BREVILOQUIUM

 

S. BONAVENTURA

 

S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM

 

EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

PRIMA PARS

 

IN QUA

 

DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI AGITUR

 

––––––

 

CAPUT VII.

 

De Omnipotentia Dei

 

Igitur de omnipotentia Dei, secundum doctrinam sacram, haec tenenda sunt: (I) videlicet quod Deus est omnipotens, ita tamen quod ei non attribuuntur actus culpabiles, utpote mentiri et male velle; nec actus poenales, ut metuere et dolere; nec actus corporales, sive materiales, ut dormire et ambulare, nisi forte transumptive; nec actus inconvenientes, utpote posse facere majorem se, vel alium Deum sibi aequalem, vel infinitum actu, et consimilia: quia, ut dicit An-selmus, quodlibet inconveniens, etiam minimum, apud Deum est impossibile. Licet autem hoc non possit, est tamen omnipotens vere, et proprie, et perfecte.

 

Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia primum principium est potens potentia, quae est potentia simpliciter; et ideo distributio addita ei, distribuit pro his, quae posse, est posse simpliciter. Haec autem sunt, quae egrediuntur a potentia complete et ordinata. (II) Potentiam autem completam dico, quae non potest deficere, nec potest succumbere, nec potest indigere. Potentia autem incompleta in peccando deficit, in patiendo succumbit, in corporalibus actionibus indigentiam includit. Divina autem potentia, quia potentia summa et perfectissima, ideo nec est de nihilo, nec est sub aliquo, nec eget aliquo alio; ac per hoc, nec culpabilia, nec poenalia, nec materialia potest; et hoc, quia omnipotens est potentia completa.

 

(III) Potentiam autem ordinatam contingit tripliciter dici: vel secundum actum; vel secundum aptitudinem ex parte creaturae; vel secundum aptitudinem ex parte solius virtutis increatae. Quod possibile est potentiae primo modo dictae, est non tantum possibile, sed etiam actuale. Quod secundo modo, et non primo, est possibile simpliciter, licet non actuale. Quod autem tertio modo, et non primo modo vel secundo, est possibile Deo, sed impossibile creaturae. Quod autem nullo praedictorum modorum est possibile, sicut illud quod directe repugnat ordini secundum rationes et causas primordiales et aeternas, simpliciter est impossibile: sicut quod Deus faciat aliquod actu infinitum, quod simul faciat aliquid esse et nullo modo esse, quod faciat id quod fuit non fuisse, et caetera talia, quae posse, est contra ordinem et complementum divinae potentiae. Ex his patet, respectu quorum est divina potentia; patet etiam, quae debent dici simpliciter possibilia, et quae simpliciter impossibilia, et quod aliquorum impossibilitas simul stet cum vera omnipotentia.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 254-255.

 

Notae:

 

Tituli marginales:

(I) Deo omnipotenti qui actus non attribuantur.

 

(II) Potentia completa quae dicatur.

 

(III) Potentia ordinata tripliciter dicitur.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem operis S. Bonaventurae 

BREVILOQUIUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: