EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Meditatio passionis Domini hora nona
(I) Dominus autem in cruce pendens usque ad exitum spiritus non fuit otiosus, sed faciebat et docebat utilia pro nobis. Unde dixit septem verba, quae scripta reperiuntur in Evangelio.
Primum fuit in ipso crucifixionis actu, cum oravit pro suis crucifixoribus, dicens (1): Pater, ignosce (a) illis, quia nesciunt (b) quid faciunt. Quod verbum magnae patientiae magnique amoris indicium praestat, et etiam fuit indicibilis charitatis.
Secundum fuit ad matrem, cum dixit (2): Mulier, ecce filius tuus, et ad Joannem: Ecce Mater tua. Non vocavit eam matrem, ne prae amoris vehementis teneritudine amplius ipsa doleret.
Tertium fuit ad latronem poenitentem, cum dixit (3): Hodie mecum eris in Paradiso.
Quartum fuit (4): Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? quasi dicat: Pater, tantum dilexisti mundum, ut dum me pro ipso tradidisti, dereliquisse me videaris.
Quintum fuit cum dixit (5): Sitio. In quo verbo fuit magna compassio matris, et sociorum ejus, et Joannis; et illis pessimis magna fuit laetitia. Nam licet exponi posset, quod sitiebat animarum salutem; tamen in veritate sitivit, quia sanguinis effusione erat totus exsiccatus intus, et etiam arefactus. Et cum illi maligni cogitare non possent, in quo ei plus nocerent; tamen vexandi novam materiam acceperunt. Unde dederunt ei bibere acetum mixtum cum felle. Maledictus eorum furor, quia pertinax, et quantum poterant, nocuerunt.
Sextum verbum fuit (6): Consummatum est; quasi diceret: Pater, obedientiam quam mihi dedisti, perfecte complevi. Adhuc, Pater, etiam quidquid vis, mihi filio tuo praecipe: paratus sum quidquid restat ulterius adimplere. Ego enim (7) in flagella paratus sum. Sed totum quod de me scriptum est, consummatum est: si tibi placet, Pater, revoca me modo tibi. Et Pater ad eum: Veni, dilectissime fili mi, omnia bene fecisti; nolo quod amplius anxieris: veni, quia in sinu meo et inter brachia mea te suscipiam. Et ex tunc languere coepit more morientium, modo claudendo oculos, modo aperiendo, et caput inclinare, modo in unam partem, modo in aliam, deficientibus omnibus viribus.
Tandem addidit septimum verbum cum clamore valido et lacrymis, dicens (8): Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, (9) emisit spiritum, (10) et inclinato capite super pectus versus Patrem, quasi gratias agens quod ipsum revocabat, tradidit ei spiritum suum. Ad hunc clamorem conversus fuit Centurio, qui ibi erat, et dixit (11): Vere filius Dei erat iste, audiens quod clamans expirasset: nam alii homines, cum moriuntur, clamare non possunt: et ideo in eum credidit. Fuit autem ita magnus ille clamor, quod usque in infernum fuit auditus. O qualis tunc erat anima matris, cum sic poenose videbat eum deficere, languere, lacrymari et mori! Credo quod vel propter angustiarum multitudinem absorpta erat, et quasi insensibilis facta, vel semimortua facta est, nunc quidem multo magis quam cum obviavit ei crucem portanti. Quid nunc Magdalena fidelis, et dilecta discipula, quid Joannes prae omnibus dilectus, quid aliae duae sorores Dominae faciebant? Sed quid facere poterant repletae amaritudine, completae doloribus, inebriatae absinthio? Irremidiabiliter omnes flebant. Ecce ergo pendet Dominus in cruce mortuus; redit tota multitudo; remanet mater moestissima cum illis quatuor; ponunt se ad sedendum juxta crucem, contemplantur dilectum suum, expectant a Domino auxilium, quomodo ipsum retrahere et sepelire tunc valeant. At tu, si contemplatus bene fueris Dominum tuum, considerare potes, quod (12) a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; non est in eo membrum, nec sensus corporis, qui summam afflictionem, seu passionem non senserit. Habes ergo quae de crucifixione et morte, in sexta et nona hora contigerunt, quae modicitati meae, vel tuae ruditati scribenda videntur ad praesens. Tu autem studeas devote, fideliter et sollicite his omnibus inhaerere. Nunc de his, quae post mortem contigerunt, dicamus.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 606-607.
Notae:
(1) Luc. XXIII, 34.
(2) Joan. XIX, 26.
(3) Luc. XXIII, 43.
(4) Matth. XXVII, 46.
(5) Joan. XIX, 28.
(6) Ibid., 30.
(7) Psal. XXVII, 18.
(8) Luc. XXIII, 46.
(9) Matth. XXVII, 50.
(10) Joan. XIX, 30.
(11) Matth. XXVII, 54.
(12) Isa. I, 6.
(a) Vulg. dimitte.
(b) Vulg. non enim sciunt.
Titulus marginalis:
(I) Septem verba Christi in cruce.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: