BREVILOQUIUM

 

S. BONAVENTURA

 

S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM

 

EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

PRIMA PARS

 

IN QUA

 

DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI AGITUR

 

––––––

 

CAPUT VI.

 

De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum

 

Tertio vero de pluralitate appropriatorum hoc docet sacra Scriptura esse tenendum, quod licet omnia essentialia omnibus personis aequaliter et indifferenter conveniant; tamen Patri dicitur appropriari unitas, Filio veritas, Spiritui sancto bonitas. Et juxta hanc sumitur secunda appropriatio Hilarii (1), scilicet aeternitas in Patre, species in imagine, et usus in munere. Et juxta hanc sumitur tertia, scilicet in Patre ratio principiandi, in Filio ratio exemplandi, in Spiritu sancto ratio finiendi. Et juxta hanc sumitur quarta, scilicet omnipotentia Patri, omniscientia Filio, voluntas seu benevolentia Spiritui sancto. Haec autem dicuntur appropriari, non quia fiant propria, cum semper sint commuuia; sed quia ducunt ad intelligentiam et notitiam propriorum, scilicet trium personarum.

 

Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia enim primum principium est nobilissimum et perfectissimum, et ideo conditiones entis nobilissimae et generalissimae in eo reperiuntur in summo: hae autem sunt unum, verum, bonum, quae non contrahunt ens secundum supposita, sed secundum rationem: (I) nam unum nominat ens ut connumerabile, et hoc habet per indivisionem sui in se; verum, secundum quod cognoscibile, et hoc habet per indivisionem sui a propria specie; bonum, secundum quod communicabile, et hoc habet per indivisionem sui a propria operatione: et quia haec triplex indivisio se habet secundum ordinem quantum ad rationem intelligendi, ita quod verum praesupponit unum, et bonum praesupponit verum et unum: hinc est quod haec tribuuntur primo principio in summo, quia perfecta et generalia; et appropriantur tribus personis, quia ordinata; et ideo summe unum Patri, qui est origo personarum; summe verum Filio, qui est a Patre ut verbum; summe bonum Spiritui sancto, qui est ab utroque ut amor et donum.

 

Et quia summe unum est summe primum, quia caret omni inceptione; et quia summe verum, summe aequale et pulchrum; et quia summe bonum est summe utile et proficuum: hinc oritur secunda appropriatio Hilarii, quae est aeternitas in Patre, quia non habet principium, sed est omnino primum; species in imagine, id est in Verbo, quia summe pulchrum; usus in munere, id est, in Spiritu sancto, quia summe proficuum et communicativum. Quod per alia verba sic insinuat Augustinus (2): «In Patre unitas; in Filio aequalitas; in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia».

 

Rursus, quia summe unum et primum tenet rationem principiandi et originandi; quia summe pulchrum et speciosum tenet rationem exprimendi et exemplandi; quia summe proficuum et bonum tenet rationem finiendi, quia bonum et finis idem: hinc oritur tertia ratio appropriandi efficientiam Patri, exemplaritatem Filio, finalitatem Spiritui sancto.

 

Rursus, quia a primo et summo principio fluit omne posse; a primo et summo exemplari fluit omne scire, et ad summum finem tendit omne velle: ideo necesse est primum esse omnipotentissimum, omnisapientissimum et benevolentissimum. Unitas autem prima et summa rediens supra seipsam reditione completa et perfecta, est omnipotentissima; sic et veritas sapientissima, et bonitas benevolentissima: et haec appropriantur, quia ordinem insinuant. Voluntas enim dat praeintelligere cognitionem, et voluntas et cognitio praesupponunt potentiam et virtutem, quia posse scire est aliquid posse. Ex his apparet, quae sint appropriate, et quibus, et qua de causa. Haec tamen ultima, scilicet potentia, et sapientia, et voluntas, sunt potissime illa ex quibus in Scripturis laudatur Trinitas summa. Et ideo de his aliquid dicendum est breviter et summatim.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 253-254.

 

Notae:

(1) Hilar., de Trinit., lib. II, n. 1.

 

(2) Aug., de Doct. Christ., lib. I, c. V.

 

Tituli marginales:

(I) Unum, verum, bonum, summe reperiuntur in Deo.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem operis S. Bonaventurae 

BREVILOQUIUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: