EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
De coena Domini; item de ablutione pedum; item de institutione Eucharistiae; item quinque meditanda ex sermone Domini
Adveniente jam et imminente tempore miserationum et misericordiarum Domini Jesu, quo disposuerat salvam facere plebem suam et eam redimere, non corruptibili auro et argento, sed pretiosissimo sanguine suo (1); voluit coenam facere cum discipulis suis notabilem, antequam ab eis per mortem discederet, in signum memoriale recordationis, ac etiam ut compleret mysteria, quae restabant complenda. Fuit autem haec coena magnifica valde, et magnifica sunt quae fecit ibi Dominus Jesus. Ad quae intuenda te cum summa attentione praesentem exhibe: quia si hoc digne et vigilanter feceris, non patietur te curialis Dominus redire jejunam. Circa ipsam igitur quatuor principaliter, quae ibi notabiliter facta fuerunt, meditanda occurrunt: primo, ipsa corporalis coenatio; secundo, pedum discipulorum per Dominum Jesum ablutio; tertio, sacramenti sui sacratissimi corporis institutio; et quarto, pulcherrimi sermonis per ipsum compositio. De quibus per ordinem videamus.
(I) Circa primum attende, quod (2) Petrus et Joannes iverunt jussu Domini Jesu, ad quemdam amicum suum in montem Sion, ubi erat coenaculum grande stratum, ad parandum pascha. Sed et Dominus cum aliis discipulis die Jovis, advesperascente die, civitatem intravit, et ad ipsum locum ivit. Aspice nunc igitur eum stantem in aliqua parte domus, et colloquentem cum suis discipulis salubria, et interim in coenaculo parabatur pro eis per aliquos de septuaginta duobus discipulis pascha. Legitur namque in legenda sancti Martialis, quod ipse cum aliquibus de septuaginta duobus discipulis fuit ipso die sero ad ministrandum Domino Jesu, quando lavabat pedes discipulorum suorum. Cum autem essent omnia in coenaculo parata, dilectissimus Joannes, qui sollicite ibat et redibat ad parandum et juvandum in praeparatione praefata, venit ad Dominum Jesum, dicens: Domine, vos potestis coenare, quando placet vobis, quia omnia sunt parata.
Conspice nunc bene et morose omnia quae dicuntur et fiunt, quia viscerosa sunt valde; nec abbrevianda sunt, sicut caetera Domini Jesu facta, sed potius dilatanda. In hoc igitur est maxima vis omnium meditationum de ipso, sed et amoris istius magis, scilicet propter excessiva insignia, quae in hac coena facta fuerunt.
Surgit ergo Dominus Jesus, et discipuli ejus cum eo. Joannes vero ejus lateri se jungens, ab eo se deinceps nullatenus separavit: nullus enim sic fideliter ac familiariter adhaesit ei, sicut Joannes. Nam cum captus fuit, introivit cum eo in atrium principis sacerdotum, nec in crucifixione, nec in morte, nec post mortem dimisit eum, quousque fuerat ipse sepultus. In hac autem coena juxta eum sedit, licet esset minor aliis. (II) Intrant autem coenaculum omnes, lavant manus, et circumstantes mensam devotissime benedicunt. Aspice bene per singula. Scire autem debes, quod ipsa mensa erat in terra, et more antiquorum in terra sederunt ad coenam. Erat autem mensa quadra, ut creditur; de pluribus tamen tabellis; quam ego vidi Romae in ecclesia Lateranensi, et ego eammet mensuravi. Est autem in uno quadro duorum brachiorum, et trium digitorum vel palmi, vel citra: ita quod, licet arcte, tamen in quolibet quadro, ut creditur, tres discipuli sedebant, et Dominus Jesus humiliter in quodam angulo; ita quod omnes in uno catino comedere poterant. Et propterea non intellexerunt eum discipuli, quando dixit: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet, quia omnes pariter intingebant. Benedictione igitur facta per dexteram Domini, sedent circa mensam, Joanne sedente juxta Dominum Jesum Christum. Agnus paschalis tunc eis defertur. Sed attende, quod dupliciter poteris hoc meditari: uno modo, quod sedeant, sicut jam dixi; alio modo, ut stent recti cum baculis in manibus, comedentes agnum cum lactucis agrestibus, et ita observantes quae in lege Domini mandantur; dummodo postea eos mediteris sedere ad aliquid manducandum, ut ex pluribus locis textus potest colligi, quia nec Joannes recumbere supra pectus Domini aliter potuisset, nisi sedendo.
Delato ergo agno paschali asso, accepit eum verus et immaculatus agnus, scilicet Dominus Jesus, qui erat in medio illorum tanquam qui ministrat, sciditque eum in frusta, discipulis alacriter porrexit, et ad comedendum confortat. Ipsi vero comedebant; sed alacritatem non capiebant, semper pavidi, ne novitas contra Dominum fieret. Coenantibus autem eis, patefecit factum apertius, et inter alia ita ait (3): Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Unus autem vestrum me traditurus est. Haec vox in corda ipsorum, ut gladius acutissimus intravit; et comedere cessaverunt, aspicientes seipsos invicem et dicentes: Numquid ego sum, Domine? Aspice nunc bene ipsos, et compatere tam Domino Jesu, quam ipsis, quia in magno dolore sunt positi. Ipse autem proditor, ne viderentur haec verba pertinere ad ipsum, comedere non cessavit.
Joannes vero, ad instantiam Petri, quaesivit et dixit: Domine, quis est, qui tradet te? Et Dominus Jesus tanquam singulari dilecto familiariter ei aperuit. Joannes vero stupefactus, et cordialiter gladiatus, versus eum se inclinavit, et super pectus ejus recubuit. Petro autem Dominus non dixit, quia, ut dicit Augustinus (4), si ipsum scivisset, dentibus proditorem discerpsisset. Sed per Petrum signantur activi, per Joannem contemplativi, ut dicit Augustinus in eadem Homilia in Evangelium, quod legitur in festo sancti Joannis. Unde habes hic argumentum, quod contemplativus non intromittit se de actibus extrinsecis, et de ipsis etiam offensis Domini vindictam non expetit; sed gemit interius, et per orationes se ad Deum convertit, et fortius ei per contemplationem approximans, eique inhaerens, omnia suae dispositioni committit. Nam aliquando ipse contemplativus, ex zelo Dei et animarum, exterius exit, ut supra (5) plenius habuisti in tractatu de Vita contemplativa.
Hic etiam habes, quod nec ipse Joannes dixit Petro, quamvis ad ipsius nutum Dominum quaesivisset. Ex quo potes colligere, quod contemplativus non debet secretum sui Domini revelare. Legitur autem de beato Francisco, quod revelationes occultas non revelabat exterius, nisi quantum fraternae salutis urgebat zelus, vel supernae revelationis dictabat instinctus.
Nunc igitur conspice Domini benignitatem, quomodo dilectum suum supra pectus suum retinet tam benigne. O quam tenerrime se ad invicem diligebant! Conspice etiam alios discipulos multum moestos ad hanc Domini vocem, non comedentes, sed se invicen aspicientes, et super his consilium capere nescientes. Haec de primo articulo sufficiunt.
(III) Circa secundum vero diligenter attende. His namque sic se habentibus, surgit (6) Dominus Jesus a coena: surgunt statim et discipuli, ignorantes quo ire velit. Ipse autem descendit cum eis in locum alium inferius in eadem domo, ut dicunt qui locum viderunt; et ille omnes sedere fecit, aquam jubet sibi afferri, ponit vestimenta sua, linteo se praecingit, et aquam mittit in pelvim lapideam, ut lavaret ipsorum pedes. Recusat Petrus, et totus stupefactus rem suo judicio sic indecentem declinat. Sed audita Christi comminatione, sapienter consilium mutavit in melius. Considera nunc bene singulos actus, et cum admiratione conspice quae geruntur. Inclinat se summa majestas, et humilitatis magister usque ad piscatoris pedes stat incurvatus, et genibus flexis, coram ipsis sedentibus. Lavat propriis manibus, abstergit, deosculaturque omnium eorum pedes. Sed et illud superexaltat humilitatem, quod et ipsi proditori eadem obsequia ipse praebet. Sed, o cor nequam, et omni duritia durius, si sic ad tantam humilitatem non emolliris, si sic Dominum majestatis non vereris, si sic usque ad ipsius semper tibi benefici, semperque innocentis saevis interitum! Sed vae tibi, miser: tu quidem obduratus, quod concepisti, parturies; non tamen ipse, sed tu peribis. Admiranda est ergo merito tanta humilitatis et benignitatis profunditas, etc.
Hoc autem completo ministerio, redit ad locum coenae, et iterum recumbens, eos ad suum exemplum imitandum confortat.
(IV) Potes autem hic meditari, quod Dominus Jesus exemplum dedit nobis isto sero quinque magnarum virtutum, scilicet humilitatis, ut dictum est lavando; charitatis, in sacramento corporis et sanguinis sui, et in sermone, qui est monitis charitatis plenus; patientiae, in sustinendo proditorem suum, et multa opprobria, quando fuit captus et ductus ut latro; obedientiae, in eundo ad passionem suam, et mortem ex obedientia Patris; orationis, in orando in horto tribus vicibus. In his ergo virtutibus eum imitari conemur. Et haec de secundo articulo.
(V) Circa tertium vero meditando obstupesce illam charissimam dignationem, et dignantissimam (a) charitatem, qua nobis tradidit semetipsum, et reliquit in cibum. Cum ergo lotis discipulorum pedibus iterum recubuisset, volens finem dare legalibus institutis et sacrificiis et novum incipere testamentum, seipsum sacrificium novum facit, et (7) accipiens panem, oculos ad Patrem elevans, confecit altissimum sacramentum corporis sui, et dans discipulis: HOC EST CORPUS MEUM, quod pro vobis tradetur. Similiter et calicem, dicens: HIC EST SANGUIS MEUS, qui pro vobis effundetur. Aspice nunc bene pro Deo, quomodo diligenter, fideliter et devote praedicta facit, et manibus propriis communicavit illam dilectam et benedictam familiam suam. Et tandem in amoris recordationem subjungit, dicens: Hoc facite in meam commemorationem. Hoc est illud memoriale, quod animam gratam, cum ipsum suscipit manducando, vel fideliter meditando, deberet totam ignire, et inebriare, et in ipsum Dominum prae amoris et devotionis vehementia totaliter transformare. Nihil enim majus, charius, dulcius et utilius nobis relinquere poterat, quam seipsum. Ipse namque, quem in sacramento sumimus, ille idem est, qui de virgine mirabiliter incarnatus et natus pro te mortem sustinuit, et qui resurgens et gloriose ascendens sedet a dextris Dei. Et ipse est qui creavit coelum, et terram, et omnia; et qui ea gubernat, ac etiam moderatur. Ipse est a quo dependet salus tua; in cujus voluntate et potestate est tibi dare, vel non dare gloriam paradisi. Ipse est qui est in tali hostia modica oblatus, et tibi exhibitus. Ipse est Dominus Jesus Christus Filius Dei vivi. Et haec de tertio articulo.
Circa quartum vero ad omnium cumulum supereffluentem, attende alia dilectionis insignia. Facit enim eis sermonem pulcherrimum, plenum dulcedine, et amoris carbonibus ignitum. Communicatis namque discipulis et pessimo Juda, secundum Augustinum (8), licet secundum aliquos non fuerit in communicatione, dicit ipsi Judae Dominus Jesus (9): Quod facis, fac citius. Ille autem infelix egrediens, ivit ad principes sacerdotum, quibus eum praecedenti die Mercurii vendiderat triginta argenteis, et petiit ab eis cohortem ad ipsum capiendum. Interim vero Dominus Jesus fecit discipulis dictum sermonem. (VI) Ex cujus ornata, utili, ac veneranda magnitudine, quinque principaliter meditanda assumo. Primum, qualiter praedicens eis discessum suum eos confortavit. Dicebat namque (10): Adhuc modicum vobiscum sum, sed non relinquam vos orphanos. Vado et venio ad vos. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Haec et his similia, quae succincte pertranseo, dicebat eis, quae corda ipsorum totaliter pertransibant et penetrabant. Non enim de suo discessu poterant aliquid tolerare. Secundo circa sermonem mediteris, qualiter cordialiter et instanter instruxit eos de charitate, dicens pluribus vicibus: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem. Et in hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Et alia hujusmodi quae in textu plenius poteris reperire. Tertio circa sermonem mediteris, quomodo monuit eos ad observantiam mandatorum suorum, dicens: Si diligitis me, mandata mea servate; et: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea. Et alia hujusmodi. Quarto circa sermonem mediteris, qualiter det eis confidentiam contra tribulationes, quas eis praedicit esse venturas, hoc modo: In mundo pressuras habebitis; sed confidite, quia ego vici mundum. Et iterum: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Mundus quidem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Quinto circa sermonem est meditandum, qualiter ipse Dominus Jesus tandem aspiciens in coelum se convertit ad Patrem, dicens: Pater, serva istos quos dedisti mihi. Cum essem cum eis, ego servabam eos. Nunc autem venio ad te. Pater sancte, ego pro eis rogo, non pro mundo; et non pro his tantum, sed pro eis omnibus, qui in me credituri sunt per eos. Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Et alia hujusmodi, quae vere erant corda scindentia. Mirum certe quo modo discipuli, qui tam vehementer Dominum Jesum amabant, ad haec verba subsistere potuerunt. Si ergo quae in hoc sermone dicta sunt, attente discusseris, et meditando ruminaveris diligenter, et in eorum dulcedine requieveris, merito inardescere poteris ad tantam dignationem, benignitatem, et providentiam, indulgentiam, et charitatem, et etiam ad alia per eum hoc sero facta.
Conspice ergo eum dum loquitur, quo modo efficaciter, devote et delectabiliter loquens, imprimit discipulis suis quae narrat, et pascit in amoenitate aspectus ejus, atque verborum. Conspice autem discipulos quomodo stant maesti, capitibus inclinatis, lacrymantes et suspiria magna dantes, pleni sunt tristitia usque ad summum, et de hoc veritas ipsamet ferebat testimonium, dicens: Quia haec dixi vobis, tristitia implevit cor vestrum. Inter alios autem conspice Joannem eidem familiarius cohaerentem, qualiter attente et diligenter aspicit hunc dilectum suum, et tenerius anxiatus omnia verba ejus recolligit. Ipse enim solummodo describens haec tradidit vere nobis.
Inter alia quoque dicit eis Dominus Jesus (11): Surgite, eamus hinc. O quantus pavor tunc in eos intravit, nescientes quo, vel qualiter ire deberent, et de ipsius separatione plurimum formidantes, et nihilominus postea locutus est eis complendo sermonem in alio loco, eundo per viam. Conspice nunc discipulos euntes post eum, et cum eo, quomodo quilibet, qui magis potest, magis ei approximat, congregatim pergentes, sicut mos est pullorum pergere post gallinam, impellendo eum modo unus, modo alius ex desiderio appropinquandi, et audiendi verba ipsius. Ipse vero libenter hoc sustinebat ab eis. Tandem cunctis completis mysteriis, vadit cum eis in hortum trans torrentem Cedron, et ibi suum proditorem et armatos expectavit.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 596-599.
Notae:
(1) 1 Petr. I, 19.
(2) Matth. XXVI, 19 et seq.; Luc. XXII, 8 et seq.
(3) Luc. XXII, 15.
(4) S. Aug., in Joan., tract. CXXIV.
(5) Cap. LVI, p. 584, col. 2.
(6) Joan. XIII, 4.
(7) Matth. XXVI, 26.
(8) Aug., Enarr. in Psal. XL, n. 11.
(9) Joan. XIII, 27.
(10) Joan. XIV, 18 et seq.
(11) Marc. XIV, 42.
(a) Caet. edit. dignatissimam.
Tituli marginales:
(I) De Coena agni Paschalis.
(II) De modo quo in ultima coena Christus cum discipulis sedit ad mensam et de ipsa mensa.
(III) De ablutione pedum.
(IV) Christus Dominus in coena quoque magnarum virtutum exemplum praebuit.
(V) De institutione sacramenti Eucharistiae.
(VI) Ex sermone Domini quinque praecipue meditanda.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: