EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Meditatio de Domino Jesu, die sabbati descendente in infernum
Venit etiam hoc in considerationem nunc, quid scilicet fecerit Dominus ipsa die sabbati. Statim cum mortuus fuerat, descendit ad inferos ad sanctos patres, et stabat cum eis. Et tunc fuerunt in gloria: nam visio Domini gloria est perfecta. Considera hic ergo, et attende quanta fuerit ejus benignitas in infernum descendere, quanta charitas, quantaque humilitas. Poterat enim unum angelum ad eos mittere, et omnes servos suos liberare, et sibi praesentari ubi voluit; sed hoc non sustinuisset amor suus infinitus, et humilitas sua. Per semetipsum ergo descendit, et non ut servos, sed et ut amicos visitaret Dominus omnium; et stetit cum eis ibidem usque ad diem dominicam, prope auroram. Cogita bene de his, et admirare, et imitari coneris. Jubilaverunt autem sancti patres in suo adventu, et repleti sunt jucunditate immensa, omni displicentia procul expulsa; et stabant in laudibus et canticis coram eo, quas laudes potes hoc modo meditari: imaginando eos, ac si essent cum corporibus suis, sicut post resurrectionem erunt; similiter et animam illam benignissimam Domini nostri Jesu Christi.
Cum ergo prasenserunt ejus saluberrimum adventum, occurrerunt ei gaudenter, seipsos exhortantes, atque dicentes (1): Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, etc. (2) Levate capita vestra, quia ecce venit redemptio vestra. (3) Consurge, consurge, Hierusalem, solve vincula colli tui; ecce Salvator venit solvere nos a vinculis. (4) Tollite (a) portas, Principes, vestras; et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. (5) Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, amantissime Deus noster. (6) Et procidentes adoraverunt eum, cum gaudio et laetitia magna. Ipsos autem considera, quia cum reverentia, et ingenti exultatione, et vultibus jucundis astant (b) ei, et dicunt praedicta coram eo, et in hujusmodi laudibus, et canticis, et jubilationibus steterunt in limbo, usque prope auroram diei dominici, in conspectu etiam multitudinis angelorum ibidem existentium, et cum eis jubilantium.
Tunc accepit eos Dominus educens ab inferis in exultatione; et ante eos gloriose procedens, posuit ipsos in paradiso deliciarum. Aliqua vero morula facta, cum eis jucunde, et cum Elia et Enoch eum recognoscentibus, dixit eis: Tempus est ut excitem corpus meum; vadam, et reassumam illud. Qui omnes procidentes, dixerunt: Ite, Domine, Rex gloriae, et cito redite, si placet: quia gloriosissimum corpus vestrum videre plurimum affectamus.
Habes ergo, quae circa Dominum Jesum, et matrem ejus, et discipulos, et sanctos patres meditari possis in die sabbati, ante resurrectionem. Verum quia totam passionem Domini tibi sine auctoritatum interpositione transcurri, ne animus ad aliud quam ad ipsam passionem se converteret, cogitavi vel nunc auctoritates aliquas tibi referre, ut earum lectio mentem excitet ad ipsa ferventius et devotius meditanda. Accipe ergo Bernardum more solito, in quibusdam sententiis, sic dicentem: «Jesu Christo debes totam vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro vita tua, et cruciatus amaros sustinuit, ne tu perpetuo sustineres. Si enim conferrentur in me omnes dies filiorum Adae, et omnes dies saeculi, et labores omnium hominum, qui fuerunt, et qui sunt, et qui erunt, nihil esset ad comparationem illius corporis, quod spectabile et stupendum est virtutibus etiam supernis, in conceptu de Spiritu sancto, in ortu de virgine, in vitae innocentia, in doctrinae affluentia, in coruscatione miraculorum, in revelationibus sacramentorum. Sicut igitur exaltantur coeli a terra, ita exaltata est vita sua a vita nostra, quae tamen posita est. Et sicut nihil ad aliquid nullam habet comparationem, ita vita nostra nullam habet ad vitam illius proportionem; cum illa dignior, ista miserior esse non possit. Cum ergo devovero quidquid possum, non est sicuti stella ad solem, gutta ad flumen, lapis ad montem, granum ad acervum». Idem (7): «Non simplex aut modica Christi exinanitio fuit; sed seipsum exinanivit usque ad carnem, ad mortem, ad crucem. Quis digne penset, quantae fuerit humilitatis, mansuetudinis, dignationis, Deum majestatis carne indui, mulctari morte, turpari cruce? Sed dicit aliquis: Non valuit opus suum reparare Creator absque ista difficultate? Valuit, sed maluit cum injuria sui: ne pessimum atque odiosissimum vitium ingratitudinis occasionem ultra reperiret in homine. Sane multum fatigationis assumpsit, quo multae dilectionis hominem debitorem teneret, commoveretque ad gratiarum actiones difficultas redemptionis, quem minus devotum esse fecerat conditionis facilitas. Quid enim dicebat homo creatus et ingratus? Gratis quidem conditus sum; sed nullo Conditoris gravamine, vel labore; siquidem (8) dixit, et factus sum, quemadmodum et universa». Et infra: «Sed (9) obstructum est os loquentium iniqua. Luce clarius patet, quantum modo, o homo, pro te dispendium fecit. De Domino servus, de divite pauper, caro de Verbo, et de Dei Filio, hominis fieri filius non despexit. Memento jam te, etsi de nihilo factum, non tamen de nihilo redemptum. Sex diebus condidit omnia, et te inter omnia. At vero per totos triginta annos (10) operatus est salutem nostram in medio terrae. O quantum laboravit sustinens! Carnis necessitates, hostis tentationes, nonne sibi crucis aggravavit ignominia (c), mortis sibi accumulavit horrore (d)?» Idem (11): «Super omnia reddit amabilem te mihi, Jesu bone, calix quem bibisti, opus nostrae redemptionis. Hoc omnino amorem nostrum facile vendicat totum sibi. Hoc, inquam, est, quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, et arctius stringit, et afficit vehementius. Multum quippe laboravit in eo Salvator, nec in omni mundi fabrica tantum fatigationis auctor assumpsit. Illa denique dixit, et facta sunt, mandavit, et creata sunt. At vero hic (e) et in dictis suis sustinuit contradictores, et in factis observatores, et in tormentis illusores, et in morte exprobratores». Idem (12): «Ad cumulum pietatis tradidit Christus in mortem animam suam, et de proprio latere protulit pretium satisfactionis, quo placaret Patrem; per quod plane ad se versiculum illum traxit (13): Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Prorsus copiosa, quia non gutta, sed unda sanguinis largiter per quinque partes corporis emanavit. (14) Quid tibi debuit facere, et non fecit? Illuminavit caecum, solvit vinctum, reduxit erroneum, reconciliavit reum. Quis non post illum libenter alacriterque currat, qui et ab errore liberat, et errata dissimulat; qui deinde vivendo merita tradit, praemia moriendo conquirit? Quam excusationem habet, qui in odore horum unguentorum non currit, nisi ad quem forte minime odor pervenit? Sed enim in omnem terram exivit odor vitae: quoniam (15) misericordia Domini plena est terra, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Ergo qui vitalem hanc sparsam ubique fragrantiam non sentit, et ob hoc non currit, aut mortuus est, aut putidus».
Idem (16): «Non erubescit sponsa nigredinem, quam novit praecessisse in sponso; cui similari quantae etiam gloriae est! Nil sibi (f) proinde gloriosius est, quam Christi portare opprobrium. Unde vox illa prorsus exultationis et salutis (17): Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Grata ignominia crucis ei, qui crucifixo ingratus (g) non est. Nigredo est, sed forma et similitudo Domini. Vade ad sanctum Isaiam, et describet tibi qualem illum in spiritu viderat. Quem namque alium dixit (18) virum doloris et scientem infirmitatem, et quia non erat ei species neque decor? Et addidit: Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, et livore ejus sanati sumus».
Et infra (19): «Denique seipsum fecit peccatum, et nigrum dicere verear? Intuere sane pannis sordidum, plagis lividum, illitum sputis, pallidum morte». Idem (20): «Quid nisi (h) deforme, et nigrum oculis spectantium occurrebat, (i) cum expansis in cruce manibus, medius duorum nequam, risum malignantibus daret, fletum fidelibus, et solus erat risui, qui solus poterat esse terrori, solus honori esse debuerat?». Idem (21): «(22) Petra refugium herinaciis; et ubi tuta firmaque infirmis requies, nisi in vulneribus Salvatoris? Tanto illic (j) securior habito, quanto ille potentior est ad salvandum. Fremit mundus, premit corpus, diabolus insidiatur: non cado; fundatus enim sum supra firmam petram. Peccavi peccatum grande, turbabitur conscientia, sed non perturbabitur, quoniam vulnerum Domini recordabor. Nempe (23) vulneratus est propter iniquitates nostras. Quid tam ad mortem, quod non Christi morte salvetur (k)?». Et infra (24): «Clamat clavus, clamat vulnus, quod vere Deus sit in Christo, mundum reconcilians sibi; ferrum pertransiit animam ejus, et appropinquavit cordi, ut non jam nesciat compati infirmitatibus nostris. Patet arcanum cordis per foramina corporis; patet illud magnum (l) sacramentum; patent (25) viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Quidni viscera per vulnera pateant? In quo enim clarius quam in vulneribus tuis eluxisset, quod tu, Domine, suavis et mitis es et multae misericordiae? Majorem enim (26) miserationem (m) nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro addictis morti et damnatis.
Ait etiam alibi Bernardus: «Meditare passionem crucifixi corporis, et vide si aliquid est in eo, quod non peroret ad Patrem. Pro te divinum illud caput, multiplici spinarum densitate densatum, usque ad cerebri teneritudinem confixum est, dum configitur spina. Spinis peccatorum suorum, ait Dominus per Prophetam, circumdedit me populus iste. Ne doleret caput tuum, ne tua vulneretur intentio, caligaverunt in mortem oculi sui, et illa luminaria, quae illuminant orbem, ad horam extincta sunt. Nonne, illis obtenebrantibus, tenebrae factae sunt super omnem terram, et illa duo magna luminaria cum aliis luminaribus submota sunt? Hoc autem totum factum est, ut avertantur (n) oculi tui, ne videant vanitatem, et si viderent, non attraherentur. Aures illae quae in coelis audiunt (27): Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth; audiunt in terris (28): Daemonium habes, et (29): Crucifige eum, crucifige eum. Ut quid illud? ne aures tuae obsurdescerent ad clamorem pauperis, ne reciperent auditum vanum, ne detractionis virus susciperent. Speciosa illa facies, speciosa forma prae filiis hominum, sputis illita, afflicta colaphis, addicta delusionibus est. Sic namque scriptum est (30): Coeperunt conspuere in eum, et percutere faciem ejus, et illudere ei, dicentes: Prophetiza, quis est qui te percussit. Quare hoc? ut facies tua illuminaretur, illuminata confirmaretur, et diceretur de te (31): Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati. Os illud quod docet angelos, et homines instruxit, quod dixit, et factum est, felle potatum est et aceto; sed hoc factum est, ut veritatem et judicium loqueretur os tuum, et confiteretur Dominum Deum suum. Manus illae, quae fundaverunt coelos, extensae sunt in cruce, clavisque verberatae durissimis, ut manus tuae extenderentur ad inopem, et dicere posses cum Psalmista (32): Anima mea in manibus meis semper. Quod tenemus in manibus, non de facili obliviscimur; sic et qui animam suam bonae operationi imprimit, non tradidit eam oblivioni. Pectus illud, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi, lancea militari perfossum est, ut pectus tuum a pravis cogitationibus mundaretur, mundatum sanctificaretur, conservaretur sanctificatum. Pedes illi, quorum scabellum adorare debemus, quia sanctum est, dura transfixione confossi sunt, vel confixi, ne pedes tui festinarent ad malum, sed currerent ad viam mandatorum Domini. Quid plura? (33) Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Pro te carnem et animam suam posuit; ut corpus et spiritum tuum sibi vendicaret, toto se totum recuperavit».
Idem (34): «Expergiscere nunc, anima mea, et excutere de pulvere, et contemplare virum hunc memorabilem, quem in speculo evangelici sermonis quasi praesentem intuearis. Attende, anima mea, quis est ille, qui ingreditur habens imaginem Regis, et nihilominus servi despectissimi confusione repletus. Coronatus incedit; sed ipsa ejus corona etiam cruciatus est illi, et mille puncturis speciosum ejus caput divulneratur. Regali purpura induitur; sed potius in ea (o) despicitur, quam honoratur. Sceptrum in manu gestat; sed eo ipso reverendum ejus caput feritur. Adorant coram ipso positis in terra genibus, et Regem conclamant; et continuo ad conspuendum amabiles ejus genas subsiliunt. Maxillas palmis concutiunt, et honorabile collum inhonorant. Vide, anima mea, quomodo vir ille per omnia coarctatur, et spernitur. Sub crucis onere dorsum incurvare jubetur, et suam portare ignominiam ad locum deductus supplicii, myrrha potatur et felle. In cruce sublevatur, et dicit (35): Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Qualis est hic, qui omnibus pressuris suis nec semel os suum aperuit, ut aliquid querelae aut excusationis, aut comminationis, aut maledictionis, adversus maledictos canes illos proferret; sed novissime verbum benedictionis super inimicos (p) suos, quale a saeculo non est auditum, effudit? Quid hoc viro mansuetius, quid benignius, anima mea, vidisti? Adhuc autem attentius illum intuere, quam grandi admiratione et tenerrima compassione dignus appareat. Vide nudum et verberibus laceratum in medio latronum, cruci ignominiose ferreis clavis affixum, aceto in cruce potatum, et post mortem lancea in latere vulneratum, et copiosos sanguinis rivos, ex quinque vulneribus manuum, pedum, et lateris effundentem. Fletum deducite, oculi mei, et liquesce, anima mea, igne compassionis super contritione amabilis viri hujus, quem in tanta mansuetudine, tot vides afflictum doloribus». Idem (36): «Respice, Domine sancte Pater, de sanctuario, et de excelso coelorum habitaculo, et intuere hanc sacrosanctam hostiam, quam tibi offert magnus Pontifex noster, sanctus puer tuus Dominus Jesus Christus pro peccatis fratrum suorum: et esto placabilis super multitudine malitiae nostrae. Ecce vox sanguinis fratris nostri Jesu clamat ad te de cruce. (37) Ecce gloria et honore coronatus (q) in dextera majestatis tuae astat vultui tuo pro nobis: caro enim (38) et frater noster est». Idem (39): «Respice, Domine, in faciem Christi tui, qui tibi obediens usque ad mortem factus est, nec recedant ab oculis tuis cicatrices ejus in perpetuum, ut memineris quantam ab eo pro peccatis nostris satisfactionem receperis. Utinam, Domine (40), appendantur in statera peccata, quibus iram meruimus, et calamitas, quam pro nobis passus est innocens filius tuus! Certe haec (r) gravior apparebit, et haec (r) magis digna (s), ut propter ipsam effundas super nos misericordiam tuam, quam sint illa, ut (t) pro peccatis nostris contineas in ira misericordias tuas. Gratias tibi, Domine Pater, referat omnis lingua super abundantia bonitatis tuae, qui unico filio cordis tui non pepercisti, sed pro nobis illum tradidisti in mortem, ut tantum tamque fidelem Advocatum haberemus in coelis coram te». Idem (41): «Et tibi, Domine Jesu, fortissime zelotes, quid gratiarum, quid retributionis digne retribuam ego homo, pulvis et cinis, et vile figmentum? Quid enim pro mea salute facere debuisti, et non fecisti? Ab imo pedis usque ad summum verticis, totum in aquas passionum te demersisti, ut me totum de illis extraheres, et (42) intraverunt aquae usque ad animam tuam: nam et animam tuam in mortem perdidisti, ut meam perditam mihi redderes. Ecce me duplici debito obligasti; nam et pro eo quod dedisti, et pro eo quod mei causa perdidisti, debitor tibi sum, et pro mea quidem vita bis a te mihi data, semel in creatione, semel in redemptione; quid magis juste tibi reddam, quam ipsam, non habeo. Pro tua autem pretiosa anima ita conturbata, quid ab homine digne rependi possit, non invenio. Nam et si coelum, et terram, et omnem ornatum eorum, pro ea possem rependere, certe usque ad mensuram debiti nullatenus attingere possem. Ut autem idipsum, quod et debeo, et possibile mihi est, retribuam tibi, tui, Domine, muneris est. Diligendus es mihi toto corde, tota mente, tota anima, tota virtute, et tua mihi sequenda vestigia, qui pro me mori dignatus es; et quomodo fiet illud in me, nisi per te? Adhaeret anima mea post te, quia tota virtus ejus pendet ex te». Hucusque Bernardus.
Habes igitur a beato Bernardo more suo mellifluo eructantem de Domini passione melliflua et pulcherrima. Videas ne in vacuum ea recipias. Sed toto corde, totoque affectu ipsius auctoritatibus incitata in Dominica passione verseris, quia ipsius meditatio, super omnes alias, quae de vita ipsius occurrere possunt, noscitur eminere. De caetero ad resurrectionem ipsius Domini Jesu accedamus.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 612-616.
Notae:
(1) Luc. I, 68.
(2) Luc. XXI, 28.
(3) Isa. LII, 2.
(4) Psal. XXIII, 7, 9.
(5) Offic. Invent. S. Crucis.
(6) Matth. II, 11.
(7) Bern., super Cant., serm. XI, n. 7.
(8) Psal. CXLIII, 5.
(9) Psal. LXXII, 12.
(10) Psal. LXXIII, 12.
(11) Bern., super Cant., serm. XX, n. 2.
(12) Ibid., serm., XXII, n. 7.
(13) Psal. CXXIX, 7.
(14) Bern., ibid., n. 8.
(15) Psal. XXXII, 5.
(16) Bern., super Cant., serm. XXV, n. 8.
(17) Gal. VI, 14.
(18) Isa. LIII, 3 et seq.
(19) Bern., ibid., n. 9.
(20) Ibid., serm. XXVIII, n. 4.
(21) Ibid., serm. LXI, n. 3.
(22) Psal. CIII, 18.
(23) Isa. LIII, 5.
(24) Bern., ibid., n. 4.
(25) Luc. I, 78.
(26) Joan. XV, 13.
(27) Isa. VI, 3.
(28) Joan. VIII, 48.
(29) Luc. XXIII, 21.
(30) Marc. XIV, 65 et seq.
(31) I Reg. I, 18.
(32) Psal. CXVIII, 109.
(33) Psal. XXI, 17.
(34) Quae sequuntur usque in finem capitis, sunt Anselm., Medit. IX, col. 755, edit. Migne.
(35) Luc. XXIII, 34.
(36) Anselm., ibid., col. 756.
(37) Ibid., col. 757.
(38) Gen. XXXVII, 27.
(39) Anselm., ibid., 5.
(40) Job. XXXI, 6.
(41) Anselm., ibid., XV.
(42) Psal. LXVIII, 1.
(a) Vulg. Attollite.
(b) Caet. edit. stant.
(c) Caet. edit. ignominiam.
(d) Caet. edit. horrorem.
(e) Item hoc.
(f) Item ergo.
(g) Item purgatus.
(h) Item enim magis.
(i) Caet. edit. add. quam.
(j) Caet. edit. illuc.
(k) Mabill. solvatur.
(l) Suppl. pietatis.
(m) Vulg. dilectionem.
(n) Caet. edit. avertant.
(o) Item eo.
(p) Item injustos.
(q) Caet. edit. sum. In.
(r) Item hoc.
(s) Item digne.
(t) Item quantum fuit illa, ne.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXV, Kraków 2025
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: