BREVILOQUIUM

 

S. BONAVENTURA

 

S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM

 

EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

PRIMA PARS

 

IN QUA

 

DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI AGITUR

 

––––––

 

CAPUT III.

 

De istius fidei intelligentia sana

 

(I) Ad istius autem fidei intelligentiam sanam, docet doctrina sacra, quod in divinis sunt duae emanationes, tres hypostases, quatuor relationes, quinque notiones, et ex his tantum tres proprietates personales.

 

Ratio autem ad praedictorum intelligentiam haec est, quia cum primum et summum principium, hoc ipso quod primum, sit simplicissimum; hoc ipso quod summum, sit perfectissimum: ideo perfectissime communicat, quia perfectissimum; et indivisionem omnimodam servat, hoc ipso quod simplicissimum. Et ideo, salva unitate naturae, sunt ibi modi emanandi perfecti. (II) Modi autem emanandi perfecti sunt duo tantum, scilicet per modum naturae, et per modum voluntatis. Primus est generatio; secundus spiratio, sive processio; et ideo hi sunt ibi. (III) Et quia duabus emanationibus substantificis necesse est emanare duas hypostases, necesse est etiam ponere hypostasim primo producentem ab alio non emanare, ne sit in infinitum abire: et ideo sunt ibi tres hypostases. (IV) Et quia cuilibet emanationi respondet duplex habitudo relativa; ideo sunt ibi quatuor relationes, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et processio. (V) Et quia per has habitudines innotescunt nobis divinae hypostases; et praeter hoc etiam hypostasis illa, in qua est prima ratio principiandi, innotescit nobis quia non producitur, nam hoc est nobilitatis in ipsa: ideo quinque notiones, scilicet quatuor relationes praedictae cum innascibilitate. (VI) Et quia quaelibet personarum unam habet proprietatem, per quam principaliter innotescit; ideo tantum tres sunt proprietates personales, quae his nominibus exprimuntur proprie et principaliter, scilicet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. (VII) Cum enim proprium sit Patris esse innascibilem, sive ingenitum, esse principium non de principio, et esse Patrem: innascibilitas notificat ipsum per modum negationis, licet ex consequenti per modum positionis, quia innascibilitas in Patre ponit fontalem plenitudinem, principium non de principio, per modum positionis cum negatione; esse Patrem, per modum positionis et habitudinis, proprie, complete, et determinate. (VIII) Similiter cum Filius sit imago, Verbum et Filius: imago nominat illam personam, ut similitudinem expressam; Verbum, ut similitudenem expressivam; Filius, ut similitudinem hypostaticam: rursus imago, ut similitudinem conformem; Verbum, ut similitudinem intellectualem; Filius, ut similitudinem connaturalem. (IX) Per hunc modum, cum proprium sit Spiritus sancti esse donum, esse nexum seu charitatem amborum, esse etiam Spiritum sanctum: donum nominat ipsum, ut datum voluntarium; charitas sive nexus, ut datum voluntarium et praecipuum; Spiritus sanctus, ut datum voluntarium, praecipuum et hypostaticum. Hinc est quod per haec tria nomina, quae sunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, trium personarum proprietates personales insinuantur. Haec igitur tenenda sunt ad fidei Trinitatis intelligentiam sanam.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 250-251.

 

Notae:

 

Tituli marginales:

(I) De iis quae in divinis.

 

(II) Emanationes duae in divinis.

 

(III) Hypostases tres.

 

(IV) Relationes quatuor.

 

(V) Notiones quinque.

 

(VI) Proprietates personales tres.

 

(VII) Innascibilitas quomodo notificet Patrem.

 

(VIII) Filius, imago, Verbum.

 

(IX) Spiritus S. donum, nexus, charitas.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis S. Bonaventurae 

BREVILOQUIUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: