MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXXX

 

De apertione lateris Christi

 

(I) Commorantibus ergo et sedentibus reverenda Domina nostra Maria, atque Joanne, Magdalena et sororibus matris Domini ab una parte prope crucem, et aspicientibus quasi sine intermissione Dominum Jesum pendentem sic in cruce inter latrones, sic nudum, sic afflictum, sic mortuum, sic et ab omnibus derelictum; ecce armati multi veniebant a civitate versus eos, qui mittebantur ut ipsis crucifixis crura frangerent, occiderent eos, ac sepelirent, ne corpora in cruce pendentia in magno die sabbati remanerent. Tunc Domina et omnes surgunt, et aspiciunt, et vident eos, et nesciunt quid hoc esse possit; renovatur dolor, et timor, et tremor crescit. Multum quidem Domina timet, et nescit quid faciat, et vertens se ad filium mortuum dixit: Fili mi dilectissime, quare redeunt isti? quid facere amplius tibi volunt? Nonne te occiderunt? Fili mi, putabam eos satiatos esse de te; sed, ut video, adhuc te mortuum persequuntur. Fili mi, nescio quid faciam. Te defendere a morte non potui; sed veniam, et stabo juxta crucem tuam ad pedes tuos. Fili mi, roga Patrem tuum, ut eos tibi placabiles faciat: ego autem quod potero faciam. Et omnes tunc quinque flentes iverunt, et apposuerunt se ante crucem Domini Jesu. Appropinquant autem illi cum furore et strepitu magno, et videntes latrones adhuc vivere, frangunt eis crura, et ipsos occidunt, et deponunt, et in aliquam fossam velociter illos projiciunt.

 

Redeuntibus autem ipsis versus Dominum Jesum, timens mater ne similiter faciant cum filio suo, tacta dolore cordis intrinsecus, cogitavit ad arma sua currere, scilicet ad humilitatem innatam. Et genibus positis, et brachiis cancellatis, vultu lacrymabili et voce rauca, sic eos alloquitur, dicens: Viri fratres, rogo vos propter Deum altissimum, ne amplius me vexare velitis in dilectissimo filio meo. Ego enim sum moestissima mater ejus, et scitis, fratres, vos quod nunquam offendi, nec injuriam aliquam vobis feci, et si filius meus visus est vobis contrarius, ipsum peremistis, et ego vobis remittam omnem injuriam, et offensam, et mortem filii mei. Hanc tamen misericordiam mecum facite, ne ipsum confringatis, ut saltem integrum valeam tradere sepulturae. Non expedit ut ejus crura frangantur: videtis enim quod jam mortuus est et migravit. Hora enim est postquam discessit. Joannes vero, Magdalena et sorores matris Domini, stabant genuflexi cum ea, et amarissime omnes flebant. O Domina, quid est quod agitis? ad pedes nefandissimorum statis; ibi oratis inexorabiles. Pietate creditis flectere crudelissimos et impiissimos, et humiliare superbos? Abominatio est superbis humilitas; incassum laboratis.

 

Unus autem, Longinus nomine, tunc impius et superbus, sed post conversus, et martyr et sanctus, porrigens lanceam de longe, eorum preces et rogamina contemnens, latus Domini Jesu dextrum vulnere grandi aperuit, et exivit sanguis et aqua. Tunc mater semimortua cecidit inter brachia Magdalenae. Joannes vero, dolore urgente, assumpto vigore, insurgit contra illos, dicens: Viri iniquissimi, quare hanc impietatem facitis? nonne videtis quod mortuus est? Vultis etiam matrem ejus moestissimam occidere? Discedatis, quia nos eum sepeliemus. Tunc illi, sicut Deo placuit, discesserunt.

 

Excitatur autem Domina, surgens quasi evigilans, quaerens quid sit de dilecto filio suo. Respondent ei, nihil esse factum de eo. Postea suspirat, et anxiatur, et respiciens filium suum vulneratum, dolore mortis atteritur. Vides quoties mortua est hodie? toties certe, quoties contra filium suum videbat fieri novitatem. Unde vere impletum est in ea, quod sibi dixerat Simeon (1): Tuam, inquit, ipsius animam gladius pertransibit. Sed nunc vere filii corpus, et matris animam, hujus lanceae gladius perforavit.

 

Ponunt autem omnes se iterum ad sedendum juxta crucem, quid facere debeant nescientes. Corpus enim deponere et sepelire non possunt, quia vires non habent sufficientes, nec instrumenta, quibus deponere ipsum possint. Recedere autem, sic eo remanente, non audent, et diu sic remanere, nocte appropinquante, non valent. Vides in quanta perplexitate sunt. O Deus benigne, quomodo permittis tuam ex omnibus electam, mundi speculum et reclinatorium nostrum, sic tribulari? Tempus autem esset, ut aliquantulum respirasset.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 607-608.

 

Notae:

(1) Luc. II, 35.

 

Titulus marginalis:

(I) De his quae post mortem contigerunt.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: