EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Meditatio passionis Christi hora tertia
(I) Petit ergo tota multitudo Judaeorum ut crucifigatur, et sic condemnatur a misero judice Pilato. Non recordantur beneficiorum et operum ejus, nec moventur propter innocentiam ejus; et quod crudele videtur, non retractantur propter afflictionem, quam ei prius intulerunt; sed gaudent principes et majores, quod intentionem pravam perfecerunt. Rident et derident eum, qui est verus Deus et aeternus, et mortem accelerant. Reducitur intus, spoliatur purpura, et stat nudus coram eis, nec datur ei revestiendi licentia. Attende hic diligenter, et considera staturam ejus in singulis partibus. Et ut intime compatiaris, et simul pascaris, averte parumper oculos a divinitate, et eum purum hominem considera, et videbis juvenem elegantem, nobilissimum, et innocentissimum, et amantissimum, totum autem flagellatum, et sanguine livoribusque respersum, pannos suos undique projectos sparsim de terra colligere, et cum quadam verecundia, reverentia et rubore se coram eis quamvis irridentibus revestire, ac si foret omnium infimus, derelictus a Deo, et omni auxilio destitutus. Intuere etiam eum diligenter, et pietate ac compassione movearis: nam modo colligit unum, modo alium (a), et coram illis se revestit. Redeas post ad divinitatem, et considera illam immensam, aeternam, et incomprehensibilem, et imperatoriam majestatem incarnatam, se flectentem humiliter, ad terram reclinantem et pannos recolligentem, se cum reverentia et rubore similiter vestientem ac si esset homo vilissimus, imo servus emptitius sub istorum dominio constitutus, et ab eis pro aliquo excessu correctus et castigatus. Intuere etiam eum diligenter, et humilitatem ejus admirare, et eidem etiam considerationibus compatiens, intueri potes eumdem cum ad columnam ligatus sic enormiter flagellatur.
Et eo revestito ducunt eum foras, ne mortem ulterius differant, et tunc venerabile lignum crucis longum, et grossum, et multum grave ponunt super humeros ejus, quod agnus mansuetissimus patienter suscipit et portat. Et ut dicitur in historiis, opinio est crucem Domini quindecim pedes habuisse in altum. Et tunc ducitur, et acceleratur, et opprobriis saturatur, ut supra in principio tactum fuit hora matutina. (II) Ductus autem fuit foras cum sociis suis, duobus utique latronibus. Ecce haec est sua societas. O bone Jesu! quantam verecundiam faciunt vobis isti vestri amici! latronibus vos associant, sed et deterius faciunt, qui crucem vobis portandam imponunt, quod de latronibus ipsis non legitur. Unde non solum, juxta Isaiam (1), cum iniquis deputatus est, sed iniquorum iniquior. Indicibilis est, Domine, patientia vestra.
Cerne igitur hic eum bene, quomodo vadit curvus subtus crucem, et vehementer anhelat. Compatere ergo ei quantum potes, in tot angustiis, et ludibriorum renovationibus posito. Et quia vere moesta mater ejus propter multitudinem gentium ei appropinquare non poterat nec videre, ivit per aliam viam breviorem cum Joanne et sociabus suis, ut alios praecedens ei approximare valeret. Cum autem extra portam civitatis in concursu viarum eum habuit obvium, cernens eum oneratum ligno tam grandi, quod primo non viderat, semimortua facta est prae angustia, nec verbum ei dicere potuit, nec Dominus ei, quia acceleratus erat ab eis, qui eum ducebant ad crucifigendum. Ulterius autem Dominus procedens parum post convertit se ad mulieres flentes, et dixit eis (2): Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, etc., sicut in Evangelio plenius continetur. Et in his duobus locis apparent vestigia ecclesiarum adhuc quae ibi factae sunt in memoriam hominum, ut habui a fratre nostro qui vidit. Qui etiam dicit, quod mons Calvariae, ubi fuit Christus crucifixus, distabat a porta civitatis, quantum locus noster a porta Sancti Germani. Unde nimis longa portatio crucis erat.
Cum ergo ulterius processisset, et ita esset fatigatus et confractus (b), quod amodo portare non posset, crucem deposuit. Illi autem pessimi differre nolentes mortem suam, timentes ne sententiam ejus revocaret Pilatus, quia ostendebat voluntatem dimittendi eum, coegerunt quemdam crucem portare, ipsum autem sic exoneratum, ut latronem ligatum, ad Calvariae locum duxerunt.
Nonne igitur haec quae in matutinali, et prima, et tertia hora passus est, videntur tibi sine ipsa (c) crucifixione vehementissimi dolores esse, et amarissimi, et horrores valde stupendi? Certe sic puto, et ad compassionem facientia motiva, quinimo valde inferentia passionem. Sic completa videntur, quae de his tribus dicenda sunt ad praesens. Videamus ergo nunc quae contigerunt in crucifixione et morte, scilicet hora sexta et nona: postea videbimus de his, quae contigerunt post mortem, scilicet hora vespertina et completorii.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 604-605.
Notae:
(1) Isa. LIII, 12.
(2) Luc. XXIII, 28.
(a) Caet. edit. unam, modo aliam.
(b) Caet. edit. contractus.
(c) Item ista.
Titulus marginalis:
(I) Christus ad mortem damnatur.
(II) Christus ducitur ad crucifigendum.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: