MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXXI

 

De adventu Domini in Hierusalem super asello; ibidem quomodo Jesus dicitur tribus saltem modis flevisse

 

Frequentabantur mysteria, implebantur scripturae per Dominum Jesum; appropinquante tempore, zelabat remedium mundo conferre per proprii corporis passionem. Igitur die sequenti, summo mane, scilicet die dominica, paravit se ad eundum in Hierusalem novo et inconsueto modo, sed sicut fuerat prophetatum. Cumque pergere vellet, mater pio affectu retrahebat eum, dicens: Fili mi, quo vis ire? Tu scis conspirationem contra te factam: quomodo vadis inter eos? Rogo te, ut non vadas. Similiter et discipulis aliis videbatur intolerabile, quod ibat; et ut poterant, retrahebant eum. Dicebat Magdalena: Non eatis, magister, pro Deo. Vos scitis, quod desiderant mortem vestram. Si vos itis in manus eorum, hodie vos capient, et habebunt intentum suum. O Deus, quomodo diligebant eum, et quomodo erat eis amarum, quidquid laederet ipsum! Ipse vero aliter disposuerat, qui universorum salutem sitiebat, et respondebat eis: Voluntas patris mei est, quod ego vadam; sinite, non timeatis, quia ipse defendet nos, et hoc sero huc redibimus illaesi. Coepit igitur ire, et illa parva comitiva, sed fidelis, secuta est ipsum.

 

Cum autem venit Bethphage, scilicet in viculum quemdam in medio itineris, misit duos discipulos in Hierusalem, ut sibi adducerent asinam et pullum ejus, alligatos in loco publico, ad ministerium pauperum deputatos. Quo facto, Dominus Jesus primo super asinam, et parum post super pullum humiliter ascendit, super quos discipuli vestimenta sua posuerunt. Et sic equitabat Dominus mundi. Et quanquam justissimum foret eum honorari, honoris tamen tempore talibus dextrariis et phaleris usus fuit. Conspice nunc bene ipsum, et vide quomodo, in hoc suo honore, vituperavit honorabilem pompam mundi. Non enim fuerunt haec animalia frenis et sellis deauratis, et phaleris sericatis ornata, more stultitiae mundialis; sed vilibus pannis et duobus funiculis, cum esset Rex regum, et Dominus dominorum. Turbae autem, cum sciverunt, iverunt obviam ei, et ut regem cum laudibus et canticis, cum vestium suarum et ramorum arborum stratione ac laetitia magna susceperunt eum. Immiscuit autem cum ista laetitia fletum; namque cum vidit Hierusalem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, supple, «fleres».

 

Et debes scire, quod tribus vicibus legimus Dominum Jesum flevisse (I): una de morte Lazari, scilicet, humanam miseriam; alia hic, scilicet humanam caecitatem et ignorantiam: hic enim flevit, quia non cognoverunt tempus visitationis suae. Tertia vice flevit in passione sua, scilicet humanam culpam et malitiam, quia videbat, quod passio sua omnibus sufficiebat, et tamen non omnibus proficiebat, quia non reprobis, et duris corde, ac impoenitentibus. Et de hac refert Apostolus, ad Hebraeos, dicens de tempore suae passionis (2): Qui cum clamore valido et lacrymis, etc., exauditus est pro sua reverentia. De his tribus vicibus habetur in textu. Sed et alias tenet Ecclesia quod flevit, scilicet infantulus. Et ideo cantat (3): Vagit infans inter arcta conditus praesepia. Quod faciebat, ut mysterium incarnationis diabolo occultaret.

 

Conspice ergo bene ipsum nunc flentem; nam et flere deberes cum eo: flet enim largiter et fortiter, quia non simulate, sed vere dolebat cum ipsis. Unde corde amaro flebat illorum periculum aeternale. Praedixit etiam tunc ipsorum excidium corporale. Conspice etiam discipulos, qui diligenter vadunt juxta eum cum tremore et reverentia. Ipsi sunt barones et comites sui, domicelli et dextratores. Conspice etiam matrem cum Magdalena et aliis foeminis, sequentes attente post eum. Nec credere debes quod, ipso flente, potuerunt mater et alii sui lacrymas continere. Intravit ergo Dominus Jesus cum isto triumpho et honore turbarum in civitatem, de quo civitas commota est. Venit autem ad templum (4), et ejecit ementes et vendentes. Et haec fuit secunda ejectio. Et stetit Dominus Jesus publice in templo praedicans populo, et respondens principibus et pharisaeis usque quasi sero. Et licet sic honoratus fuisset ab illis, non est inventus aliquis, qui eum etiam ad bibendum invitaret. Tota igitur die ipse et sui jejunaverunt, et sero cum eis Bethaniam rediit. Conspice ergo et nunc bene ipsum, quia valde humiliter vadit per civitatem cum illis paucis, qui sic honorifice venerat mane. Ex quo potes considerare, quod parum est de mundano curandum honore, qui sic terminatur in brevi. Potes etiam considerare, quomodo Magdalena et alii gaudebant (a), quando honorabatur a turbis, et multo magis quando Bethaniam redierunt illaesi.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 594-595.

 

Notae:

(1) Matth. XXI, 1 et seq.; Marc. XI, 1 et seq.; Luc. XIX, 29 et seq.

 

(2) Hebr. V, 7.

 

(3) Hymn. off. Pass., ad Mat.

 

(4) Marc. XI, 15.

 

(a) Caet. edit. gaudeant.

 

Titulus marginalis:

(I) Christus ter flevit.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: