S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM
EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE
–––––––––
PRIMA PARS
IN QUA
DE TRINITATE PERSONARUM ET UNITATE DEI (a) AGITUR
––––––
CAPUT PRIMUM.
De illis septem, de quibus est Theologia, in summa
(I) In principio intelligendum est, quod sacra doctrina, scilicet theologia, quae principaliter agit de primo principio, scilicet de Deo trino et uno, de septem agit in universo: scilicet de trinitate Dei, de creatura mundi, de corruptela peccati, de incarnatione Verbi, de gratia Spiritus sancti, de medicina sacramentali, et de statu finalis judicii.
Ratio autem ad intelligentiam hujus veritatis, haec est: quia cum sacra scriptura, sive theologia, sit scientia dans sufficientem notitiam de primo principio secundum statum viae, secundum quod necessarium est ad salutem, et Deus non tantum sit rerum principium, et exemplar effectivum in creatione, sed etiam refectivum in redemptione, et perfectivum in retributione: ideo non tantum agit de Deo creatore, sed etiam de redemptore (b), et creatura. Et quia creatura rationalis, quae est quodammodo finis omnium, non stetit, sed suo casu indiguit reparari; ideo agit de corruptela peccati, medico, sanitate, et medicina, et tandem de curatione perfecta, quae erit in gloria, impiis projectis in poenam: (II) ideo ipsa sola est scientia perfecta, quoniam incipit a primo, quod est primum principium, et pervenit ad ultimum, quod est praemium aeternum: incipit a summo, quod est Deus altissimus creator omnium, et pervenit ad infimum, quod est infernale supplicium.
Ipsa etiam sola est sapientia perfecta, quae incipit a causa summa, ut est principium causatorum, ubi terminatur cognitio philosophica; et transit per eam, ut est remedium peccatorum; et reducit in eam, ut est praemium meritorum, et finis desideriorum. Et in hac cognitione est sapor perfectus, vita et salus animarum: et ideo ad eam addiscendam inflammari debet desiderium omnium Christianorum.
(III) Ex his patet, quod licet theologia sit de tot et tam variis, est tamen scientia una, cujus subjectum, ut a quo omnia, est Deus; ut per quod omnia, Christus; ut ad quod omnia, opus reparations; ut circa quod omnia, unicum charitatis vinculum, quo coelestia et terrestria connectuntur; ut de quo omnia in libris canonicis comprehensa, credibile ut credibile; ut de quo omnia in libris expositorum, credibile ut intelligibile, secundum Augustinum: «Quod credimus, debemus auctoritati; quod intelligimus, rationi» (1).
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), pp. 248-249.
Notae:
(1) Aug., de Utilit. cred., c. XI.
(2) Id., de Trinit., lib. XV, c. IV.
(a) Caet. edit. De Trinitate Dei.
(b) creatore
Tituli marginales:
(I) Theologia de quibus praecipue agit.
(II) Theologia sola scientia et sapientia perfecta.
(III) Theologia est una scientia, et quod sit ejus subjectum.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem operis S.
Bonaventurae
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: