MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXXXIII

 

Meditatio post Completorium

 

Volens autem Joseph redire in civitatem post officium sic completum, dicit Dominae: Domina mea, ego vos deprecor propter Deum, et propter amorem filii vestri et magistri mei, si placet, ut divertatis in domum meam; scio enim, quod domum propriam non habetis; utamini mea ut vestra, quia omnia mea vestra sunt. Similiter et Nicodemus. O qualis compassio! Regina coeli non habet ubi caput suum reclinet; et hos dies lugubres et viduitatis suae sub alieno tecto ducere oportebit. Vere dies viduitatis sunt isti, quia Dominus Jesus erat ei filius et sponsus, pater et mater, et omne bonum; et omnia simul, eo mortuo, perdidit. Vere vidua est et derelicta, et, quo divertat, non habet.

 

Tunc ipsa se inclinans humiliter, et gratias agens, respondit se esse commissam Joanni. Quibus Joannes adhuc eam rogantibus, respondit, quod volebat eam ducere in montem Sion, in domum in qua magister coenavit heri sero cum discipulis, et ibidem stare cum ea volebat. Illi vero inclinantes se Dominae, et adorantes sepulchrum, abierunt; et isti, ut Evangelium dicit (1), remanserunt sedentes contra sepulcrum. Appropinquante autem nocte, dicit Joannes Dominae: Non est honestum hic nimis morari, vel de nocte in civitatem redire. Et ideo, si vobis placet, Domina, recedamus. Tunc Domina surgens et genuflectens sepulcrum amplexatur, benedicensque sepulcrum, dicit: Fili mi, non possum amplius stare tecum; ego recommendo te Patri tuo. Sublevatis etiam oculis in coelum, dicit cum lacrymis et affectu magno: Pater aeterne, recommendo vobis filium, et meam animam, quam dimitto. Et recedere tunc coeperunt.

 

Cum autem venerunt ad crucem, ibi genuflexit ipsa et adoravit crucem, dicens: Hic requievit filius meus, et hic est pretiosissimus sanguis ejus. Similiter et omnes fecerunt. Cogitare namque potes, quod ipsa prima fuit, quae crucem adoravit. Exinde recedunt versus civitatem, et per viam saepe vertebat retrospiciens. Cum autem fuerunt in loco, ultra quem sepulcrum et crucem amplius videre non potuerunt, vertit se, inclinavit, genuflexit, et devotissime adoravit. Similiter et omnes fecerunt. Appropinquantes ad civitatem, sorores Dominae velaverunt eam tanquam viduam, cooperientes quasi totum vultum suum, et praecedebant; Domina autem inter Joannem et Magdalenam sequebatur moestissime sic velata. Tunc Magdalena volens in ingressu civitatis sumere viam quae ducit ad domum suam, et illuc eos ducere, providit (a) sibi ante, et dicit: Domina mea, precor vos amore magistri mei, ut eamus ad domum nostram; et ibi melius stabimus; scitis enim quomodo libenter veniebat ad eam; ipsa vestra est, et omnia mea vestra sunt; rogo ut veniatis. Et hic plangere incoeperunt. Domina autem tacente, et annuente versus Joannem, adhuc illa rogat Joannem. Ipse vero respondit: Decentius est, ut eamus usque ad montem Sion, et maxime, quia sic respondeamus amicis nostris, tu potius venias cum ea. Tunc Magdalena respondit: Bene scis, quod veniam cum ea quocumque ierit, et nunquam dimittam eam.

 

Intrantibus autem illis civitatem, concurrunt undique virgines et matronae bonae, cum pertingere (b) eam potuerunt, associant eam per viam consolando, sed magnus utique fit ploratus. Sed et boni homines compatiebantur eidem, per quos transibant, et movebantur ad fletum, dicentes: Certe magna injustitia est facta hodie per principes nostros contra filium istius Dominae, et Deus pro eo magna signa ostendit; caveant quid fecerint. Cum autem venerunt ad domum, tunc ipsa se vertens versus dominas, et gratias agens, devotissime inclinavit. Ipsae vero inclinantes se, et genuflectentes, omnes coeperunt facere planctum magnum. Intravit ergo Domina domum, et Magdalena, et sorores suae. Joannes vero ponens se super ostio, rogavit omnes, ut redirent ad domos suas, quia tarda hora erat, et gratias agens eis, ostium ille clausit.

 

(I) Tunc Domina domum circumspiciens, sic dicebat: Fili mi dulcissime, ubi es, quia hic te non video? O Joannes, ubi est filius meus? O Magdalena, ubi est pater tuus, qui te sic tenerrime diligebat? O dilectae sorores, ubi est filius noster? Recessit a nobis gaudium nostrum, dulcedo nostra, et lumen oculorum nostrorum; recessit autem cum magna angustia, vos audistis. Et hoc est, quod mihi magis auget dolorem, quia recessit totus laceratus, totus anxius et sitibundus, coactus, oppressus, et violentus; nec ei potuimus in aliquo subvenire; omnes reliquerunt eum, et Pater ejus omnipotens Deus noluit eum juvare: et quam cito facta sunt ista, vos vidistis. Cujus unquam vel sceleratissimi hominis fuit sic accelerata et fulminata, damnatio? O fili, hac nocte captus fuisti, perfide traditus; mane in tertia condemnatus, et in sexta crucifixus, et ita mortuus es. O fili, quam amara est separatio tua, et memoria turpissimae mortis tuae! Tandem Joannes rogans ut desisteret, consolatus est eam.

 

Tu autem, si vires tuas experiaris, scies utique eis parere, servire, consolari, et confortare eam, quod parumper comedat, et alios ad comedendum confortet (c), quia adhuc jejuni sunt: postea benedictione a Domina et singulis aliis suscepta, discedas.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 610-611.

 

Notae:

(1) Matth. XXVII, 61.

 

(a) Caet. edit. praevidit.

 

(b) Item perpendere.

 

(c) Edit. Vat. et Ven. confortat.

 

Titulus marginalis:

(I) Lamentum Virginis.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXII, Kraków 2022

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: