EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Meditatio de Domina et sociabus; de sabbato
Mane autem sabbati, stant in domo, januis clausis, Domina et aliae sociae una cum Joanne afflicte et dolorosae, tanquam orphanae et plenae moerore, non loquentes, sed memorantes sedebant simul, aspicientes se mutuo raptim, sicut contingere consuevit magna pressura et calamitate gravatis. Pulsatum autem fuit ad ostium, et timebant, quia omnia timuerunt; securitas enim eorum discesserat. Tamen Joannes ibat ad ostium, et aspiciens cognovit Petrum, et dixit: Petrus est. Et Domina: Aperias ei. Ingreditur igitur Petrus verecunde cum singultibus magnis, et fletibus; et tunc omnes plorare coeperunt, nec verbum loqui poterant prae moerore. Postea veniunt successim et alii discipuli etiam plorantes.
Tandem cessantes a fletu, incipiunt de Domino suo loqui. Dicit ergo Petrus: Ego verecundor in meipso, nec deberem in conspectu vestro loqui, vel hominibus apparere, quia Dominum meum, qui me tantum diligebat, sic reliqui et negavi. Similiter et alii cum percussione palmarum, lacrymarumque effusione, seipsos redarguebant, quia Dominum suum dulcissimum sic reliquerant. Tunc dicit Domina: Magister bonus et pastor fidelis recessit a nobis, et nos remanemus velut orphani; sed spero firmiter, quod cito rehabebimus ipsum: et vos scitis, quia benignus est filius meus, et vos multum diligebat. Non dubitetis, quia bene reconciliabitur, et libenter remittet omnem offensam, sive culpam. Tantus autem fuit, permissione Patris, furor contra eum, et ita praevaluit malorum audacia, quod non potuissetis eum juvare, etiam existentes cum eo: et ideo nolite turbari. Respondit Petrus: Vere, Domina mea, ita est, ut dicis; nam et ego, qui tantum initia vidi, tanto fui timore perculsus (a) in atrio Caiphae, quod vix credebam me posse evadere, et eum negavi. Nec fui memor verborum, quibus hoc praedixerat mihi, quousque me respexerit (b). Tunc Magdalena quaerit quid ei praedixerat; et respondit de negatione, et narrat ei totum, et addidit, quod eis alia plura dixit in coena de passione sua. Tunc dicit Domina: Vellem audire de his quae dicta et facta fuerunt in coena per eum. Et Petrus annuit Joanni, ut ipse referat. Joannes vero incipit et narrat totum; et sic tam de his quam aliis, quae fecerat Dominus Jesus cum eis, narrant ad invicem, modo unus, modo alius, sicque totam diem de ipso sermonizando percurrunt. O quam attente auscultabat Magdalena, sed multum attentius ipsa Domina! O quoties in ipsa die dicebat in narratione gestorum: Benedictus sit filius meus Jesus!
Intuere ergo eos diligenter, et compatere, quia sunt in afflictione magna, imo permaxima hodie constituti. Quid enim est videre, quod Domina coeli et terrae, et Princeps Ecclesiarum et omnium populorum, et duces totius divini exercitus, sic timorosi stant reclusi in domuncula quadam, nescientes quid facere debeant, nisi quod se confortant, conferentes de factis et verbis dulcissimi Domini sui? (I) Domina tamen stabat mente tranquilla et pacata, quia certissimam spem habebat de resurrectione filii sui, et in ea sola remansit fides in ipsa die sabbati: et propterea dies sabbati attribuitur ei. Non tamen poterat ipsa Domina gaudenter stare, propter mortem filii sui dulcissimi Jesu Christi.
Sero autem facto, post solis occasum, cum licuit operari, Maria Magdalena et altera Maria iverunt emere aromata pro faciendis unguentis. Sero etiam praecedenti cum redierant a sepultura Domini, coeperunt parare usque ad solis occasum; postea siluerunt. (II) Nam sabbatum observare oportebat a solis occasu, die Veneris, usque ad alium occasum. Nunc ergo vadunt emere aromata. Intuere tu illas diligenter, incedentes moestis vultibus, more viduarum, et se applicantes ad aliquam apothecam alicujus forte devoti domini, eis compatientis, et libenter satisfacientis voluntati earum. Ipsas vero postulant aromata, et eligunt quantum possunt meliora, et pretio soluto redeunt, parantes se ad facienda unguenta Domino suo. Conspice ergo diligenter, quomodo humiliter, devote et fideliter laborant pro Domino suo, cum lacrymis magnis et suspiriis intimis. Domina vero et apostoli aspiciunt, et forte adjuvant; quibus factis, nocte siluerunt. Et haec quidem est meditatio die Sabbati de Domina, sociabus, et discipulis.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 611-612.
Notae:
(a) Caet. edit. percussus.
(b) respexerat.
Titulus marginalis:
(I) Quare dies sabbati attribuitur B. Virgini.
(II) Observatio Sabbati.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXII, Kraków 2022
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: