MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXX

 

Quomodo Dominus Jesus rediit in Bethaniam, ubi Maria Magdalena unxit pedes ejus

 

Sicut in superioribus ad instructionem nostram Dominus Jesus fugiendo usus est prudentia, ostendens quod pro loco et tempore furorem persequentium caute declinare debemus; ita nunc utitur fortitudine, quia debito tempore imminente, sponte redit, ut se offerat passioni, et se in manus ipsorum persequentium tradat: sicut alias fuit usus temperantia, cum fugit honorem, quando turbae voluerunt eum facere regem. Et e contrario usus est justitia, cum voluit tanquam rex honorari, quando populus cum ramis arborum occurrit eidem; satis modeste tamen ipsum honorem voluit, et ideo asellum ascendit, ut hic refert Bernardus (1). Istis igitur quatuor virtutibus, scilicet prudentia, fortitudine, temperantia et justitia usus est Dominus virtutum propter nostram instructionem. Dicuntur autem cardinales esse ac principales, quia ab eis omnes aliae virtutes morales descendunt. Non igitur aestimandus est fuisse varius, vel inconstans, sicut nec aliquis alius, qui secundum diversos casus in diversis virtutibus se exercet.

 

Redit igitur Dominus Jesus die sabbati (2) ante diem palmarum in Bethaniam, quae est prope Hierusalem, quasi ad duo milliaria: et ibi fecerunt ei coenam in domo Simonis leprosi; sed et ibi fuerunt Lazarus, Martha et Maria. Erant enim consanguinei, vel multum domestici ejusdem Simonis: Tunc autem Maria fudit super caput ejus libram unguenti pretiosi, et ex eo unxit ei caput et pedes. Et quod alia vice fecit in eadem domo ex contritione, nunc faciebat ex devotione. Diligebat enim eum super omnia, et de obsequendo eidem satiari non poterat. Sed murmuravit de hoc proditor Judas. Pro qua Dominus respondit, et eam debito more defendit. Nihilominus tamen proditor indignatus remansit, et inde proditionis occasionem assumpsit, et die Mercurii sequenti Dominum Jesum pro triginta argenteis vendidit.

 

Conspice igitur eum coenantem cum illis suis amicis, et conversantem cum eis, illis paucis diebus, scilicet usque ad passionem suam; sed amplius in domo Lazari; domus namque ipsius, et sororis ejus, erat suum refugium generale, ibi comedebat de die, et dormiebat de nocte cum discipulis suis. Ibi etiam mater ejus Domina nostra cum sororibus quiescebat, et multum honorabant eam omnes, et maxime Magdalena, semper sociando eam nec ab ea ullatenus discedendo. Conspice ergo ipsam Dominam, quae stat timore perterrita de dilectissimo filio suo, nec se ab illo ullo tempore separabat. Et cum Dominus defendens Magdalenam a murmure proditoris dixit: Mittens haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit; an non credis, quod hujus verbi gladius matris animam pertransierit? Quid enim de morte sua poterat expressius dicere? Similiter et omnes alii stabant perterriti, et anxiis cogitationibus pleni, colloquentes ad invicem unus cum altero hinc inde, more illorum qui habent dura et adversa tractare, et maxime timebant quando ibat in Hierusalem; quod faciebat quolibet die. Multa enim ab ista die sabbati usque ad diem coenae locutus est Judaeis et operatus est palam in Hierusalem, de quibus non intendo referre nisi de adventu super asello, ne meditatio ipsius impediatur. Sumus enim in januis passionis. Vide, totum tuum recollige spiritum, ne ad alia sis distracta: ut tam ad haec mysteria quae praecedunt quam ad ipsam passionem, mente vacua curis, et valde pervigil possis intendere, et interim libenter converseris in Bethania cum praedictis.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 593-594.

 

Notae:

(1) Bern., in Ramis palmarum, serm. II, n. 3.

 

(2) Marc. XIV, 3 et seq.; Matth. XXVI, 6 et seq.;  Joan. XII, 1 et seq.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: