BREVILOQUIUM

 

S. BONAVENTURA

 

S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM

 

EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

PRIMA PARS

 

IN QUA

 

DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI AGITUR

 

––––––

 

CAPUT IV.

 

De istius fidei expressione catholica

 

Ad istius etiam fidei expressionem catholicam tenendum est, secundum sacrorum Doctorum documenta, quod in divinis sunt duo modi praedicandi, scilicet per modum substantiae, et relationis; tres modi supponendi, scilicet essentiae, personae, notionis; quatuor modi significandi substantiam, scilicet nomine essentiae, substantiae, personae, hypostasis; quinque modi dicendi, scilicet quis, qui, quae, quod, et quid; tres modi differendi, scilicet secundum differentem modum existendi, secundum differentem modum se habendi, et secundum differentem modum intelligendi.

 

(I) Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est, quia cum primum principium sit perfectissimum simul et simplicissimum, omnia quae perfectionis sunt, de ipso dicuntur proprie et vere; quae autem imperfectionis sunt, aut non dicuntur, aut, si dicuntur, secundum assumptionem humanae naturae dicuntur, vel transsumptive. (II) Cum igitur decem sint praedicamenta, scilicet substantia, quantitas, relatio, qualitas, actio, passio, ubi, quando, situs, et habitus: quinque ultima spectant proprie ad corporalia, seu mutabilia, ideo non attribuuntur Deo, nisi transsumptivo modo, et figurativo: alia vero quinque praecedentia Deo attribuuntur secundum id quod completionem dicunt, ita tamen quod divinam simplicitatem non impediant. Omnia ergo haec praedicta praedicamenta sunt idipsum, quod est illud de quo praedicantur: et ita per comparationem ad subjectum, in quo sunt omnia, dicuntur transire in substantiam, relatione tamen excepta: (III) quae cum duplicem habeat comparationem, scilicet ad subjectum in quo, ad terminum ad quem, primo modo transit, ne faciat compositionem, sed secundo modo manet, ut faciat distinctionem. Et hinc est quod substantia continet unitatem, et relatio multiplicat trinitatem: et ideo manent ibi hi tantum duo modi praedicandi differentes, de quibus datur regula.

 

(IV) Quae dicuntur secundum substantiam, de omnibus dicuntur, et sigillatim, et simul, et singulariter. Quae vero secundum relationem, aut non de omnibus dicuntur; aut, si de pluribus, pluraliter, ut relati, distincti, similes, aequales, propter relationem intrinsecam. Nomen autem Trinitatis comprehendit utrumque.

 

Et quoniam plures possunt esse relationes in una persona, sicut sunt plures personae in una natura; ideo distinctio in notione non infert diversificationem personae, nec distinctio personae plurificationem naturae. Et propterea non quidquid convenit essentiae, convenit notioni, vel personae, nec e converso: et hinc est, quod sunt ibi tres modi supponendi, de quibus talis consuevit dari regula: (V) Supposita essentia, non supponitur notio, nec persona; et supposita notione, non supponitur essentia, nec persona; et supposita persona, non supponitur essentia, nec notio, sicut patet per exempla.

 

Et quoniam vera distinctio est in suppositis substantiae, manente essentia una; ideo necesse est ibi multipliciter significari substantiam, scilicet ut communicabilem, et incommunicabilem: ut communicabilem per modum abstractionis, per nomen essentiae; et per modum concretionis per nomen substantiae; ut incommunicabilem vero, vel ut distinguibilem, per nomen hypostasis; vel ut distinctam, per nomen personae. Et aliter, scilicet vel ut distinctam qualitercumque, et sic hypostasis; vel notabiliter et perfecte, et sic persona. Exempla horum quatuor sunt in creatura, humanitas, homo, aliquis homo, Petrus. Primum essentiam, secundum substantiam, tertium hypostasim, quartum personam dicit.

 

Et quia in persona, quae distinguitur, non solum est considerare eum qui distinguitur, sed illud quo distinguitur, et hoc est proprietas, sive notio; ideo necesse est quod in divinis sint quinque modi dicendi, pariter et quaerendi: (VI) scilicet quis, ratione personae; qui, ratione hypostasis, quia dicit suppositum substantiae indistinctae; quae, ratione notionis; quod, ratione substantiae; quid sive quo, ratione essentiae.

 

Et quoniam omnes hi modi in unitate essentiae radicantur, quia quidquid est in Deo, est ipse Deus unus et solus, ideo non ponunt ibi differentiam, nec secundum essentiam, nec secundum esse. (VII) Et propterea sunt ibi tantum tres modi differendi, scilicet secundum modum essendi, sive emanandi, sicut differt persona a persona; secundum modos se habendi, sicut differt persona et essentia, quia una persona ad alteram refertur, et ideo distinguitur, essentia vero non refertur ad alteram, et ideo non distinguitur; secundum modos etiam intelligendi, sicut differt una proprietas substantialis ab altera, ut bonitas et sapientia. Prima differentia est perfectissima et summa, quae possit reperiri in divinis: est enim in suppositis, ita quod unum non dicitur de altero. Secunda differentia est minor, quia est in attributis; licet enim unum possit dici de altero, ut persona de essentia, aliquid tamen dicitur de uno, quod non de altero, ut persona distinguitur et refertur, essentia vero non. Tertia vero differentia minima est, quia est in connotatis: licet enim unum de altero dicatur ad invicem, et idem possit dici de utrisque, non tamen idem connotatur utrobique, nec per idem intelligi datur utrumque. Ex primo modo differendi oritur pluralitas personarum; ex secundo modo, pluralitas praedicationum substantialium et relativarum; ex tertio pluralitas proprietatum essentialium et notionum, sive ab aeterno, sive ex tempore; sive proprie, sive transumptive; sive communiter, sive appropriate. Dictorum exempla manifesta sunt. His intellectis, claret satis, et quid sentiendum, et qualiter loquendum sit de summa trinitate divinarum personarum.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 251-252.

 

Notae:

 

Tituli marginales:

(I) Duo modi praedicandi in divinis.

 

(II) Praedicamenta decem quomodo Deo attribuantur.

 

(III) Relatio in divinis.

 

(IV) Regula de modis praedicandi in divinis.

 

(V) Regula de modis supponendi in divinis.

 

(VI) Modi dicendi quinque.

 

(VII) Modi differendi in divinis tres.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis S. Bonaventurae 

BREVILOQUIUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: