EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Hora vespertina, meditatio
(I) Iterum autem vident alios plures per viam venientes, qui erant Joseph ab Arimathia et Nicodemus, ducentes secum alios, portantes instrumenta, quibus corpus deponant de cruce; et portabant quasi centum libras myrrhae et aloes, et veniebant ad sepeliendum Dominum. Tunc surgunt omnes cum timore magno. O Deus, quanta est ista afflictio hodie! Circa conspiciens autem Joannes dixit: Ego cognosco ibi Joseph et Nicodemum. Tunc Domina, resumptis viribus, dicit: Benedictus Deus noster, qui mittit nobis auxilium; memor fuit nostri, et non dereliquit nos. Fili, occurras eis. Vadit ergo Joannes ejus obvius velociter, et attingentes se, ad invicem amplexantur cum fletu magno, non valentes per magnam horam ad invicem sibi loqui, ex compassionis teneritudine, et abundantia fletus et doloris; postea veniunt adversus crucem. Quaerit Joseph, qui sint ibi cum Domina, et quid sit de aliis discipulis. Dicit illi Joannes istas, quae ibi sunt. De discipulis autem respondet se nescire, quia nullus ibi fuit hodie. Quaerit etiam de his, quae circa Dominum facta sunt, et narrat ei Joannes per singula.
Cum autem fuerunt prope locum, genuflectentes et flentes adoraverunt Dominum. Applicantes autem recepti fuerunt reverenter per Dominam et alias socias genibus flexis, inclinantes usque ad terram. Similiter ipsi genuflectentes cum ploratu magno, sic steterunt per longam horam. Tandem Domina dicit: Benefacitis habentes memoriam Magistri vestri, quia multum vos dilexit: et fateor, quod in adventu vestro visum est mihi novam oriri lucem. Nesciebamus enim quid facere deberemus: Dominus vobis retribuat. Et illi: Dolemus ex toto corde nostro de his omnibus, quae contra eum facta sunt: praevaluerunt enim impii contra justum. Libenter eum eripuissemus de tanta injustitia, si potuissemus. Saltem hoc modicum obsequium Domino et Magistro nostro praestabimus. Surgentes ergo, paraverunt se ad deponendum corpus Jesu.
Tu autem, ut aliis locis dixi tibi, diligenter et morose modum depositionis attende. (II) Ponuntur duae scalae a lateribus crucis oppositae, Joseph ascendit super scalam lateris dextri, satagit extrahere clavum ipsius manus. Sed difficile est hoc, quia clavus grossus et longus est in ligno valde confixus, et sine magna suppressione manus Domini non videtur posse fieri. Sed non est vis, quia fideliter facit, et Dominus totum acceptat. Evulso illo, Joannes annuit Joseph, dictum clavum sibi porrigi, ne ipsum Domina videat. Deinde Nicodemus alium extraxit manus sinistras, et clavum similiter dat Joanni. Descends Nicodemus, et ivit ad clavum pedis. Joseph vero sustentabat corpus Domini; felix quippe ipse Joseph, qui corpus Domini meruit sic amplexari. Tunc pendentem manum dexteram Domina suscepit reverenter, et ponit ad vultum suum, intuetur, et osculatur cum lacrymis validis et suspiriis dolorosis.
Evulso autem clavo pedum, paulisper descendit Joseph, et omnes accipiunt corpus Domini, et ponunt in terram. Domina suscipit caput cum scapulis in gremio suo; Magdalena vero pedes, apud quos tantam gratiam olim invenerat. Alii circumstant; omnes faciunt planctum magnum super eum: omnes enim plangunt eum, quasi unigenitum, amarissime.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 608-609.
Notae:
Titulus marginalis:
(I) Depositio corporis Christi de cruce.
(II) Modus depositionis Christi a cruce.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: