in Deo est voluntas, et virtus, sive potestas. Et quia non potest divina voluntas carere veritate, ideo non tantum est recta, verum etiam regula rectitudinis. Quia vero nullo modo potest carere virtute, ideo non tantum est efficax, verum etiam fons et origo totius efficaciae; ita ut nihil sine illa possit effici, nihil contra illam possit fieri, nihil etiam sit, a quo valeat impediri. Et quia rectissima est, nullus potest esse rectus, nisi conformetur ei: nullus autem potest ei conformari, nisi voluntas illa innotescat sibi. (IV) Oportuit ergo voluntatem divinam, regulam rectitudinis, notificari nobis. Rectitudo autem quaedam est necessitatis, et haec est in faciendo bonum necessarium, et declinando malum; quaedam autem est perfectionis, et haec est in supererogando ultra debitum: et secundum hoc innotescit nobis per triplex signum, scilicet praeceptionem, prohibitionem, et consilium, quod quidem significat divinum beneplacitum acceptare, tanquam justum, quod fit secundum divinum praeceptum, quod declinatur secundum divinam prohibitionem, et adimpletur secundum divinum consilium. Signa vero haec, infallibilia signa sunt divinae voluntatis, ut est regula rectitudinis.

 

(V) Rursus, quia efficacissima est, nullo modo potest aliquis aliquid efficere, nisi ipsa cooperante et coefficiente; nullus deficere vel peccare potest, nisi ipsa juste deserente. Et secundum hoc duo sunt signa ejus, scilicet impletio, quod est signum voluntatis ut efficientis, et permissio, quod est signum voluntatis juste deserentis. Juste autem deserit, quia justum est ut sic administret res, quas condidit, ut non infringat leges, quas indidit; et sic cooperetur rebus, quas creavit, ut tamen eas agere proprios motus sinat: et ideo si liberum arbitrium, ad utrumque vertibile de lege naturae, in malum dimittat cadere, hoc non permittitur nisi juste. (VI) Rursus, et si per gratiam praeveniat et sustentet, nulli injuriam facit: ideo non agit injuste, nec omnino juste secundum exigentiam meritorum, quia merita ad hoc non sufficiunt; sed gratis, et misericorditer, et quodam modo juste in quantum est ex condecentia bonitatis suae. Cum ergo damnat et reprobat, operatur secundum justitiam; quando vero praedestinat, secundum gratiam et misericordiam, quae non excludit justitiam. Quia ergo omnes, secundum quod de massa perditionis erant, debebant damnari, ideo plures reprobantur, quam eligantur, ut ostendatur, quod salvatio est secundum gratiam specialem, sed damnatio secundum justitiam communem. Nullus ergo potest conqueri de divina voluntate, quia omnia agit rectissime; imo in omnibus debemus gratias agere, et honorificare regimen divinae providentiae. Si quis autem quaerat, quare magis uni peccatori gratiam largiatur, quam alteri, hic oportet silentium imponere humanae loquacitati, et exclamare cum Apostolo (1): O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis ejus consiliarius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in saecula saeculorum.

 

Amen.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 256-258.

 

Notae:

(1) Rom. XI, 33-36.

 

Tituli marginales:

(I) Voluntas Dei una, efficax, et recta.

 

(II) Voluntas beneplaciti per voluntatem signi significatur.

 

(III) Providentia divina.

 

(IV) Voluntas divina regula rectitudinis.

 

(V) Voluntas Dei efficacissima.

 

(VI) Nota de justitia et misericordia Dei.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem operis S. Bonaventurae 

BREVILOQUIUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: