MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXXV

 

Meditatio passionis Christi ante matutinum

 

Reassume ergo meditationes istas a principio passionis, et prosequere per ordinem usque in finem, de quibus, sicut mihi videtur, modicum tangam: tu vero, ut placet, exerciteris in amplioribus, ut et tibi Dominus ipse dabit. Attende ergo ad singula, ac si praesens esses; et cerne eum attente, cum a coena exiens, sermone completo, in hortum cum discipulis suis vadit. Ultimo nunc intra, et perpende quomodo affectuose, socialiter ac familiariter eis loquitur, et ad orationem hortatur; quomodo etiam ipse pusillum, id est, per jactum lapidis progrediens, humiliter ac reverenter positis genibus orat Patrem. Hic parumper subsiste, et mirabilia Domini Dei tui mente pia revolve.

 

(I) Orat nunc Dominus Jesus. Sed hactenus legitur pluries sic orasse: sed pro nobis tunc ut advocatus noster, nunc autem pro se orabat. Compatere, et admirare profundissimam suam humilitatem. Cum enim sit Deus Patri suo coaeternus et coaequalis, oblitus videtur se Deum esse, et orat ut homo, stat tanquam quilibet homunculus de populo, Dominum orans. Considera etiam perfectissimam obedientiam. Quid enim orat? certe orat Patrem, ut hora mortis ab eo transferatur; habet hoc expedire ut non moreretur, si ei placeret; et non exauditur, secundum aliquam dico voluntatem, quae in eo erat. Fuit tamen in eo multiplex voluntas, ut dicam. Et hic etiam tu compatere, quia vult Pater ut penitus moriatur, et ei, quamvis vero et unico filio proprio, non pepercit, sed pro nobis omnibus illum sic tradidit (1). Sic enim dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret (2). Dominus autem Jesus hanc obedientiam suscipit, et exequitur reverenter. Vide in tertio loco indicibilem ad nos charitatem, tam Patris, quam Filii, compassione, admiratione venerationeque dignissimam. Propter nos haec mors indicitur, et sustinetur propter nimiam charitatem ipsorum. Orat ergo Dominus Jesus Patrem prolixe, dicens: Mi Pater clementissime, rogo te, ut (3) exaudias orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam. Intende mihi et exaudi me, quia contristatus sum in exercitatione mea, et anxiatus est in me spiritus meus, et in me turbatum est cor meum. Inclina ergo ad me aurem tuam, et intende voci deprecationis meae. Tibi, Pater, placuit me in mundum mittere, ut pro injuria tibi ab homine facta satisfacerem. Et statim cum voluisti, dixi (4): Ecce vado. Et sicut in capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, sic volui. Veritatem tuam et salutare tuum annuntiavi. Pauper fui, et in laboribus a juventute mea, faciens voluntatem tuam, et omnia quae mandasti, feci. Paratus sum etiam complere quae restant. Si tamen, Pater mi, fieri potest, tolle a me tantam amaritudinem, quanta mihi parata est ab adversariis meis. Vide enim, Pater, quanti (a) adversantur adversum me, et quot et quanta mihi imponunt, propter qua accipere animam meam consiliati sunt. Sed Pater sancte (5), si feci ea, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Ego enim (6) quae tibi placita sunt, feci semper, ipsi vero (7) posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea, et discipulum meum corruperunt, et suum ducem ad me perdendum fecerunt, et (8) appenderunt mercedem meam triginta argenteis, quibus appretiatus sum ab eis. Rogo te, Pater mi, ut transferas a me calicem istum (9). Si autem aliter tibi videtur, fiat voluntas tua, et non mea (10). Sed exurge, Pater, in adjutorium meum, festina ut me adjuves. Dato enim, dilectissime Pater, quod me nescierunt filium tuum, quia innocentem vitam cum eis duxi, et multa bona eis contuli, non deberent, Pater, sic mihi esse crudeles. Recordare namque, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, ut avertam indignationem tuam ab eis (11). Sed vae, numquid redditur pro bono malum? ipsi autem foderunt foveam animae meae, et mortem turpissimam paraverunt. Tu vides (12), Domine, ne sileas, ne discedas a me: quoniam (13) tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet. Ecce in conspectu tuo sunt qui tribulant me, quaerentes animam meam. Improperium expectavit cor meum, et miseriam (14). Et rediens Dominus Jesus ad discipulos suos, excitat, et de orando confortat. Et iterum secundo et tertio ad orationem rediit; in tribus enim diversis locis distantibus ab invicem per jactum lapidis, non quantum quis excutiens brachium projicere posset, sed quantum sine magna violentia lapidem mitteret, forte quanta est longitudo domorum nostrarum, ut habeo a fratre nostro, qui fuit ibi, et adhuc in ipsis locis sunt vestigia ecclesiarum, quae ibi factae fuerunt. Rediens ergo ad orationem, ut dixi, secundo et tertio eumdem sermonem oravit, et addidit: Pater, si sic decrevisti, ut penitus crucis patibulum subeam, fiat voluntas tua. Sed recommendo tibi dilectissimam matrem meam, et discipulos meos, quos hucusque servavi. Pater mi, serva eos amodo. Et interim sacratissimus ille sanguis corporis sui, in modum sudoris erumpens in hac agonia, sive certamine, dum prolixius orat, usque ad terram abundanter decurrit.

 

Considera nunc ergo eum, quanta nunc est animae suae angustia. Sed et hic illud animadverte contra impatientiam nostram, quia Dominus tribus vicibus oravit, antequam a Patre responsionem acciperet.

 

(II) Cum autem sic orat anxiatus Dominus Jesus, ecce angelus Domini, princeps militiae coelestis exercitus, Michael scilicet astitit confortans eum, et dicens: Salutem, Deus meus Jesu. Ego orationem vestram, et sudorem vestrum sanguineum Patri vestro obtuli in conspectu totius curiae supernae, et omnes procidentes supplicavimus, ut calicem hunc transferret a vobis. Et respondit Pater: Novit dilectissimus filius meus Jesus, quod humani generis redemptio, quam sic optamus, sine sanguinis sui effusione sic decenter fieri non potest: et ideo, si salutem vult animarum, oportet eum pro eis mori. Quid ergo decernitis? (b) Tunc respondit Dominus Jesus angelo: salutem animarum omnino volo, et idcirco potius eligo mori ut salventur animae, quas ad imaginem suam Pater creaverat, quam velim non mori, et animae non redimantur. Fiat ergo voluntas Patris mei. Et angelus ad eum: Confortamini ergo, et viriliter agite: excelsum enim decet magnifica facere, et magnanimum ardua tolerare. Cito pertransibunt poenalia, et succedent perpetuo gloriosa. Dicit Pater quod semper vobiscum est, et quod matrem vestram et discipulos ipse servabit, ipsosque incolumes vobis reddet. Et humilis Dominus reverenter et humiliter suscipit hanc confortationem etiam a sua creatura, considerans se esse minoratum paulo minus ab angelis, dum est in hac valle misera tenebrarum. Et sic contristabatur ut homo, et valefecit ei. Et sic ex verbis angeli fuit confortatus ut homo, rogans ut eum Patri ac coelesti curiae commendaret. Surgit ergo tertio ab oratione totus sanguine madefactus: quem conspice tergentem sibi vultum, vel etiam forte in torrente lavantem, totumque afflictum reverenter cerne, eique intime compatere, quia sine ingenti acerbitate doloris hoc sibi contingere nullatenus potuit.

 

Dicunt sapientes et expositores, quod oravit Dominus Jesus Patrem, non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi: quia compatiebatur Judaeis, quia pro sua morte saevissima perderentur. Non enim ipsi occidere eum debebant, quia ex ipsis erat, et in lege eorum continebatur, et tanta eis beneficia impendebat, dum orabat Patrem pro salute Judaeorum, et dicebat: Ut credat multitudo gentium, non recuso passionem. Si vero Judaei excaecandi sunt ut alii videant, non mea voluntas, sed tua fiat. (III) Fuit enim in Christo tunc quadruplex voluntas, scilicet voluntas carnis, et haec nullo modo volebat pati; voluntas sensualitatis, et haec remurmurabat, et timebat; voluntas rationis, et haec obediebat, et consentiebat, nam juxta Isaiam dicitur (15): Oblatus est, quia ipse voluit. Et fuit in eo voluntas divinitatis, et haec imperabat, et sententiam ipsa dictabat. Igitur quia verus erat homo, ut homo erat in magna angustia positus. Et ideo intime compatere ei, et considera, et vide diligenter omnes actus et singulas affectiones Domini Dei tui. Venit autem ad discipulos suos dicens (16): Dormite jam, et requiescite, qui ibi aliquantulum dormierunt. Bonus autem pastor vigilat super custodiam gregis sui pusilli. O grandis amor! vere in finem dilexit eos, cum in tanta positus agonia eorum procurat quietem. Videbat autem a longe adversarios suos venientes cum facibus et armis, nec tamen discipulos excitavit, nisi cum prope et juxta eos erant, tunc dicit eis: Sufficit, satis dormistis, ecce qui me tradet, appropinquat.

 

(IV) Et adhuc eo loquente, venit ante illos nequam Judas, pessimus mercator, et osculatus est eum (17). Dicitur enim quod moris erat Domini Jesu, discipulos quos emittebat, in osculo recipere redeuntes; et propterea proditor ille in signum Jesum per osculum tradidit, et praecedens alios cum osculo rediit, quasi dicat: Non sum ego cum istis armatis; sed rediens more solito, te osculor et dico: Ave, Rabbi. Intuere ergo bene, et prosequens Dominum, vide quo modo patenter et benigne suscipit ipsius infelicis amplexus, et oscula proditoris, cujus paulo ante pedes laverat, et summo cibaverat cibo. Et quo modo se patitur capi, ligari, percuti, et furibunde duci, ac si esset malefactor, et omnino impotens ad se defendendum. Quo modo etiam compatitur discipulis suis fugientibus et errantibus. Sed et ipsorum dolores cernere potes, quomodo inviti et dolentes gemitus et suspiria dabant, et velut orphani et timore perterriti recedebant, et magis ac magis eorum augebatur dolor, cum videbant et Dominum suum sic viliter trahi, et canes istos trahentes eum ad victimam, et illum quasi agnum mansuetissimum sine resistentia ipsos sequi. Conspice nunc eum, quomodo dicitur ab illis nequissimis de torrente sursum Hierusalem festinanter et anxie, manibus post tergum ligatis, exchlamydatus tunica, supercinctus non curiose, capite discoopertus, et curvus ex fatigatione, et vehementi acceleratione incedens. Cum autem praesentatur principibus sacerdotum Annae et Caiphae et aliis senioribus congregatis, illi quasi leo capta praeda exultant, ipsum examinant, falsos procurant testes, qui eum condemnant et expuunt in ejus sacratissimam faciem, oculos velant, colaphizant, alapis caedunt, dicentes (18): Prophetiza, quis est qui te percussit? Et multis opprobriis eum vexant; et in omnibus se patienter habebat. Et hic in singulis eum conspice, et compatere.

 

Tandem illi majores recesserunt, mittentes eum in quemdam carcerem ibi subtus solarium, qui adhuc videri potest, vel ejus vestigium; et ligaverunt eum ad quamdam columnam lapideam, cujus pars postea comminuta est, et adhuc apparet, ut habeo ex fratre nostro, qui vidit. Dimiserunt nihilominus aliquos armatos ad tutiorem custodiam, qui eum per totam noctem residuam vexaverunt derisionibus et maledictis vacantes. Intuere ergo qualiter audaces et pessimi conviciantur eidem, dicentes: Credebas tu melior et sapientior esse principibus nostris: quae stultitia erat tua! non debebas aperire os tuum contra eos: quomodo fuisti ausus sic facere? Sed nunc apparet sapientia tua, ut stes modo sicut tuis convenit paribus, et dignus proculdubio es morte, et tu eam habebis. Et sic per totam noctem modo unus, et modo alius insultabat verbis, et factis contra eum. Quanta, credis, dicunt, et faciunt hi mercenarii? opprobriis vilissimis indiscrete et irreverenter ei insultant. Intuere nunc Dominum verecunde et patienter tacentem ad omnia, tanquam in culpa deprehensum, et vultu in terram demisso; et sibi compatere vehementer. O Domine, ad quorum manus venisti! quanta est patientia tua! Vere ista est hora tenebrarum.

 

Et sic stetit rectus ad illam columnam ligatus usque ad mane. Interim autem Joannes vadit ad Dominam et socias in domum Magdalenae congregatas, in qua coenam fecerant, et narrat cuncta quae Domino et discipulis contigerunt. Tunc indicibilis planctus, ejulatus et clamor factus est ibi. Intuere eas, et compatere, quia in afflictione permaxima et dolore vehementissimo sunt de dilecto Domino suo, quia bene vident et credunt nunc ipsum Dominum moriturum. Tandem Domina secedit ad parietem, et in orationem se convertit, dicens: Pater reverendissime, Pater piissime, Pater misericordissime, recommendo vobis filium meum dilectissimum. Non sis ei crudelis, quia cunctis es benignus. Pater aeterne, morieturne filius meus Jesus? Nihil enim mali fecit. Sed, Pater juste, si redemptionem vultis humani generis, per alium modum, obsecro, faciatis; omnia namque possibilia sunt vobis. Rogo vos, Pater sanctissime, si placet vobis, non moriatur filius meus Jesus; liberate ipsum de manibus peccatorum, et reddite ipsum mihi. Ipse propter obedientiam vestram et reverentiam non se juvat. Dereliquit seipsum, et tanquam imbecillis et impotens est inter istos. Unde vos illum, Domine, adjuvate. Haec et his similia orabat Domina cum affectu suo toto et conatu, et cum magna amaritudine cordis sui. Compatere nunc ei, quam sic cernis afflictam.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 600-603.

 

Notae:

(1) Rom. VIII, 32.

 

(2) Joan. III, 16.

 

(3) Psal. LIV, 2 et seq.

 

(4) Psal. XXXIX, 8 et seq.

 

(5) Psal. VII, 4 et seq.

 

(6) Joan. VIII, 29.

 

(7) Psal. CVIII, 5.

 

(8) Zach. XI, 12.

 

(9) Marc. XIV, 36.

 

(10) Luc. XXII, 42.

 

(11) Jerem. XVIII, 20.

 

(12) Psal. XXXIV, 22.

 

(13) Psal. XXI, 12.

 

(14) Psal. LXVIII, 21.

 

(15) Isa. LIII, 7.

 

(16) Matth. XXVI, 45.

 

(17) Ibid., 47-49.

 

(18) Marc. XIV, 65; Matth. XXVI, 68.

 

(a) Caet. edit. quanta.

 

(b) discernitis.

 

Titulus marginalis:

(I) De oratione in horto.

 

(II) Michael angelus Christum in agonia confortat.

 

(III) Quadruplex voluntas Christi dum orat in horto.

 

(IV) Christus capitur.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: