MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

SEXTA FERIA

 

CAPUT LXXIV

 

Meditatio de passione Domini in generali

 

Occurrit nunc, ut de passione Domini nostri Jesu Christi pertractemus. Qui ergo in passione et cruce Domini gloriari desiderat, sedula cordis meditatione debet in ipsa persistere, cujus mysteria, et quae circa eam facta sunt, si toto forent perspecta intuitu mentis, in novum, ut puto, statum adducerent meditantem. Nam profundo corde et totis viscerum medullis eam perscrutanti, multi adsunt passus insperati, ex quibus novam compassionem, novum amorem, novas consolationes, et per consequens novum quemdam statum susciperet, quae sibi praesagium et participatio gloriae viderentur. Ad hunc autem statum consequendum, crederem tanquam ignarus et balbutiens, quod totam illuc mentis aciem vigilantibus oculis cordis, omissisque aliis curis extraneis, dirigi oporteret: et quod quis se praesentem exhiberet omnibus et singulis, quae circa dominicam ipsam crucem, passionem et crucifixionem contigerunt, affectuose, diligenter, amorose et perseveranter. Te ergo hortor, ut si vigilanter attendisti praemissa, quae de ipsius vita dicta sunt, hic multum vigilantius totum apponas animum, totamque virtutem: quia hic maxime apparet illa charitas ejus, quae corda nostra deberet totaliter concremare. Cuncta vero cum modificatione solita accipe, scilicet quae sic meditari poterunt, ut narrabo. Non enim in hoc opusculo aliquid affirmare intendo, quod non per sacram Scripturam, vel dicta Sanctorum, vel opiniones approbatas affirmatur, vel dicitur.

 

Videtur autem mihi non incongrue dici, quod non solum illa poenalis, et mortalis crucifixio Domini, sed ea quae praecesserunt eamdem, sunt vehementissimae compassionis, amaritudinis et stuporis. Quid enim est cogitare, quod ipse Dominus noster super omnia benedictus Deus, ab hora qua de nocte captus est, usque ad sextam crucifixionis suae horam, fuit in bello continuo, doloribus magnis, opprobriis, illusionibus et tormentis? Non enim sibi datur vel modica requies. Sed in quali erat bello et conflictu, audi et vide.

 

(I) Alius ipsum dulcem, et mitem, et pium Jesum apprehendit; alius ligat; alius insurgit, et alius exclamat; alius impellit, alius blasphemat; alius expuit in eum, et alius vexat; alius circumvolvit, alius interrogat; alius contra eum falsos testes inquirit, et alius inquirentes associat; alius contra eum falsum testimonium dicit, aliusque accusat; alius deludit, et alius oculos ejus velat; alius faciem ejus pulcherrimam caedit, alius colaphizat; alius eum ad columnam ducit, et alius expoliat; alius, dum ducitur, percutit, alius vociferatur, et alius eum insultanter ad vexandum suscipit, et alius ad columnam ligat; alius in eum impetum facit, et alius flagellat; alius eum purpura in contumeliam vestit, et alius spinis eum coronat; alius arundinem in manu ejus ponit; alius furibunde accipit, ut spinosum caput percutiat; alius nugatorie genuflectit, alius deridet genuflexionem; et plura ei intulerunt opprobria. Ducitur, et reducitur; spuitur, et reprobatur; volvitur, et circumflectitur huc atque illuc tanquam stultus, et stultissime imbecillis; sed et tanquam latro, et impiissimus malefactor; modo ad Annam, modo ad Caipham, modo ad Pilatum, modo ad Herodem, et iterum ad Pilatum, et ibidem modo intus, modo foris ducitur et attrahitur. Deus meus! quid est hoc?

 

Nonne tibi videtur hoc durissimum, amarissimum, et continuum, et magnum bellum? Sed expecta parumper, et duriora videbis: astant contra eum constanter principes, et Pharisaei, seniores, et millia populi. Acclamatur ab omnibus unanimiter, ut crucifigatur. Crux humeris jam fraetis et laceratis imponitur, in qua crucifigitur; concurrunt undique cives et advenae, tam majores, quam ribaldi vinique potatores, non ad compatiendum, sed vilissime deridendum. Nemo est qui eum agnoscat; sed luto et immunditiis impetuose eum commaculant et affligunt; et dum ignominiam suam portat, factus est (1) illis in parabolam. Contra eum loquebantur, qui sedebant in porta; et in eum psallebant qui bibebant vinum. Impellitur et anxiatur, trahitur et acceleratur: et sic flagellatus, fatigatus, totusque maceratus, et opprobriis saturatus usque ad summum, non sinitur requiescere, non esse in otio; vix potest refocillare spiritum, quousque perventum est ad Calvariae locum, utique immundissimum et foetidissimum. Et omnia cum impetu fecerunt et furore. In ipso autem loco, finis et quies bello imponitur, de quo tractamus; sed est illa quies asperior bello, et crucifixio, et lectus doloris. Ecce qualis quies. Vides ergo quomodo usque ad sextam horam passus est longum et durum bellum. Vere (2) intraverunt aquae usque ad suam animam, et (3) circumdederunt eum canes multi, terribiles, fortes et feroces, et concilium malignantium eum obsedit, qui dire et (4) ut gladium bis acutum (a) exacuerunt in eum linguas et manus.

 

Ex his ergo, quae dicta sunt, expedita videntur, quae de passione Domini dici possunt summatim in tribus horis primis, usque ad sextam, scilicet matutinali, prima, et tertia. Sed non sic, non est tanta amaritudo et poena Domini Jesu sic leviter pertractanda: propter quod reflecte oculos, et intende. Magna enim et multiplex consideratio superest, multumque penetrativa et pia, dummodo, ut dictum est, exhibeas te praesentem: haec enim in quadam generalitate sunt dicta. Sed videamus singula diligenter: non enim debet nos taedere ista cogitare, quae ipsum Dominum non taeduit tolerare.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 599-600.

 

Notae:

(1) Psal. LXVIII, 12. 13.

 

(2) Ibid., 2.

 

(3) Psal. XXI, 17.

 

(4) Psal. LXIII, 3. 4.

 

(a) Caet. edit. gladius bis acutus.

 

Titulus marginalis:

(I) Poenas omnes quas Christus passus est, in genere recenset.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: