EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Quomodo Magdalena, et aliae duae Mariae venerunt ad monumentum, et de cursu Petri et Joannis
Magdalena vero, et aliae duae Mariae ibant, ut dixi, ad monumentum cum unguentis. Dum ergo fuerunt extra portam civitatis, revocabant ad memoriam afflictiones et poenas Magistri sui, et in omnibus locis, in quibus aliquid notabiliter contra ipsum, vel per ipsum factum fuerat, aliquantulum subsistebant, genuflectentes, et osculantes terram, gemitus et suspiria dantes, et dicentes: Hic obviavimus ei cum cruce super collo, quando Mater ejus semimortua est: hic se vertit ad mulieres; hic crucem deposuit fatigatus, et super isto lapide se appodiavit parumper: hic sic crudeliter et fortiter impulerunt eum, ut velocius ambularet, et quasi eum currere coegerunt: hic spoliaverunt eum, et totum nudum fecerunt; hic eum crucis patibulo affixerunt. Et tunc cum magno clamore, et inundatione lacrymarum, procidentes in facies suas adoraverunt crucem, et osculatae sunt eam, pretioso adhuc Domini sanguine rubricatam.
Deinde surgentes, et euntes versus sepulcrum, dicebant: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et aspicientes, viderunt revolutum lapidem, et angelum Domini sedentem super eum, qui dicit eis (1): Nolite timere, etc., ut in Evangelio continetur. Illae autem fraudatae spe sua, quia putabant corpus Domini invenire, non attendentes ad verba angeli, conterritae redeunt ad discipulos, dicentes, corpus Domini esse sublatum. Tunc ergo (2) Petrus et Joannes concurrerunt ad monumentum.
Conspice bene eos: currunt ipsi, currunt Magdalena et sociae post eos, omnes currunt ad quaerendum Dominum suum, cor suum et animam suam; currunt multum fideliter, multumque ferventer, multumque anxie. Cum autem pervenerunt ad monumentum, respicientes in ipso non invenerunt corpus, sed viderunt linteamina et sudarium, et recesserunt. Compatere ipsis, quia in afflictione magna sunt. Quaerunt Dominum suum, et non inveniunt, et nesciunt ubi amplius quaerere debeant: ergo dolentes et flentes discesserunt.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 617.
Notae:
(1) Matth. XXVIII, 5.
(2) Joan. XX, 2 et seq.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXV, Kraków 2025
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: