EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Hora Completorii
Post aliquam morulam, cum nox appropinquasset, rogat Joseph Dominam, ut permittat eum volvi linteaminibus, et sepeliri. Ipsa contendebat, dicens: Nolite, amici mei, tam cito filium meum accipere, vel mecum ipso sepelite. Flebat autem lacrymis irremediabilibus, aspiciebat vulnera manuum et lateris, modo unum, modo aliud; aspiciebat vultum ejus, et caput, et videbat spinarum puncturas, depilationem barbae, faciem et sputis et sanguine deturpatam, et caput tonsum; et de fletu et aspectu non poterat satiari. Legitur autem in quadam scriptura, quod Dominus devotae suae revelavit, quod ipse tonsus fuit capillis, et depilatus barba; sed Evangelistae non scripserunt omnia. Et quidem quod ipse fuit tonsatus, vel sicut est, nescio probare per scripturam, sed de depilatione barbae potest probari. Dicit enim Isaias in persona Domini (1): Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus.
Unde ipsa mater haec fideliter aspiciebat, morose videre volebat. Tardante autem hora, dicit Joannes: Domina, condescendamus Joseph et Nicodemo, et permittamus aptari et sepeliri corpus Domini nostri, quia propter nimiam moram possent pati calumniam a Judaeis. Ad hanc vocem tanquam grata et discreta, cogitans quod ipsi Joanni commissa est per filium, noluit amplius contendere, et benedicens eum, permisit aptari et involvi. Tunc Joannes, et Nicodemus, et alii coeperunt involvere corpus, et aptare cum linteaminibus, ut mos erat Judaeis. Domina tamen semper tenebat caput ipsius in gremio suo, quod sibi reservavit aptandum, et Magdalena pedes. Cum ergo venerunt ad crura prope pedes, dicit Magdalena: Rogo vos, ut permittatis me aptare pedes, apud quos sum misericordiam consecuta. Quibus permittentibus, illa pedes ipsos tenebat. Videbatur deficere prae dolore, et quos alias lacrymis compunctionis rigavit, nunc multo magis undis lacrymarum doloris et compassionis largiter lavit. Aspiciebat pedes sic vulneratos, perforatos, desiccatos et sanguinatos: amarissime multum flebat. Nam, ut Veritas de ipsa perhibuit testimonium (2), dilexit multum; et ideo flevit multum, et maxime in hoc ultimo obsequio Magistri et Domini sui, sic afflicti, sic flagellati, sic vulnerati, sic mortui, et in nihilum sic redacti. Vix cor sibi in corpore stare poterat prae dolore: sed bene cogitari potest, quod si posset, libenter ad pedes Domini sui expirasset. Non videbat remedium doloris, nec consueverat ei in talibus obsequi. Novum (a) et ultimum est hoc obsequium, quod ei nunc praestat; et in hoc praestando amaricatur anima sua, quia non potest illud facere, ut vellet intime et deceret. Vellet enim totum corpus lavare, ungere et bene aptare; sed non est tempus et locus. Non enim poterat plus, non poterat aliud: facit quod potest. Saltem pedes lavit cum lacrymis; tandem devote abstergit, amplexatur, deosculatur, involvit, et aptat fideliter, quantum melius novit et potest.
Sic ergo aptato corpore, respiciunt ad Dominam, ut ipsa compleat, et omnes planctum recipiunt. Tunc ipsa videns quod amplius differre non potest, ponit vultum super faciem dulcissimi filii sui, et dicit: Fili mi, in gremio meo te mortuum teneo: durum est valde divortium mortis tuae; jucunda et delectabilis fuit inter nos conversatio, et sine querela et offensa fuimus inter alios, quamvis tu, dulcissime fili mi, ut nocens sis modo occisus. Fideliter, fili mi, servivi tibi, et tu mihi, sed in hac pugna tua dolorosa, nec Pater tibi auxiliari voluit, nec ego potui. Tu teipsum dereliquisti propter amorem generis humani, quod redimere voluisti. Dura et nimis poenosa est ista redemptio, de qua gaudeo propter salutem hominum. Sed in tuis doloribus et morte tua multum affligor vehementer, quia scio quod nunquam peccasti, et sine causa tam amare occisus es morte tam turpissima. Modo ergo, fili mi, disjuncta est nostra societas, et me a te nunc oportet separari. Sepeliam ergo te ego mater tua moestissima; sed postea quo ibo? Ubi etiam morabor, fili mi? Quomodo sine te vivere possim? Tecum ergo libentius sepelirer, ut ubicumque esses, ego similiter essem tecum. Sed ex quo non possum corpore, sepeliar tamen mente; animam meam in tumulo sepeliam cum corpore tuo, eam tibi dimitto, eam tibi commendo. O fili mi, quam anxia est separatio ista! Et iterum, ex abundantia lacrymarum, multo melius lavit faciem filii, quam Magdalena pedes. Abstergit autem faciem ejus, et deosculans os et oculos ejus, in quodam sudario caput ipsum involvit, et diligenter aptavit. Tandem iterum benedixit eum.
Et tunc omnes adorantes eum flexis genibus, et pedes ejus deosculantes, accipiunt et portant ad monumentum. Domina tenebat caput et scapulas, Magdalena pedes; reliqui vero stabant in medio. Erat prope locum crucifixionis sepulchrum, quantum est longitudo ecclesiae nostrae vel circa, in quo sepelierunt eum reverenter flexis genibus, et cum fletibus magnis, et singultibus, et suspiriis crebris, et multis. Quo sepulto, Mater iterum benedixit, amplexatur eum, et stat super dilecto filio suo; sed elevantes eam, posuerunt magnum lapidem ad ostium monumenti.
(I) De hoc monumento dicit Beda (3), quod fuit domus rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut vix homo manu extenta culmen posset attingere, introitum habens ab oriente: in parte vero aquilonari locus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem pedes habens longitudinis.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 609-610.
Notae:
(1) Isa. L, 6.
(2) Luc. VII, 47.
(3) Bed., in Matth., c. XXVII.
(a) Edit. Vat. et Ven. Nonum.
Titulus marginalis:
(I) Forma sepulcri.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXII, Kraków 2022
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: