S. R. E. CARDINALIS EX ORDINE MINORUM
EPSCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR SERAPHICUS ECCLESIAE
–––––––––
(Ex editione Vaticana)
Breviloquium, quod ex eo appellatur, quia summatim ac breviter Theologiae instituta ac praecepta exponit, in prooemium et tractatum dividitur. Prooemium sacrae Scripturae ortum, progressum, statum, latitudinem, longitudinem, sublimitatem, profunditatem procedendi, eamque interpretandi modum demonstrat. Tractatus vero septem partibus continetur: prima est de Deo trino et uno; secunda, de creatura mundi; tertia, de corruptela peccati; quarta, de incarnatione Verbi; quinta, de gratia Spiritus sancti; sexta, de sacramentorum medicina; septima denique de statu finalis judicii. Materia primae partis tractatur a Magistro in primo libro Sententiarum; secundae et tertiae, in secundo; quartae, in tertio; quintae, partim in secundo, et partim in tertio; sextae vero et septimae, in quarto. Has omnes et quidem grandes materias adeo brevi profunditate, et profunda brevitate Auctor edisserit, ut merito Joannes Gerso, par. II, tit. Lib. leg., Breviloquium mira compendii arte divinitus compositum ingenue fateatur.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus septimus. Parisiis M DCCC LXVI (1866), p. 240.
Notae:
(1) Cf. Edit. Argent. an. 1495, p. 1; edit. Vat. an. 1596, tom. VI, p. I, p. 5; edit. Ven. an. 1611, tom. I, p. 5; edit. Lugd. an. 1647, tom. I, p. 5; edit. Ven. an. 1754, tom. V, p. 1.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem operis S.
Bonaventurae
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: