MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXIX

 

De conspiratione Judaeorum contra Jesum, et de fuga ejus in civitatem Effrem (a)

 

Appropinquante tempore quo Dominus Jesus disposuerat nostram redemptionem per effusionem proprii sanguinis operari, armavit diabolus satellites suos, et acuit corda eorum contra ipsum Dominum usque ad occisionem ipsius, et ex bonis operibus Domini, maxime autem propter suscitationem Lazari, magis ac magis accendebantur, tanquam magis invidia tabescentes. Non valentes igitur suum furorem protelare, collegerunt (1) Pontifices et Pharisaei concilium, in quo Caipha prophetante, deliberaverunt ipsum agnum innocentissimum occidere. O pravum concilium! O pessimi duces populi, et consiliarii nequissimi! Quid agitis miseri? Quis vos furor exagitat tantus? Quae ordinatio est haec? Quae causa occisionis Domini Dei vestri? Nonne ipse in medio vestrum est, quem tamen nescitis, et intelligit omnia verba vestra, et scrutatur renes et corda? Sed sic fieri oportet, ut desiderastis; in manibus vestris tradidit eum Pater suus: per vos occidetur, sed non pro vobis. Ipse quidem morietur, et resurget, ut salvet populum suum; et vos peribitis.

 

Divulgatum fuit istud concilium, sed sapiens Dominus volens dare locum irae, et etiam quia nondum erant omnia completa, abiit in regionem juxta desertum in civitatem Effrem, et sic fugit humilis Dominus ante faciem nequissimorum servorum.

 

Conspice ergo praedictos nefarios in suo concilio pessimo aestuantes. Conspice etiam Dominum Jesum, similiter et discipulos recedentes, tanquam imbecilles et pauperes. Quid tu putas Magdalenam dixisse? Sed et qualis animi mater Domini Jesu erat, cum sic eum recedere videret, et audiret causam, quia volebant eum occidere? Potes hic meditari Dominam et sorores tunc remansisse cum Magdalena, et Dominum Jesum eas omnes consolatum (b) fuisse de cita sua reversione.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 593.

 

Notae:

(1) Joan. XI, 47.

 

(a) Vulg. Ephrem, et sic deinceps.

 

(b) Caet. edit. consolatus.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: