MEDITATIONES VITAE CHRISTI
S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
SECUNDA FERIA
CAPUT VII
De Nativitate Christi, et aliis
Adveniente autem novem mensium termino (1), exiit edictum ab imperatore, ut describeretur universus orbis, scilicet quilibet in civitate sua. Cumque Joseph ire vellet in civitatem suam, scilicet Bethleem, et sciret instare tempus partus suae conjugis, duxit eam secum. Vadit ergo iterum Domina hoc longo itinere. Nam Bethleem est prope Hierusalem per quinque vel sex milliaria. Ducunt autem secum bovem et asinum, et vadunt sicut pauperes mercatores bestiarum. Cum autem fuerunt in Bethleem, quia pauperes erant, nam multi concurrerant pro eadem causa, hospitium invenire non potuerunt. Compatere hic Dominae, et conspice ipsam delicatam et juvenem, quindecim enim erat annorum, ex longo itinere fatigatam, et cum verecundia inter gentes conversantem, quaerentem ut quiescat, et non invenit: omnes licentiant eam et socium ejus, et sic coguntur divertere ad quamdam viam coopertam, ubi homines tempore pluviae divertebant. Ibidem Joseph, qui erat magister lignarius, forte aliqualiter se clausit. Nunc autem diligentissime inspice omnia, maxime quia referre intendo quae ab ipsa Domina revelata et ostensa fuerunt, prout a quodam sancto nostri ordinis fide digno habui, cui puto revelata fuisse.
Cumque venisset hora partus, scilicet in media nocte dominicae diei, surgens virgo appodiavit ad quamdam columnam, quae ibi erat; Joseph vero sedebat moestus, ex eo forte quod non poterat quae decebant parare. Surgens ergo et accipiens de foeno praesepis, projecit ad pedes Dominae, et vertit se in aliam partem: tunc Filius Dei aeterni exiens de matris utero, sine aliqua molestia vel laesione, in momento, sicut erat in utero, sic fuit extra uterum super foenum ad pedes matris suae. Et mater incontinenti se inclinans, recolligens eum et dulciter amplexans, posuit in gremio suo et ubere de coelo pleno, et Spiritu sancto edocta, coepit lavare sive linire ipsum per totum cum lacte suo: quo facto involvit eum in velo capitis sui, et posuit eum in praesepio. Et nunc bos et asinus flexis genibus posuerunt ora super praesepium, flantes per nares ac si ratione utentes cognoscerent, quod puer sic pauperrime contectus, calefactione, tempore tanti frigoris, indigebat. Mater vero flexis genibus adoravit, et gratias agens Deo, dixit: Gratias tibi ago, Domine sancte Pater, qui filium tuum mihi dedisti, et adoro te, Deus aeterne, et te filium Dei vivi et meum. Joseph autem similiter adoravit eum, et accipiens sellam asini, et extrahens de ea cussinellum de lana sive bora, posuit juxta praesepe, ut Domina super eo sederet. Ipsa ergo se posuit ibi ad sedendum, et sellam posuit subtus cubitum, et sic stabat Domina mundi, tenens vultum suum super praesepe, innixa oculis et toto affectu super dilectissimum filium suum. Hucusque de revelatione.
His ergo sic ostensis, disparuit Domina, et remansit Angelus, et dixit eidem laudes magnas, quas etiam ille mihi dixit, sed nec discendi, nec scribendi aptitudinem habui. Vidisti ortum sacratissimi principis; vidisti simul et partum reginae coelestis, et in utroque arctissimam paupertatem potuisti conspicere multis necessariis indigere. Hanc virtutem altissimam Dominus reinvenit. Haec est illa evangelica margarita (2), pro qua emenda omnia sunt vendenda. Haec est totius spiritualis aedificii proprium fundamentum: nam cum sarcina temporalium rerum spiritus ad Deum non potest ascendere. (I) De qua dicebat beatus Franciscus: «Paupertatem, fratres, noveritis esse spiritualem viam salutis, tanquam humilitatis fomentum, et perfectionis radicem, cujus est fructus multiplex, sed occultus». Magna ergo nobis est verecundia, quod eam non amplectamur toto posse, sed oneramur superfluis, quando mundi Dominus, et Domina mater ejus eam sic strictissime et studiosissime servaverunt. De qua sic dicit Bernardus (3): «Abundabat in terris haec species, et nesciebat homo pretium ejus. Hanc itaque Dei Filius concupiscens descendit, ut eam eligat sibi, et nobis quoque sua aestimatione faciat pretiosam. Adorna thalamum, scilicet (a) humilitate et paupertate. In his complacet sibi pannis, et Maria testimonium perhibente, his sericis delectatur involvi: et abominationes Aegyptiorum immola Deo tuo». Hucusque Bernardus. Idem in sermone Nativitatis, qui incipit: Benedictus Deus, et pater (4): «Denique populum suum consolatur. Vis nosse populum ejus? Tibi derelictus est pauper (5), ait homo secundum cor Dei. Sed et ipse in Evangelio: Vae vobis, inquit (6), divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Quid enim consoletur eos, qui suam habent consolationem? Non consolatur Christi infantia garrulos: non consolantur Christi lacrymae cachinnantes: non consolantur panni ejus ambulantes in stolis: non consolantur stabulum et praesepe amantes primas cathedras in synagogis. Vigilantibus pastoribus annuntiatur gaudium lucis, et eis natus dicitur esse Salvator: pauperibus atque laborantibus; non vobis divitibus, qui vestram habetis consolationem, et vestrum dominium (b)». Hucusque Bernardus. Potuistis etiam attendere in utroque profundissimam humilitatem in hac ipsa nativitate; non enim sunt stabulum dedignati, non bestias, non foenum, et caetera vilia. Hanc virtutem in omnibus actibus, tam Dominus, quam Domina perfectissime servaverunt, et nobis commendaverunt. Nitamur ergo omni, quo possumus, studio ipsam amplecti, quia sine ipsa non est salus; nulla enim operatio nostra cum superbia Deo placere potest. Nam secundum beatum Augustinum (7): «Superbia fecit angelos daemones; humilitas facit homines angelis similes». Et Bernardus (8): «Qualem putas necesse est hominem inveniri (c), qui repudiati locum angeli sortiatur? Semel turbavit superbia regnum illud, concussit muros, etiam prostravit ex parte, et parte non modica. Quid ergo? Numquid non odit civitas illa, et vehementer hujusmodi pestem abominatur? Certi estote, fratres, eum qui superbis non pepercit angelis, nec hominibus parciturum. Non est contrarius sibi ipsi». Hucusque Bernardus. Potuistis etiam attendere in utroque, maxime in puero Jesu, non parvam cordis afflictionem, de qua sic dicit Bernardus (9): «Nasciturus itaque Dei Filius, cujus in arbitrio erat quodcumque vellet eligere tempus, eligit quod molestius est praesertim parvulo, et pauperis matris filio, quae vix pannos haberet ad involvendum, praesepe ad reclinandum. Et cum tanta esset necessitas, nullam audio pellium fieri mentionem». Et infra: «Christus utique, qui non fallitur, elegit quod carni molestius est. Id ergo melius, id utilius, id potius eligendum: et quisquis aliud doceat vel suadeat, ab eo tanquam a seductore cavendum». Et infra (10): «Et tamen, fratres, ipse es promissus olim per Isaiam (11) parvulus, sciens reprobare malum, et eligere bonum. Malum ergo voluptas corporis; bonum vero afflictio est: siquidem et hanc eligit (d), et illam reprobat Puer sapiens, Verbum infans». Hucusque Bernardus. Vade, et tu fac similiter (12), discrete tamen, ut non excedas posse tuum. Et de his virtutibus alias poterit dici; redeamus ad domum nativitatis.
Nato itaque Domino, angelorum multitudo ibi existens suum Deum adoraverunt, et confestim ad pastores iverunt, qui erant ibi prope forte per milliare, nuntiantes eis ipsam nativitatem et etiam locum. Exinde ascenderunt in coelum cum canticis et jubilis, concivibus suis ea similiter nuntiantes. Tota igitur superna curia exhilarata, magnoque facto festo et laudibus, et gratiarum actionibus Deo Patri exhibitis, venerunt omnes, quotquot ibi erant, successive per ordines suos videre faciem Domini Dei sui, et adorantes eum cum omni reverentia, et etiam matrem ejus, laudem eidem et cantica personabant. Quis enim eorum, auditis novis, remansisset in coelo, quin visitasset Dominum suum sic humiliter constitutum in terra? In nullo eorum haec superbia cadere potuisset. Et ideo dicit Apostolus (13): Et cum introducit primogenitum in orbem terrarum, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. Haec meditari de angelis jucundum puto, qualitercumque se habuerit veritas. Veneruntque pastores et adoraverunt eum, referentes quae audierant (e) ab angelis. Mater vero prudentissima, omnia quae de ipso dicebantur, conservabat in corde suo; illi autem gaudentes abierunt. Genu flecte et tu, qui tantum distulisti, et adora Dominum Deum tuum, et postea matrem ejus, et reverenter saluta sanctum senem Joseph. Deinde osculeris pedes pueri Jesu jacentis in lecto, et roga Dominam, ut eum tibi porrigat vel permittat accipere. Accipias eum inter brachia tua, retine, et intuearis faciem ejus diligenter, ac reverenter deosculare, et delectare in eo confidenter. Hoc facere potes, quia ipse ad peccatores venit pro eorum salute, et cum eis humiliter conversatus, et tandem se ipsis dimisit in cibum. Unde benignitas sua patienter se tangi pro tuo velle permittet, nec imputabit praesumptioni, sed amori. Semper tamen cum reverentia et timore haec facias, quia ipse sanctus sanctorum est. Postea redde ipsum matri: et conspice diligenter, quam studiose et sapienter gubernat (f) eum, lactat, ac caetera ei facit obsequia. Ita et tu adjuva eam, si potes; in his delectare, jucundare, ac sedulo meditari memento, et quantum potes famuleris Dominae et puero Jesu, et intuearis faciem ejus saepe, in quam desiderant angeli prospicere. Semper tamen, ut dixi, cum reverentia et timore (14), ne patiaris repulsam; reputare enim te debes indignam talium conversatione.
Meditari debes etiam cum gaudio, quanta sit hodierna solemnitas. Hodie namque natus est Christus, et sic vere est dies natalis Regis aeterni, et Filii Dei vivi. Hodie (15) filius datus est nobis, et puer natus est nobis. Hodie sol justitiae, qui erat in nubilo, clare refulsit. Hodie Spiritus sanctus, Ecclesiae electorum caput, processit de thalamo suo. Hodie desideratam faciem ostendit, forma speciosus (16) prae filiis hominum. Hodie factus est ille hymnus angelicus: Gloria in excelsis Deo. Hodie pax hominibus est annuntiata, ut in eodem hymno continetur. Hodie, etiam cantat Ecclesia (17), per totum mundum melliflui facti sunt coeli, et in terra canunt Angeli. Hodie primitus (18) apparuit benignitas et humanitas Salvatoris Dei nostri. Hodie adoratus est Deus in similitudine carnis peccati. Hodie illa duo miracula contigerunt, qua superant omnem intellectum, et sola fides apprehendere potest, scilicet quod Deus nascitur, et Virgo parit. Hodie aliorum miraculorum claruit multitudo. Denique omnia, quae dicta sunt de incarnatione, quasi hic clarius elucescunt: ibi inchoata, hic manifestata. Unde nunc illa, et istis meditationibus ista conjuge. Merito ergo est dies illa jubilationis, et gaudii, et laetitiae magnae nimis. Nam Romae de quadam taberna dicta emeritoria (quia milites ibi spatiando, et emendo necessaria, ea quae stipendiis suis meruerant, expendebant) fons olei largissimi emanavit de terra, et per totum diem largissimo rivo fluxit. Et circulus ad modum coelestis arcus circa solem in toto orbe apparuit. Et Romae statua aurea, quam Romulus in suo palatio posuerat, quae prophetabatur non cadere donec virgo pareret, statim ut Christus natus est, corruit. In quo loco Calixtus Papa Ecclesiam Sanctae Mariae, quae nunc dicitur trans Tiberim, constituit.
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 518-520.
Notae:
(1) Luc. II, 1 et seq.
(2) Matth. XIII, 46.
(3) Bern., in Vigil. Nativ. Dom., serm. I, n. 5.
(4) Ibid., in Nativ. Dom., serm. V, n. 5.
(5) Psal. X, 14.
(6) Luc. VI, 24.
(7) Imo auctorem lib. de Salut. Docum., c. XVIII, inter Oper. August., Append., tom. VI.
(8) Bern., pro Dominic. 1 Nov. de verb. Isa., Vidi Dom., serm. II, n. 3.
(9) Id., de Nativ. Dom., serm. III, n. 1.
(10) Ibid., III, 2.
(11) Isa. VII, 15.
(12) Luc. X, 37.
(13) Hebr. I, 6.
(14) Hebr. XII, 28.
(15) Isa. IX, 6.
(16) Psal. XLIV, 3.
(17) In Nativ. Dom., Noct. 1, resp. 2, et in Vesp. 2, ad Magnif., antiph.
(18) Tit. III, 4.
(a) Leg. thalamum tuum, Sion, sed.
(b) Al. et vae divinum.
(c) Caet. edit. invenire.
(d) Item elegit.
(e) Caet. edit. audierunt.
(f) Item gubernabat.
Titulus marginalis:
(I) Paupertas.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006
Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi