MEDITATIONES VITAE CHRISTI
S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
PROOEMIUM
Inter alia virtutum et laudum praeconia de sanctissima virgine Caecilia legitur, quod Evangelium Christi absconditum semper portabat in pectore. Quod sic intelligi debere videtur, quod ipsa de vita Domini Jesu in Evangelio tradita, quaedam sibi devotiora praeelegerat, in quibus meditabatur die ac nocte, corde puro et integro, attentione praecipua et ferventi, et cum plena circulatione reincipiens iterum et dulci ac suavi gustu ruminans, ea in arcano pectoris sui collocabat. Simile tibi suadeo faciendum. Super omnia namque inter spiritualis exercitii studia, hoc magis necessarium magisque proficuum credo, et quod ad celsiorem gradum perducere possit. Nusquam enim invenies, ubi sic doceri possis contra vana blandimenta et caduca, contra tribulationes et adversa, contra hostium tentamenta et vitia, sicut in vita Domini Jesu, quae fuit absque omni defectu perfectissima. (I) Ex frequenti enim et assueta meditatione vitae ipsius adducitur anima in quamdam familiaritatem, confidentiam et amorem ipsius, ita quod alia vilipendit et contemnit. Insuper fortificatur et instruitur quid facere, quidve fugere debeat.
Dico primo quod jugis meditatio vitae Domini Jesu roborat et stabilit mentem contra vana et caduca; ut patet in praedicta beata Caecilia, quae ita cor suum repleverat de vita Christi, quod in ipsam vana intrare non poterant: unde in pompa nuptiarum existens, ubi tot vana geruntur, cantantibus organis, ipsa stabili corde soli Deo vacabat, dicens: «Fiat, Domine, cor meum, et corpus meum immaculatum, ut non confundar».
Secundo fortificat contra tribulationes et adversa, ut patet in Martyribus. Circa quod sic dicit Bernardus (1): «Inde tolerantia martyrii provenit, quod in Christi vulneribus tota devotione versetur, et jugi meditatione demoretur. In illis stat martyr tripudians et triumphans, toto licet lacerato corpore, et rimante latera ferro. Ubi ergo tunc anima Martyris? Nempe in vulneribus Jesu, et vulneribus nimirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset visceribus, scrutans ea, ferrum profecto sentiret, dolorem non ferret, succumberet et negaret». Hucusque Bernardus. Inde est quod non solum martyres, sed et confessores in tribulationibus et infirmitatibus suis tantam patientiam habuerunt, et tota die habent. Si legas de beato Francisco, et de beata virgine Clara matre ac ducissa tua, poteris invenire, quomodo in multis tribulationibus, penuriis et infirmitatibus, non solum patientes, sed etiam hilares existebant. Item quotidie videre potes in ducentibus sanctam vitam: hoc ideo, quia ipsorum animae nec erant, nec sunt in eorum corporibus, sed in Christo ex devota meditatione vitae ipsius.
Tertio dico, quod docet circa gerenda, ut nec hostes nec vitia irruere vel fallere possint; hoc ideo, quia perfectio virtutum repetitur ibidem. Ubi enim virtutes excelsae paupertatis, eximiae humilitatis, profundae sapientiae, orationis, mansuetudinis, obedientiae, patientiae, caeterarumque virtutum exempla et doctrinam sic invenies, sicut in vita Domini virtutum? De hoc sic breviter ait Bernardus (2): «Incassum proinde quis laborat in acquisitione virtutum, si aliunde eas sperandas putet, quam a Domino virtutum: cujus doctrina, seminarium prudentiae; cujus misericordia, opus justitiae; cujus vita, speculum temperantiae; cujus mors insigne est fortitudinis». Hucusque Bernardus. Qui ergo eum sequitur, errare non potest, neque falli. Ad cujus virtutes imitandas et adipiscendas, ex frequenti meditatione cor accenditur et animatur. Deinde illuminatur virtute, ita quod virtutem induit, et a veris falsa discernit: adeo ut plures fuerint illiterati, qui magna et profunda Dei mysteria cognovere. (II) Unde credis quod beatus Franciscus ad tantam virtutum copiam, et ad tam luculentam intelligentiam Scripturarum, ad tam etiam perspicacem notitiam fallaciarum hostium et vitiorum pervenerit, nisi ex familiari conversatione et meditatione Domini sui Jesu? Propterea sic ardenter afficiebatur ad ipsam, ut quasi sua pictura fieret. Nam in cunctis virtutibus, quam perfectius poterat, imitabatur eamdem, et tandem complente ac perficiente Jesu per impressionem sacrorum stigmatum, fuit in eum transformatus totaliter. Vides ergo ad quam excelsum gradum meditatio vitae Christi perducit. Sed et tanquam fundamentum efficax ad majores contemplationis sublimat gradus: quia ibidem invenitur unctio, quae paulatim purificans et elevans animam, docet de omnibus, de quibus non est sermo ad praesens.
Nunc autem te in ipsas vitae Christi meditationes aliqualiter
introducere cogitavi: sed vellem, quod hoc a magis experto magisque docto
acciperes, quia in talibus maxime insufficiens sum. Verumtamen judicans
melius fore aliqua utcumque dicere, quam penitus tacere, experiar impotentiam
meam, et familiariter tecum loquar, rudi et impolito sermone: tum ut melius
possis, quae dicuntur, capere, tum ut non aurem, sed mentem studeas inde
reficere. Non est enim in ornatis sermonibus, sed in Domini Jesu meditationibus
insistendum. Ad quod etiam Hieronymi doctrina inducimur, dicentis: «Sermo
rudis usque ad cor penetrat; politus autem pascit aures». Spero autem,
quod ruditati tuae conferet aliquid mea modicitas: sed et in hoc magis
spero, quod si te in his exercitari sedula meditatione volueris, ipsum
Dominum, de quo loquimur, magistrum habebis. (III)
Non autem credas, quod omnia quae (a)
ipsum dixisse, vel fecisse constat, meditari possimus, vel quod omnia scripta
sint: ego vero ad majorem impressionem, ea sic, ac si ita fuissent, narrabo,
prout contingere vel contigisse credi possunt, secundum quasdam imaginarias
repraesentationes, quas animus diversimode percipit. Nam et circa divinam
Scripturam meditari, exponere et intelligere multifarie, prout expedire
credimus, possumus, dummodo non sit contra veritatem vitae, justitiae et
doctrinae, et non sit contra fidem et contra bonos mores. Cum autem me
narrantem invenies: «Ita dixit vel fecit Dominus Jesus», seu alia, quae
introducuntur; si illud per Scripturam probari non possit, non aliter accipias,
quam devota meditatio exigit. Hoc est, perinde accipe, ac si dicerem: Mediteris
quod ita dixit vel fecit Dominus Jesus; et sic de similibus. Tu autem,
si ex his fructum sumere cupis, ita te praesentem exhibeas his quae per
Dominum Jesum dicta et facta narrantur, ac si tuis auribus audires et oculis
ea videres, toto mentis affectu diligenter, delectabiliter et morose, omnibus
aliis curis et sollicitudinibus tunc omissis. Quare te precor, dilecta
filia, ut hunc laborem meum, quem ad laudem Domini Jesu, et tuum profectum,
et meam utilitatem assumpsi, laetanter suscipias; et laetantius, devotius,
et sollicitius te exerceas in eodem. Initium de incarnatione sumendum est,
sed quaedam ipsam praecessisse meditari possumus, tam in coelis circa Deum
et angelos suos beatissimos, quam in terris circa Virginem gloriosissimam,
quae mihi videntur primitus explicanda. Et ideo de ipsis videamus.
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 510-511.
Notae:
(1) Bern., in Cant., serm. LXI, n. 7, 8.
(2) Ibid., serm. XXII, n. 11.
(a) Caet. edit. add. per.
Tituli marginales:
(I) Vitae Christi meditatio frequens quantum animae prosit.
(II) S. Franciscus vitae Christi meditator assiduus.
(III) Quomodo circa divinam Scripturam et dicta et facta Salvatoris meditari debemus.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006
Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi