BREVILOQUIUM

 

S. BONAVENTURA

 

S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM

 

EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

PRIMA PARS

 

IN QUA

 

DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI AGITUR

 

––––––

 

CAPUT V.

 

De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum

 

Secundo autem de pluralitate apparitionum docet divina doctrina hoc esse tenendum. Cum Deus sit incircumscriptibilis, invisibilis et incommutabilis, nihilominus tamen habitat in sanctis viris specialiter. Apparuit patriarchis et prophetis, descendit de coelis, misit etiam Filium et Spiritum sanctum ad salutem humani generis. Et licet in Deo sunt indivisa, natura, virtus et operatio Trinitatis; missio tamen, vel apparitio unius personae, non est missio vel apparitio alterius. Licet etiam sit ibi summa aequalitas, solius tamen est Patris mittere, et non mitti; Spiritus sancti est tantummodo mitti, respectu divinarum personarum, nisi forte dicatur mittere hominem assumptum; Filii autem est mittere et mitti, sicut ex Scripturis potest colligi.

 

Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia, licet primum principium sit immensum et incircumscriptibile, sit incorporeum et invisibile, sit aeternum et incommutabile; principium tamen est rerum spiritualium et corporalium, naturalium et gratuitarum, ac per hoc rerum etiam mutabilium, sensibilium et circumscriptarum: per quas licet ipse sit immutabilis, insensibilis, incircumscriptibilis, seipsum reddit manifestum et notum. (I) Reddit autem se manifestum et notum generaliter per universitatem suorum effectuum ab ipso emanantium, in quibus dicitur esse per essentiam, potentiam et praesentiam, quod se extendit ad omnia creata. Reddit etiam se specialiter notum per aliquos effectus, qui in ipsum specialiter ducunt, ratione quorum dicitur habitare, apparere, descendere, mitti, et mittere. Habitare namque elicit effectum spiritualem et specialem, cum acceptatione; sicut est effectus gratiae gratum facientis, quae est deiformis, et in Deum reducit, et Deum facit nos habere, et haberi a nobis, ac per hoc et inhabitare in nobis. Et quia gratiae effectus communis est omnibus personis, ideo una persona non habitat sine alia, imo simul tota Trinitas. Apparere vero dicit effectum sensibilem cum expressa significatione, sicut Spiritus sanctus apparuit in columba.

 

Et quoniam sicut personae divinae distinctae sunt, sic distincte significari possunt, et signis, et nominibus; (II) ideo quaelibet persona potest per se apparere, et apparitio potest omnibus competere, sive insimul, sive cuilibet personae per se. Unde quod Spiritus sanctus dicitur in linguis igneis et columba apparuisse, hoc non est propter novum vinculum, vel effectum specialem; sed propter unionem, quae est inter signum, et signatum sibi specialiter, et modo, et origine deputatum. Descendere autem dicit utrumlibet effectuum praedictorum, cum inchoatione: Deus enim beatissimis angelis semper est praesens in coelis, quia in eis semper habitat et apparet. Peccatoribus autem in terris est modo ut absens, et quantum ad gratiam, et quantum ad notitiam: ideo cum incipit apparere, vel inhabitare, de praesente coelis, et quasi absente nobis, fit praesens terris; et ideo licet in se non mutetur, tamen dicitur descendere nobis.

 

(III) Mitti vero dicit effectus praedictos, cum aeterna productione. Tunc enim Pater mittit Filium, cum faciendo eum nobis praesentem per notitiam, vel gratiam, insinuat quod ab ipso procedit. Et quia Pater a nullo procedit, ideo nusquam dicitur mitti. Quia vero Filius et producit, et producitur, ideo mittit, et mittitur. Quia vero Spiritus sanctus aeternaliter producitur, sed non producit, nisi ex tempore; ideo ipsius est proprie mitti, et non mittere, nisi respectu creaturae. Ex quo apparet, quod hae sunt impropriae et exponendae: «Spiritus sanctus mittit se»: «Spiritus sanctus mittit Filium»: «Filius mittit seipsum»; nisi intelligatur in quantum est de Virgine natus. Patet etiam quare mittere et mitti non competit omnibus, quia licet dicat effectum in creatura, dicit tamen relationem intrinsecam: ita quod mittere dicit auctoritatem, mitti subauctoritatem, ratione productionis aeternae interius importatae.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 252-253.

 

Notae:

 

Tituli marginales:

(I) Deus in omnibus per essentiam, potentiam et praesentiam.

 

(II) Quaelibet persona divina potest per se apparere.

 

(III) Mitti quid dicat in divinis, et quibus competat.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem operis S. Bonaventurae 

BREVILOQUIUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: