MEDITATIONES VITAE CHRISTI (1)
S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
ARGUMENTUM
(Ex editione Vaticana)
Hoc Opusculo, cui titulus est: Meditationes Vitae Christi,
spiritualem filiam S. Bonaventura instruit, ut ad actuosas omnes, luminosasque
virtutes progressiones faciat. Quod ut melius praestet, Christi Domini
vitam, tanquam lucidissimum ac nitidissimum speculum, ei ob oculos ponit,
ad quod vitam suam moresque componat, atque in ejus semper meditatione
versetur. Jugis enim et assidua vitae Christi meditatio, quae continet
virtutum omnium perfectionem, contra vana et caduca mentem roborat; contra
tribulationes et adversa fortificat; contra hostium insidias ac blandimenta
fallacia erudit: ita ut his instructa praesidiis et documentis, nec vi
hostium opprimi, nec fraude decipi unquam possit. Intentum vero Auctoris
ex prooemio patet, et infra etiam ex capite nono, dum nec omnia, quae Christus
fecit, quemquam meditari posse, nec scripta esse affirmat, atque ita Christi
Domini gesta se narraturum pollicetur, quemadmodum contigerunt, vel contigisse
credibile est secundum imaginarias quasdam repraesentationes, ut ipse ait,
quas animus diversimode percipit. Quod non esse a sacra Scriptura alienum
in prooemio itidem egregie demonstrat. Dividitur autem Opusculum generatim
in partes sex: prima est de iis, quae incarnationem Domini praecesserunt;
secunda, de ipsa incarnatione; tertia, de Christi nativitate; quarta, de
toto Christi Domini vitae cursu; quinta, de ejus sanctissima passione et
morte; sexta, de Christi resurrectione, et ad coelos ascensione, ac de
Spiritus sancti missione. In his vero meditandis Auctor ita se gerit, ut
a capite primo usque ad decimum octavum meditationes prolixe tractet. Deinde
vero rem gestam prout narrant Evangelistae, proponit, existimans quamlibet
Christi actionem nobis sufficere ad plenam meditationem et instructionem.
Quod si nonnunquam aliqua in meditationem adducit, quae humilia nimis et
puerilia videntur, non propterea contemnenda sunt, aut parvipendenda; quia,
ut Auctor ipse capitibus quartodecimo et quintodecimo docet, utilia sunt
valde, et nos ad majora transmittunt. Quod enim stultum Dei, sapientius
est hominibus, et quod infirmum, potentius. Disponit vero suas meditationes
juxta singulas hebdomadae dies, ut quid in singulis meditari de Christo
utile sit, quisque intelligat. Sanctorum quoque Patrum auctoritatibus Opusculum
conspersum est, praesertim S. Bernardi; cujus rei rationem capite trigesimosexto
reddit Auctor his verbis: «Ideo libenter Bernardi verba in hoc Opusculo
intersero, et adduco, quia non solum spiritualia sunt, et cor penetrantia;
sed et decore plena, et ad Dei servitium excitantia». Ex quibus constat,
quam dignus sit iste tractatus Sancti Bonaventurae doctrina, pietate et
devotione.
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 509.
Notae:
(1) Cf. Edit. Argentin., an. 1495, part. II; edit. Vatic., an. 1596, tom. VI, pag. 349; edit. Ven., an. 1611, tom. II; edit. Lugd., an. 1647, tom. I, pag. 350; edit. Ven., an. 1754, tom. XII, pag. 379.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006
Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi