EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Meditatio passionis Christi hora prima
Mane autem tempestive redierunt principes et majores populi, et fecerunt eum ligari manus post tergum, dicentes: Veni nobiscum, latro, veni ad judicium, hodie complebuntur maleficia tua, modo tua sapientia apparebit. Et ducebant eum ad Pilatum; et ipse tanquam nocens sequebatur eos, cum esset agnus innocentissimus. (I) Cum autem mater ejus, Joannes et sociae, nam et ipse summo mane exierunt foras, ut venirent ad eum, occurrerunt ei in bivio, et videntes eum sic vituperabiliter et sic enormiter a tanta multitudine duci, quanto repleti sunt dolore, dici non posset. In isto autem mutuo conspectu, fuit dolor vehementissimus utriusque. Nam ipse Dominus multum affligebatur ex compassione quam habebat ad suos, et maxime erga matrem. Sciebat enim, quod propter ipsum dolebant usque ad animae a corpore avulsionem. Considera ergo et intuere diligenter per singula: sunt enim permultum, imo permaxime compassiva.
(II) Ducitur ergo ad Pilatum; et illae mulieres a longe sequuntur, quia appropinquare non possunt. Accusatur tunc ab illis in multis, et Pilatus ipsum misit ad Herodem. Herodes vero cupiens videre de suis miraculis, gavisus est; sed nec miraculum ab illo habere potuit, neque verbum. Igitur ex hoc reputans eum stultum, fecit in derisionem ipsum indui veste alba, et remisit eum Pilato. Et sic vide qualiter non solum malefactor, sed et stultus est omnibus illis reputatus: ipse autem omnia patientissime tolerabat. Intuere etiam hic eum, dum ducitur, et reducitur, demisso vultu, et verecunde incedentem, et omnium clamores, convicia et subsannationes audientem, et forte lapidum percussiones, et immunditiarum aliarum fetores suscipientem. Et etiam matrem et suos intuere discipulos cum indicibili moerore a longe stantes, et inde ipsum sequentes. Reducto autem eo ad Pilatum, illi canes cum audacia magna atque constantia prosequuntur suas accusationes: sed Pilatus causam mortis non inveniens in eum, ipsum dimittere nitebatur. Dixit ergo: Ipsum corripiam, et dimittam. O Pilate! tu Dominum tuum castigas? nescis quid agis, quia nec mortem, nec flagella meretur. Recte ageres, si te ad suum nutum corrigeres. Jussit autem eum durissime flagellari.
(III) Spoliatur ergo Dominus, et ad columnam ligatur, et diversimode flagellatur. Stat nudus coram omnibus juvenis elegans et verecundus, speciosus forma prae filiis hominum (1), suscipit spurcissimorum flagella dura et dolorosa, caro illa innocentissima, et tenerissima, mundissima, et pulcherrima. Flos omnis carnis, et totius humanae naturae, repletur livoribus et fracturis. Fluit undique regius sanguis de omnibus paribus corporis, superadditur, reiteratur, et spissatur livor super livorem, et fractura super fracturam, quousque tam tortoribus, quam inspectoribus fatigatis, solvi jubetur. Columna autem, ad quam ligatus fuerat, vestigia cruoris ostendit, sicut in historiis continetur. Hic ergo eum diligenter considera per longam moram, et si hic non compateris, cor lapideum puta te habere. Tunc impletum est quod ait Isaias propheta (2): Vidimus, inquit, eum, et non erat aspectus, et reputavimus eum quasi leprosum et humiliatum a Deo. O Domine Jesu! quis fuit tam audax, et tam temerarius, qui te spoliavit? Et qui illi audaciores, qui te ligaverunt? Sed qui illi audacissimi, qui te tam durissime flagellaverunt? Sed tu sol justitiae tuos radios subtraxisti, et ideo factae sunt tenebrae, ac tenebrarum potestas. Omnes sunt te potentiores. Amor tuus et iniquitas nostra sic te imbecillem fecerunt. Maledicta sit tanta iniquitas, pro qua sic affligeris.
Soluto Domino a columna, ducunt eum sic nudatum, sic flagellatum, per domum scrutando pro pannis, qui sparsim in domo projecti fuerunt ab expoliatoribus. Intuere eum sic bene afflictum et trementem durissime: erat enim frigus, sicut dicit Evangelium (3). Cum se vellet revestire, contendunt quidam impiissimi, dicentes Pilato: Domine, hic se fecit regem. Vestiamus eum, et honore regio coronemus. (IV) Et accipientes quamdam chlamydem sericam rubeam et turpem, vestiverunt eum, et spinis coronaverunt. Cerne ergo eum in singulis actibus et afflictionibus suis, quia omnia facit et sustinet quae et ipsi volunt. Purpuream suscipit, super caput spineam coronam portat, arundinem manu tollit, et ipsis genuflectentibus, et ut regem salutantibus, tacet et patientissime obmutescit. Cerne nunc in amaritudine cordis, et maxime caput ipsius plenum spinis arundine saepe percutitur. Et vide, depresso collo, cum dolore tam magno acerbos ictus tunc suscipit. Perforabant namque caput ejus sacratissimum acerbissimae illae spinae, ac totum madere faciebant sanguine. O miseri! quomodo tremendum adhuc apparebit vobis illud caput regale, quod vos nunc percutitis? Illudebant enim ei tanquam regnare volenti, et non valenti. Omnia autem sustinet, quia eorum saevitia nimia erat: sed nec illis suffecerat, quod ad majorem illusionem totam cohortem congregaverant; sed et coram ipso Pilato et toto populo adducunt eum foras publice sic illusum, et portantem spineam coronam, et purpureum vestimentum. Cerne nunc pro Deo quomodo etiam stat facie ad terram demissa, coram multitudine vociferante, et clamante (4): Crucifige eum, et insuper eum deridente et insultante, quasi sapientiores eo fuerint; et quomodo appareat, quod ipse se insipienter habuerit contra principes et phariseos, qui sic eum aptari fecerunt, et ad talem finem perducunt. Et sic non solum dolores et poenas, sed etiam opprobria, suscipiebat ab eis.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 603-604.
Notae:
(1) Psal. XLIV, 3.
(2) Isa. LIII, 2.
(3) Joan. XVIII, 18.
(4) Marc. XV, 13.
Titulus marginalis:
(I) Mater Maria cum aliis Christo occurrit.
(II) Ad Pilatum et Herodem ducitur Dominus.
(III) Flagellatur Christus.
(IV) Christus coronatur spinea corona.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: