S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM
EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE
–––––––––
PRIMA PARS
IN QUA
DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI AGITUR
––––––
CAPUT II.
Quid tenendum de trinitate personarum, et unitate essentiae
(I) Primo igitur de trinitate Dei sunt tria consideranda, scilicet: qualiter unitas substantiae et naturae simul stet cum pluralitate personarum; secundo, qualiter cum pluralitate apparitionum; tertio, qualiter cum pluralitate appropriatorum.
De pluralitate ergo personarum in unitate naturae, hoc dictat recta fides esse tenendum, scilicet quod in unitate naturae sunt tres personae, (II) scilicet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: quarum prima a nulla est; secunda est a sola prima per generationem; tertia vero est a prima et secunda per spirationem, sive processionem: ita quod trinitas personarum non excludit ab essentia divina summam unitatem, simplicitatem, immensitatem, aeternitatem, incommutabilitatem, necessitatem, et etiam primitatem; quin potius includit summam fecunditatem, charitatem, liberalitatem, aequalitatem, germanitatem, conformitatem, et inseparabilitatem: quae omnia sana fides intelligit esse in beata Trinitate.
(III) Ratio autem hujus veritatis haec est: quia fides, cum sit principium cultus Dei, et fundamentum ejus, quae secundum pietatem est, doctrinae, dictat de Deo esse sentiendum altissime et piissime. Non autem sentiret altissime, si non crederet quod Deus posset se summe communicare; non sentiret piissime, si crederet quod posset et nollet: et ideo, ut altissime et piissime sentiat, dicit Deum se summe communicare, aeternaliter habendo dilectum et condilectum, ac per hoc Deum unum et trinum.
Huic autem fidei, in quantum dictat de Deo piissime sentiendum esse, attestatur tota sacra Scriptura, quae dicitur doctrina secundum pietatem; quia Deum fatetur habere prolem, quam summe diligit, Verbum sibi coaequale, quod ab aeterno genuit, in quo cuncta disposuit, per quod cuncta produxit et gubernat, per quod etiam carne factum pro summa benignitate hominem redemit pretiosissimo ejus sanguine redemptumque cibavit: per quod etiam in fine mundi summam misericordiam impartiendo, ab omni miseria liberabit: et per Christum omnes electi sunt filii summi Patris, in quo erit omnis pietatis consummatio, et Dei ad nos, et e converso.
In quantum autem fides dictat de Deo sentiendum altissime, non tantum attestatur ei sacra Scriptura, verum etiam omnis creatura, juxta quod dicit Augustinus: (1) «Neque enim divinorum librorum tantummodo auctoritas praedicat esse Deum; sed omnis, quae nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, universa ipsa rerum natura proclamat, habere se praestantissimum conditorem, qui nobis mentem rationemque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, potentia impotentibus, justa injustis, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda videamus. Ac per hoc, quoniam rebus creatis creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet, ut eum et (a) summe vivere, et cuncta sentire atque intelligere, et mori, corrumpi, mutarique non posse, nec corpus esse, sed spiritum omnipotentissimum, justissimum, speciosissimum, optimum, beatissimumque fateamur». Ecce in his duodecim includuntur altissimae nobilitates essentiae divinae. Sed post, ut ipse ostendit, haec duodecim reducuntur ad tria, scilicet ad aeternitatem, sapientiam et beatitudinem; et haec tria ad unum, scilicet ad sapientiam, in qua includuntur mens generans, verbum nascens, et amor utrumque nectens, in quibus fides dictat beatissimam consistere Trinitatem. Et quoniam summa sapientia ponit trinitatem, ponit etiam nihilominus omnes prius habitas nobilissimas conditiones, videlicet unitatem, simplicitatem et caeteras sequentes; necesse est omnes praedictas nobilitates divini Esse simul stare cum beatissima Trinitate.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 249-250.
Notae:
(1) Aug., de Trinit., lib. XV, c. IV.
(a) Caet. edit. est.
Tituli marginales:
(I) De Trinitate tria consideranda.
(II) Personarum pluralitas in unitate naturae quomodo stet.
(III) Fides dictat altissime et piissime sentiendum de Deo.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem operis S.
Bonaventurae
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: