MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXXXVIII

 

Quod Dominus apparuit tribus Mariis

 

Mariae autem remanserunt ibidem, et respicientes in monumentum, viderunt duos angelos, stantes in albis, qui dicunt eis (1): Quem quaeritis, viventem cum mortuis? Illae autem nec tunc attenderunt ad verba eorum, nec aliquam consolationem acceperunt de visione angelorum, quia non quaerebant angelos, sed Dominum angelorum. Iterum duae Mariae conterritae, et quasi absorptae, elongaverunt se inde aliquantulum, et sedebant dolentes. Magdalena vero nesciens quid aliud facere deberet, et quia sine Magistro suo vivere non poterat, et ibi eum non inveniebat, et ubi eum quaereret, ignorabat, (2) stabat ad monumentum foris plorans. Iterum ergo respiciens in monumentum, quia semper sperabat ibi eum revidere, ubi eum sepelierat, vidit ipsos angelos sedentes, qui dicunt ei: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Et illa: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Vide mirabilem operationem amoris: paulo ante audierat ab uno angelo, quod resurrexerat, et postea a duobus quia vivebat; et non recordabatur, sed dicit: Nescio. Amor hoc faciebat, quia, ut dicit hic Origenes (3), anima sua non erat ubi ipsa erat, sed ibi erat, ubi Magister suus erat. Nesciebat cogitare, loqui nec audire, nisi de ipso.

 

Cum autem ista sic ploraret, nec de angelis aliquid curaret, amore suo Magister suus non poterat amplius se tenere. Dominus ergo Jesus refert hoc matri, et dicit quod vult ire ad consolandum eam; qua hoc multum acceptat, et dicit: Fili mi benedicte, vade in pace, et consoleris eam, quia multum te diligit, et de tua morte multum doluit; et memento redire ad me, et amplexans dimisit eum. (I) Venit ergo ad monumentum in horto ubi erat Magdalena, et dicit ei: Mulier, quem quaeris? quid ploras? Et illa eum non cognosces adhuc ut ebria, respondit, dicens: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum; et ego eum tollam. Conspice bene eam, quomodo lacrymabili vultu, suppliciter et devote eum exorat, ut doceat eam illum, quem quaerit: semper enim sperabat audire aliqua nova de suo dilecto. Tunc Dominus ad eam dixit: Maria. Ipsa vero quasi reviviscens, et cognoscens eum ad vocem, indicibili gaudio dixit: Rabbi, id est, Magister, Dominus vos estis, quem quaerebam, quare tamdiu vos mihi celastis? Et currens ad pedes osculari volebat. Dominus vero volens animum suum elevare ad coelestia, ut non quaereret eum amodo in terra, dixit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; sed dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, etc. Et addidit: Nonne praedixi tibi, quod tertia die resurgerem? quomodo igitur me in sepulcro quaerebas? Et illa: Dico vobis, Magister, quod tantus dolor de acerbitate passionis et mortis vestrae cor meum repleverat, quod omnium oblita, de nihilo recordabar, nisi de corpore vestro mortuo, et de loco, ubi sepeliveram ipsum: et ideo unguentum hoc mane detuleram. Benedicta sit magnificentia vestra, quae resurgere et ad nos redire dignata est. Stant ergo simul dilecti cum jucunditate et gaudio magno. Ipsa vero curiose aspicit eum, et interrogat de singulis, et responsum alacritatis recipit. Nunc ergo et hic est magnum Pascha.

 

Licet autem sic a principio Dominus ei responderet, vix credere possum, quin eum familiariter tangeret, antequam inde discederet, osculando pedes et manus. Sed dispensative sic fecit a principio, vel quia talem se (a) ostendebat, qualis erat in corde suo, secundum communem expositionem; vel quia, ut dixi, volebat animum suum erigere ad coelestia, secundum quod Bernardus innuere videtur. Pie namque credi potest, quod quam sic amanter et singulariter, ante omnes qui scripti reperiuntur, visitabat, ad laetificandam eam, non turbandam faciebat. Mysterialiter ergo, non pertinaciter dixit illud verbum: quia non pertinax, neque durus, benignissimus Dominus est, et maxime diligentibus se. Post aliqualem vero morulam discessit Dominus dicens, quia et alios oporteret eum visitare. Tunc Magdalena, quasi alterata, sicut nolens ab eo unquam discedere, dicit: Domine, ut video, vestra conversatio non erit amodo nobiscum, sicut consueverat; rogo ne obliviscamini mei. Mementote, Domine, tot bonorum, quot mihi contulistis, et familiaritatis et dilectionis, quam habuistis ad me, et recordamini mei, Domine Deus meus. Et Dominus ad eam: Noli timere; confide et constans esto, quia semper ero tecum. Tunc ipsa benedictione ab eo recepta, et Christo discedente, venit ad socias, et nuntiat hoc eis. Illae vero de resurrectione Domini gaudentes, sed quod non viderant eum dolentes, recedunt cum ea.

 

(II) Cum ergo istae tres Mariae insimul pergerent, antequam venirent ad civitatem, apparuit eis Dominus Jesus dicens (4): Avete. Illae vero ultra quam dici posset exhilarate, procidentes tenuerunt pedes ejus. Hic ergo similiter et quaerunt et aspiciunt, et responsum jucunditatis accipiunt, et faciunt magnum Pascha. Dicit autem eis Dominus Jesus: Dicite fratribus meis, ut veniant in Galilaeam; ibi me videbunt, sicut praedixi eis.

 

Vides, quod Magister humilitatis vocat discipulos suos fratres; numquid hanc virtutem dimisit? Tu autem si in praedictis vis intelligentiam et consolationem habere, recordare de his, quae superius tibi dixi, ut scilicet in omnibus locis et factis ita sis animo, ac si praesens esses corpore. Et idem de infra dicendis.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 617-618.

 

Notae:

(1) Luc. XXIV, 5.

 

(2) Joan. XX, 11 et seq.

 

(3) Orig., hom. X.

 

(4) Matth. XXVIII, 9 et seq.

 

(a) Forte leg. non.

 

Titulus marginalis:

(I) Dominus apparuit Mariae Magdalenae in horto.

 

(II) Dominus apparuit tribus Mariis in via pariter pergentibus.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXV, Kraków 2025

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: