MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT VIII
De Circumcisione et fletu Domini

Octavo autem die circumcisus est puer. Duo autem magna hodie facta sunt: unum, quia manifestatum est nomen salutis, quod ab aeterno sibi impositum erat, et ab Angelo vocatum priusquam in utero conciperetur, hodie fuit declaratum et nominatum (1): Et vocaverunt nomen ejus Jesum. Jesus autem dicitur Salvator, quod est (2) nomen super omne nomen. (3) Nec est enim, ut apostolus Petrus ait, aliud nomen sub coelo, in quo nos oporteat salvos fieri. Secundum quod hodie factum fuit, quia incoepit Dominus Jesus suum sacratissimum sanguinem pro nobis effundere. Tempestive enim coepit pro nobis pati; qui peccatum non fecit, pro nobis poenam hodie portare incoepit. Compatere tu ei, et plora cum illo, quia hodie fortiter ploravit. Nam in solemnitatibus multum gaudere debemus propter nostram salutem; sed multum compati et dolere propter suas angustias et dolores. Audistis in nativitate quantam afflictionem habuit et penuriam; et inter alia hoc etiam fuit, quod quando mater posuit eum in praesepio, ad caput ejus posuit quemdam lapidem interposito forte foeno, ut habui a fratre nostro qui vidit, et adhuc ille lapis apparet ad memoriam ibidem muratus. Credas quod libentius posuisset pulvinar, si habuisset; sed cum aliud non haberet quod poneret, cum cordis amaritudine posuit illum lapidem. Audis et hodie, quia sanguinem suum fudit. Fuit enim caro ipsius cum cultello lapideo incisa. Nonne ergo compatiendum est ei? Ita: sic certe et matri. Ploravit ergo puer Jesus hodie, propter dolorem quem sensit in carne sua: nam veram carnem et passibilem habuit, sicut caeteri homines. Sed eo plorante, credisne quod mater potuerit lacrymas continere? Ploravit ergo et ipsa, quam plorantem Filius stans in gremio ejus aspiciens, parvulam manum suam ad os, et vultum ejus ponebat, quasi nutu rogans eamdem, ne ploraret: quam enim tenerrime diligebat, a ploratu cessare volebat. Similiter et mater, cujus viscera totaliter commovebantur in dolore et lacrymis filii, et nutu et verbis consolabatur eum. Intelligebat enim tanquam prudentissima voluntatem ejus, quamvis nondum loqueretur. Et dicebat: Fili, si vis me a ploratu cessare, cessa et tu. Non enim possum, te plorante, non plorare. Et tunc ex compassione matris, filius a singultibus desistebat. Mater vero et ipsius, et suos oculos tergebat, et vultum vultui applicabat: lactabat eum, et omnibus quibus poterat modis consolabatur. Et sic faciebat quoties plorabat: quod forte saepe puerorum more faciebat, ad ostendendum miseriam naturae humanae, quam vere assumpserat, et ad occultandum se, ne a diabolo cognosceretur. Cantat namque de ipso Ecclesia (4): Vagit infans inter arcta, etc. Hodierno autem tempore cessat circumcisio corporalis, et habemus baptismum, qui est majoris gratiae et minoris poenae. Sed debemus habere circumcisionem spiritualem, et omnia superflua rejicere, hoc est quod paupertatem commendat: nam verus pauper est vere spiritualiter circumcisus. Et hanc secundum Bernardum (5) paucis verbis tradit Apostolus, dicens (6): Habentes victum et vestitum, his contenti simus. Spiritualis etiam circumcisio debet esse in omnibus sensibus corporis nostri; videndo, audiendo, gustando, tangendo parcitate (a) utamur, et maxime in loquendo.

(I) Loquacitas est vitium pessimum, et Deo et hominibus odiosum, et displicibile; unde debemus esse circumcisi lingua, id est pauca et utilia loqui. Signum levitatis est multum loqui: unde silentium est virtuosa res, et non sine causa in religionibus ordinatum. Et circa hanc materiam, sic dicit Beatus Gregorius (7): «Ille loqui veraciter novit, qui prius bene tacere didicerit: quasi enim quoddam nutrimentum Verbi, est censura silentii». Idem alibi (8): «Qui in (b) sensu leves sunt, et in locutione praecipites erunt: quia quod levis conscientia concipit, levius (c) protinus lingua promit (d)». De hoc etiam dicit Bernardus sermone de Epiphania, qui incipit, In operibus Domini (9): «Jam vero de lingua quis nesciat, quam multum inquinaverit nos, per vaniloquia et mendacia, per detractiones et adulationes, per verba malitiae sive jactantiae? Pro his omnibus necessaria est hydria quinta, silentium scilicet, custos religionis, in quo est fortitudo nostra». Idem alibi (10): «Otiositas mater nugarum est, et noverca virtutum. Inter saeculares (e) nugae sunt, in ore sacerdotum blasphemiae. Sed et si nugae incidunt, interdum ferendae fortasse sunt; sed referendae nunquam. Consecrasti enim os Evangelio: illicitum jam talibus aperire illud».

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 520-522.

Notae:

(1) Luc. II, 21.

(2) Philip. II, 9.

(3) Act. IV, 12.

(4) In Dominic. Pass., ad matut. Hymn.

(5) Bern., in Circumc. Dom., serm. I, n. 4.

(6) I Tim. VI, 8.

(7) Greg., in Ezech., hom. XI, n. 3.

(8) Id., Moral., lib. V, c. XI, al. XIII, n. 30.

(9) Bern., in Dom. 1, post octav. Epiph., serm. II, n. 7.

(10) Id., de Consid., lib. II, c. XIII, statim a princ.

(a) Caet. edit. paucitate.

(b) Caet. edit. deest in.

(c) Al. levior.

(d) prodit.

(e) Add. nugae.

Titulus marginalis:

(I) Loquacitas, vitium pessimum.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: