EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
De muliere in adulterio apprehensa
Vigilabant in malitiis suis pessimi principes et Pharisaei contra Dominum Jesum, et sollicite pertractabant, quomodo eum per astutias et fallacias vincerent, et odibilem populo redderent: sed retorquebantur in eos sagittas eorum.
Cum igitur (1) quaedam mulier fuisset in adulterio deprehensa, et secundum legem deberet lapidari, adduxerunt eam ad ipsum in templo, quaerentes quid de ipsa faciendum esset, quasi volentes ei ponere perplexitatem, ut si legem servandam diceret, notaretur de crudelitate et immisericordia; si non servandam, notaretur de injustitia.
Sapiens autem Dominus eorum retia cognoscens, et declinare sciens, inclinavit se humiliter, et digito scribebat in terra, et dicit Glossa (2), quod scribebat peccata eorum. Erat igitur illa scriptura tantae virtutis, quod quilibet eorum cognoscebat in ea peccata sua. Dominus autem erigens se dixit: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinavit curialis Dominus etiam pro aemulis et adversariis suis, ne verecundarentur. At illi discesserunt omnes, et evanuerunt eorum astutiae. Mulierem autem monitam ne amplius peccaret, Dominus Jesus licentiavit.
Conspice igitur bene ipsum in omnibus praedictis factis et verbis.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 592-593.
Notae:
(1) Joan. VIII, 3 et seq.
(2) Gloss. super Joan. VIII.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: