MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXXXVI

 

De resurrectione Domini, et quomodo primo apparuit Matri dominica die

 

Veniens Dominus Jesus cum honorabili multitudine angelorum ad monumentum die dominico summo mane, et reaccipiens corpus istud sanctissimum, et ipso monumento clauso, processit propria virtute resurgendo. (I) Eadem autem hora, scilicet summo mane, Maria Magdalene, et Jacobi, et Salome, licentia petita prius a Domina, coeperunt ire cum unguentis ad monumentum. Domina autem domi remansit, et orabat, dicens: Pater clementissime, Pater piissime, sicut scitis, mortuus est filius meus, inter duos latrones cruci fuit affixus, et ego eum sepelivi manibus meis: sed potens estis, Domine, eum mihi restituere incolumem. Rogo majestatem vestram, ut eum mihi reddatis. Quare tardat tantum ad me venire? Remittite, obsecro, eum mihi, quia non quiescit anima mea, nisi videam ipsum. O fili mi dulcissime, quid est de te? quid agis? quid moram contrahis? Rogo te, ne amplius differas venire ad me; tu enim dixistis (1): Tertia die resurgam. Nonne, fili mi, est hodie tertia dies? Non heri, sed prius heri, id est, nudiustertius, fuit dies illa magna, et amara valde, dies calamitatis et mortis, tenebrarum et caliginis, separationis et mortis tuae. Ergo, fili mi, est hodie tertia dies. Exurge ergo, gloria mea, et omne bonum meum, et redi. Super omnia desidero te videre. Consoletur me tuus reditus, quam sic contristavit discessus. Revertere ergo, dilecte mi; veni, Domine Jesu, veni spes mea unica, veni ad me, fili mi.

 

Illa ergo sic orante, et lacrymas dulciter emittente, ecce subito Dominus Jesus venit in vestibus albissimis, vultu sereno, speciosus, gloriosus et gaudens, et dixit ei quasi ex latere: Salve, sancta parens. At illa statim se vertens: Es tu, inquit, filius meus Jesus? Et genuflexit adorans. Cui filius: Mater mea dulcissima, ego sum, resurrexi, et adhuc tecum sum. Eis autem surgentibus, ipsa cum lacrymis prae gaudio amplexans eum, et vultum vultui applicans fortiter stringebat, requiescens totaliter super eum, et eam alacriter sustentabat. Postea consedentibus eis pariter, diligenter et curiose intuetur eumdem in vultu et cicatricibus manuum, et per totum quaerens, si omnis dolor ab eo discesserat. Et ille: Reverenda mater, omnis a me dolor abscessit, et mortem, et dolorem, et omnes angustias superavi, nec de caetero inde aliquid sentiam. Et illa: Benedictus sit Pater tuus, qui te mihi reddidit; exaltatum, et laudatum sit nomen ejus, et magnificatum in saecula. Stant ergo et colloquuntur ad invicem gaudentes, et Pascha ducentes delectabiliter et amanter. Et narrat ei Dominus Jesus, qualiter populum suum liberavit de inferno, et omnia quae fecit in isto triduo. Ecce nunc ergo magnum Pascha.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 616-617.

 

Notae:

(1) Matth. XXVII, 63.

 

Titulus marginalis:

(I) Tres Mariae cum unguentis vadunt ad monumentum.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXV, Kraków 2025

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: