BREVILOQUIUM

 

S. BONAVENTURA

 

S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM

 

EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

PRIMA PARS

 

IN QUA

 

DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI AGITUR

 

––––––

 

CAPUT VIII.

 

De Dei Sapientia, Praedestinatione et Praescientia

 

De sapientia vero Dei haec tenenda sunt; scilicet quod ipsa divina sapientia limpidissime cognoscit omnia bona et mala, praeterita, praesentia et futura, actualia et potentialia, ac per hoc incomprehensibilia nobis et infinita; ita tamen quod ipsa in se nullo modo diversificatur, licet diversa nomina sortiatur. (I) In quantum enim est cognoscitiva omnium possibilium, dicitur scientia, sive cognitio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae in universo fiunt, dicitur visio; in quantum est cognoscitiva omnium quae bene fiunt, dicitur approbatio; in quantum est cognoscitiva eorum quae futura sunt, dicitur praescientia sive praevisio; in quantum est cognoscitiva eorum quae ab ipso Deo fienda sunt, dicitur dispostio; in quantum est cognoscitiva eorum quae praemianda sunt, dicitur praedestinatio; in quantum vero est cognoscitiva eorum quae damnanda sunt, dicitur reprobatio.

 

(II) Et quia ipsa non tantum est cognoscitiva, sed est etiam ratio cognoscendi omnia; ideo in quantum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur lux; in quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, dicitur speculum; iu quantum est ratio cognoscendi praevisa et disposita, dicitur exemplar; in quantum est ratio cognoscendi praedestinata et reprobata, dicitur liber vitae. Est igitur liber vitae respectu rerum, ut redeuntium; exemplar, ut exeuntium; speculum, ut euntium: lux vero, respectu omnium.

 

Ad exemplar autem spectat idea, verbum, ars, et ratio: idea, secundum actum praevidendi; verbum, secundum actum proponendi; ars, secundum actum prosequendi; ratio, secundum actum perficiendi, quia superaddit intentionem finis. Quia vero haec omnia unum sunt in Deo, ideo frequenter accipitur unum pro alio.

 

Et licet divina sapientia, ratione diversitatis scitorum et connotatorum, diversa sortiatur vocabula, non tamen diversificatur secundum rationem intrinsecam. (III) Cognoscit enim contingentia infallibiliter, mutabilia immutabiliter, futura praesentialiter, temporalia aeternaliter, dependentia independenter, creata increate, alia a se in se et per se. Et cum infallibiliter contingentia cognoscat, simul stat libertas et vertibilitas voluntatis cum praedestinatione et praescientia.

 

Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quoniam primum principium, hoc ipso quod primum est et summum, cognitionem habet simul simplicissimam et perfectissimam. Quia perfectissimam, ideo cognoscit omnia distinctissime, sub omnibus conditionibus quas res habent, vel habere possunt: et propterea futura scit esse futura, et praesentia prsesentia; et bona scit approbanda, mala reprobanda. Hinc est, quod diversa sortitur vocabula, secundum quod dictum est supra. Sed quia simul stat perfectio sapientiae cum summa simplicitate; hinc est quod omnia alia a se cognoscit in se et per se: ex quo sequitur secundum, quod creata cognoscit increate: ex quo sequitur tertium, quod dependentia cognoscit independenter: ex quo oritur quartum, quod temporalia cognoscit aeternaliter: ex quo sequitur quintum, quod futura cognoscit praesentialiter: ex quo oritur sextum, quod mutabilia cognoscit immutabiliter: ex quo sequitur septimum, quod contingentia cognoscit infallibiliter. Et ita contingentia, manentia contingentia, sunt divinae sapientiae prorsus infallibilia, tam in contingentibus quae subjacent naturae, quam libertati voluntatis humanae.

 

(IV) Unde qui vult hoc verum intelligere, quomodo simul stet libertas voluntatis creatae cum infallibilitate praedestinationis aeternae, resolvendo ab hoc ultimo, procedat per illos septem gradus usque ad primum, quod primum principium perfectissime cognoscit omnia per seipsum, quod est verum certissimum: ex quo caetera praedicta ratiocinando infallibiliter concluduntur. Sicut autem divinae cognitionis certitudo simul stat cum contingentia rerum cognitarum, quia simul est simplicissima et perfectissima divina sapientia; sic unitas simul stat cum multiformitate rationum et idearum ex eadem causa. Quia enim perfectissima est, ideo distinctissime et perfectissime cognoscit universa et singula, et illa omnia distinctissime et perfectissime repraesentat: et ideo singulorum dicitur habere rationes et ideas, tanquam rerum similitudines perfectissime expressivas. Quia vero simplicissima est, ideo omnes similitudines illae sunt unum in ipsa. Unde sicut Deus una virtute omnia producit ex tempore secundum omnimodam rerum integritatem, sic una virtute omnia exprimit sempiternaliter. Et sicut una est in Deo altissimo operatio activa secundum rem, dicuntur tamen plures rerum productiones ratione pluralitatis productorum; sic una est veritas unius actus intelligentiae in Deo, dicuntur tamen plures similitudines, ideae et rationes, ratione pluralitatis ideatorum, vel existentium, vel futurorum, vel possibilium. Hae autem rationes, vel ideae, licet sint una veritas et lux in essentia, non tamen dicuntur esse una ratio vel idea. Ratio enim, vel idea, dicitur ut ad alterum, secundum rationem intelligendi: nominat enim similitudinem cogniti, quae realiter tenet se ex parte Dei, licet, secundum rationem intelligendi, dicere videatur aliquid ex parte ideati. Si autem hujus simile in creatura requiratur, dicendum, quod hoc est ipsius exemplaris proprium: quia, sicut dictum est, simul est simplex, et infinitum, et perfectissimum: quo praeintellecto, caetera consequenter innotescunt. Quia enim exemplar illud est simplicissimum et perfectissimum, ideo actus purus; quia vero infinitum et immensum, ideo extra omne genus. Et hinc est, quod existens unum, potest esse similitudo expressiva multorum.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 255-256.

 

Notae:

 

Tituli marginales:

(I) Sapientia Dei unde diversa nomina sortiatur.

 

(II) Sapientia Dei, ut est ratio cognoscendi omnia, variis nominibus dicitur.

 

(III) Cognitio divina in se perfecta et immutabilis.

 

(IV) Quomodo stet libertas voluntatis creatae cum ifallibilitate praedestinationis aeternae.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem operis S. Bonaventurae 

BREVILOQUIUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: